Quis Circæa juga, et scopulosi verticis Anxur, 390 Hernicaque inpresso raduntur vomere saxa, Quis putri pinguis sulcaris Anagnia gleba, Sulla Ferentinis Privernatumque maniplis Ducebat simul excitis; Soræque juventus Addita fulgebat telis: hic Scaptia pubes, 395 Hic Fabrateriæ vulgus; nec monte nivoso Descendens Atina aberat, detritaque bellis Suessa, atque a duro Frusino haud inbellis aratro.
390. _Circæa juga_, ut ap. Virg. Æn. VII, 799, promont. in orientali fine Latii, quod Circe olim insedisse ferebatur, cujusque urbs _Circeii_ colonia Rom. fuit, in hod. _Monte Circello_; vid. Heyne Exc. I, ad Virg. Æn. VII. --_Anxur_; vid. ad IV, 532. 391. Cf. ad v. 376. --_Hernica saxa_; vid. ad IV, 226. 392. De _Anagnia_ vid. ad V, 543. --_putri pinguis gleba_, fertilis. Cf. Virg. Ge. II, 203, 204, et Æn. VII, 684, ubi vid. Heyne. 393. _Ferentinum_ (hod. _Ferentino_), æque ac Anagnia, urbs Latii in Hernicis et colonia Rom. ex Livio nota. Aliud Ferentinum in Etruria ap. Plin. III, 5; Suet. Oth. 1, et Horat. Epist. I, xvii, 8. --_Privernum_; vid. ad VI, 43. 394. _Sora_, colonia Rom. (Liv. X, 1) quæ adhuc nomen retinuit. 395. _Scaptia_, prope Pedum, quod Cellar. in Geogr. ant. ex Festo colligit; clara olim Latii urbs, teste Plin. III, 5. De Scaptia tribu, vid. Liv. VIII, 17, et Suet. Aug. 40; Σκαπτήνιοι Dionys. V, p. 326. 396. _Fabrateria_, ad Trerum fl. (Strab. V, p. 164) colonia Rom. (Vellei. I, 15) et quidem duplex forte, quia Plinius III, 5, Fabraternos veteres a novis distinguit. 397. _Atina_, quæ etiam nunc nomen servavit, colonia Rom. Cf. Frontin. de colon. pr. et Cic. pro Plancio c. 8; _potens_ dicitur Virg. Æn. VII, 630. 398. _Suessa Pometia_, quæ Volscorum μητρόπολις, Strab. V, p. 159, et ἡγεμὼν τοῦ ἔθνους, Dionys. VI, p. 364, passimque vel _Pometia_ tantum, vel _Suessa_, Σουέσσα, Strab. l.c. dicitur; _detrita b._ a Romanis sæpius vi victa. Vid. Liv. I, 53; II, 16, 17, 22, 25; IV, 25. Errorem Cell. et Cluver. Ital. ant. p. 1181, qui _Suessam Auruncam_ (hod. _Sessa_) Atinæ quidem propiorem, sed Campaniæ urbem, innui putabant, jam notavit Drak. Neque audacior hic saltus poetæ est, quod censet ill. Ernesti: nam inde a v. 376... 403 de Volscis agitur, cujus gentis caput a Silio silentio prætermissum esse quis sibi persuadeat? ut taceam hanc, non alteram Suessam bellis detritam esse. Conf. ad v. 379. --_Frusino_, nunc _Frosinone_, ad Cosam fluv. cis Lirim. --_a duro haud inbellis aratro_; v. ad I, 614; et cf. inf. XII, 532; Liv. X, 1.
390. _Axur_ Col. quod tacite recepit Lefeb. et præter Scalig. ad Festum defendit N. Heins. ad h.l. et ad Virg. Æn. VII, 799, ubi eum refellit Heyne. Conf. ad IV, 532. 393, 394. Ita scripti. Vulgo _Ferentinos Privernat. maniplos D. s. excitos_. Verbum _ducebat_ fraudi fuit librariis, qui non viderunt, illud ad præcedd. spectare. Nec tamen _simul_ h.l. pro _cum_ positum esse, Drak. mihi persuasit. Sulla ducebat eos, qui arant Circæa juga, etc. excitis simul Ferentinis P. m. 398. _Sessa_ Col.
At, qui Fibreno miscentem flumina Lirim Sulfureum, tacitisque vadis ad litora lapsum 400 Adcolit, Arpinas, adcita pube Venafro Ac Larinatum dextris, socia hispidus arma Conmovet, atque viris ingens exhaurit Aquinum.
399. Cf. ad IV, 348 sq. Proprie Liri flumen miscet Fibrenus. 400. _Sulfureum_, quod in eo tractu Campaniæ sulfur nascitur, auctore Plin. XXXV, 15, sed in collibus præcipue Leucogæis: unde ad colorem aquæ fortasse rectius epitheton referas, quo sensu et lutei sæpe fluvii poetis dicuntur; Ernesti V. Cl. Sed candida ejus aqua laudatur sup. IV, 350, quam sulfuri forte debet. Sic _Sulfurea Nar albus aqua_ Virg. Æn. VII, 517. 401. _Arpinum_ (hod. _Arpino_) C. Marii et Ciceronis patria. --_Venafrum_, nunc _Venafro_, extremum Campaniæ versus septemtr. oppidum, ad Vulturnum, et optimi olei proventu nobile. Non satis commode poeta hujus urbis meminit in descriptione Latii, a cujus tamen finibus non longe abest. 402. _Larinum_, hod. _Larino_, in Frentanis, ad dextram Tiferni ripam, haud procul a mari supero situm (vid. XV, 568), municipium (Cic. Cluent. c. 5.), sed nimis remotum a Latii finibus, quos poeta h.l. describit: unde Marsus Larinates hic putabat esse antiquos Latii incolas, quorum nulla nunc exstet memoria. Præter illud Larinum aliud certe alicubi fuisse, non inprobabili judicio ex verbis Plin. III, 11, extr. _Larinates, cognomine Frentani_, colligas. Plinius paulo ante in eod. cap. Frentanum agrum brevioribus terminis, ad Tifernum, non ad Frentonem fl. productis, definit, et hinc exemplo Melæ II, 4, Larinum Daunis Apulis adtribuit. Cf. V.L. 403. _Aquinum_ (nunc _Aquino_) _ingens_, Volscorum πόλις μεγάλη, Strab. V, p. 164; _frequens municipium_, Cic. Phil. II, 41.
402. _Lirinatum_ emend. Cellar. Geogr. ant. II, 9, p. 822, 823, ed. Lips. a. 1701, ut sint Interramnates, quos Succasinos et Lirinates cognominabant (vid. Plin. III, 5, et Grut. Inscr. p. 431), et qui inter Arpinum et Aquinum sub Casilino monte, et ad Lirim fl. sedes habebant; vid Liv. XXVI, 9. Possis etiam intelligere incolas Liris opp., quod memoratur Melæ II, 4, nisi malis legere _Cassinatum_. Casinates, vel Cassinates (apud Cicer. Phil. II, 40 al.) dicti a _Casino_ opp. vel _Cassino_ (Cicer. Phil. II, 4), de quo vid. ad IV, 227. [“ad IV, 227”: in Not.] 403. Abest hic versus a R. 2.
Tullius æratas raptabat in agmina turmas, Regia progenies, et Tullo sanguis ab alto. 405 Indole pro! quanta juvenis, quantumque daturus Ausoniæ populis ventura in secula civem!
404. Splendidum M. Tullii Ciceronis elogium, in quod facile poeta incidere poterat, quum Arpinum, ejus patriam, memoraret. Ut itaque memoriam ejus viri, quem non minus fere, quam Maronem, ad imitandum sibi proposuerat, hoc quasi monimento consecraret; unum a majoribus ipsius Arpinatibus aliisque Volscis præfuisse fingit. Comparant Plin. VII, 30; Senec. Suasor. VI et VII; Catull. Carm. L. --_æratas turmas_, ut _æratas acies_ dixit Virg. Æn. VII, 703; IX, 463. Ἀχαιοὶ χαλκοχίτωνες, Hom. --_raptabat_; vid. ad IV, 218. 405. _sanguis_; cf. ad I, 671. --_ab alto_, antiquo, ut v. 439, et Virg. Æn. VI, 500; vel magno, excelso, ut apud Hor. Od. III, iv, 37; ubi vid. Jani. Cf. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 305, et Broukh. ad Prop. II, i, 26. --_Tullo_ Attio, Volscorum rege (vid. Liv. II, 35... 39), quem _suum gentilem_ adpellat Cic. Tusc. I, 16. Cf. inf. XII, 175. De hac regia Ciceronis origine, quam in dubiam vocavit Corrad. in Quæstura, p. 33, vid. quos Dausq. et N. Heins. jam excitarunt, testes, Plut. vit. Cic. (ubi male Τούλλιος Ἄππιος legitur) Euseb. in Chronico, Dionys. Hal. et Aurel. Vict. de Vir. ill. c. 81.
Ille, super Gangen, super exauditus et Indos, Inplebit terras voce, et furialia bella Fulmine compescet linguæ, nec deinde relinquet 410 Par decus eloquio cuiquam sperare nepotum.
408. Imitat. Virg. Æn. VI, 795. _super_, ultra. --_exauditus_, notus. 409. _voce_, eloquentia, ejusque fama. --_furialia bella_ Catilinæ et M. Antonii. 410. _Fulmine linguæ_; cf. ad I, 421.
411. _eloquium_ Put. _eloquii_ e Parm. recepit Draken. auctore N. Heins.
Ecce inter primos Therapnæo a sanguine Clausi Exsultat rapidis Nero non imitabilis ausis.
412. In hac Sabinorum descriptione poetæ præivit Virg. Æn. VII, 706... 717. Quæ ibi Heyne in not. et Exc. VIII, de plerisque oppidis h.l. memoratis disputavit, omittimus. --_Therapnæo_, Spartano, _a sanguine Clausi_; conf. XIII, 466; XV, 547; XVII, 33, et vid. ad II, 8; VI, 303; Heyne, l.c. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 305, et Lips. ad Tac. Ann. XII, 25, extr. De C. Claudii Neronis virtute, v. XV, 544 seq., coll. Liv. XXVII, 41... 51, et Hor. Od. IV, iv, 37 seq., ubi vid. Jani. 413. _Exsultare_, γαυριᾷν, vel ut ap. Virg. Æn. X, 550.
412. _Therapnæo_ scripti. Vulgo _Theramnæo_, vel _Theramneo_; vid. ad VI, 303; _Theraneo_ Parm.
Hunc Amiterna cohors, et Bactris nomina ducens Casperia, hunc Foruli, magnæque Reate dicatum 415 Cælicolum Matri, nec non habitata pruinis Nursia, et a Tetrica comitantur rupe cohortes.
414. _Amiternum_ (hod. _S. Vittorio_, seu _Vittore_) extremun Sabinorum opp. quod Ptol. Vestinis, quorum finibus etiam adjacet, sed Strabo V, p. 157; Plin. III, 12, et Liv. X, 39; XXVIII, 45, Sabinis adtribuunt. _Amiterna_, ut ap. Virg. l.c., et Martial. XIII, 20. Plinio et Livio incolæ _Amiternini_ dicuntur, et urbs Ἀμιτέρνη Dionys. I, p. 12. 415. Verbis _Casperia_ a _Bactris nomina ducens_, poeta, qui ob nominis similitudinem passim miram urbium originem fingit, respicere videtur _Caspiram_ (nunc f. _Cashmir_), urbem et regionem Indicam, in qua Cossæi velocitate cursus excellebant, teste Dionys. cujus versus excitat Steph. Byz. Καπηρία Indica regio circa montem Vindium intra Gangem, ap. Ptolem. Conf. _d’Anville, Antiq. geogr. de l’Inde_, p. 40 sq. Marsus et Cell. adludi putabant ad nomen Caspiorum, ultra quos Bactriani, Caspium mare ab ortu contingentes. Cf. Cluver. Ital. ant., p. 644 et 676. --De _Forulis_, vid. Heyne l.c. --_Reate_, hod. _Rieti_, vetus opp. præfectura (Cic. Cat. III, 2) et municipium (Suet. Vesp. 1), ad lacum Velinum, nunc _Lago di Rieti_ dictum. In agro Reatino _rosea rura Velini_, Virg. Æn. VII, 712; vel _tempe Reatina_, Cic. ad Att. IV, 15; Plin. II, 103; Varr. R. R. II, i, 14. --_magnæ dicatum C. Matri_, Cybelæ sacrum. Conf. Heyne Exc. VIII, ad Æneid. VII, extr., p. 142; ed. prior. 417. _Nursia_, hod. _Norcia_, ad radices Apennini, unde _habitata pruinis_, ut _frigida_ ap. Virg. Æn. VII, 716. _Tetricus_, vel _Tetrica_ Holstenio est montis jugum, quod inter montem Sibyllæ et Asculum super cetera Apennini juga eminet; conf. Heins. et Heyne ad Virg. Æn. VII, 713. De his omnibus vide nost. edit. T. III, p. 336 sqq., 386 sqq. _Ed._
415. _Casperia_ Col. vid. Intpp. ad Virgil. Æn. VII, 714. Vulgo _Casperula_.
Cunctis hasta decus, clipeusque refertur in orbem, Conique inplumes, ac lævo tegmina crure.
418. Omnem hunc locum ad imitat. Virg. Æn. VII, 685... 690 effictum putat Ernesti: sed multum differt inter utrumque. --_hasta_ Sabinis propria, et _quiris_, vel potius _curis_, κύρις, dicta; vid. Ovid. Fast. II, 477; (ubi conf. Heins.) Macrob. I, 9; Dionys. II, p. 81, et Fest. voc. _quiris_. Non desunt, qui inde Sabinos quoque, et ab his Romanos _Quirites_ adpellatos statuant: sed vid. Liv. I, 13, et Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 710. 419. _Coni inplumes_, galeæ sine cristis. --_lævo tegmina crure_; cf. III, 279; Livius, IX, 40, et inpr. Heyne Exc. VIII ad Virg. Æn. VII, 689, p. 135, ed. prior.
418. Forte leg. _refectus_, h.e. factus. Dura certe videtur Schmidii explicatio: clipeus fertur rotundus. 419. _Conique i._ Col. et R. 3, _Denique et i._ Ox. R. pr. Parm. Med. Mars. et Martin. Herbip. _lævo tegmina crure_ scripti, R. 1; Med. _at lævi tegmine cruris_ Mars. et Mart. Herb. Vulgata lectio _Vertice et implumes, ac lævi tegmine cruris Ibant_ debetur Nicandro.
Ibant, et læti pars Sancum voce canebant, 420 Auctorem gentis; pars laudes ore ferebant, Sabe, tuas, qui de proprio cognomine primus Dixisti populos magna ditione Sabinos.
420. Imitat. Virg. Æn. VII, 698, ubi vid. not. Heynii. Cf. sup. III, 346. --_Sancum_, Semonem Sancum, Deum Fidium, Sabinorum δαίμονα ἐπὶ χώρων, et Curium conditorem, cujus filius _Sabus_, vel Sabinus; quæ tradunt Cato in Origg. (ubi Sabus divi Sagni gentilis filius dicitur) et ex eo Dionys. Hal. II, 49, ubi vid. Hudson. T. II, p. 335; cf. etiam Mureti Epist. 81 et 82; Heins. et Burm. ad Ovid. Fast. VI, 213, et Broukh. ad Prop. IV, ix, 74. 422. _Sabus_ dicitur _pater Sabinus_ Virg. Æneid. VII, 178, ubi vid. Heyne Exc. IV, p. 118. Alii, v.c. Plin. III, 12, et Varro ap. Festum, _Sabinos_ ἀπὸ τοῦ σέβεσθαι, quod præcipue Deos coluerint, dictos putabant. --_proprio_, ἰδίῳ, tuo, ut XII, 717.
420. _Sangum_ ed. Marsi Ven. Vulgo _Sanctum_. Sed _Sancum_ emend. Cell. et N. Heins. vid. not. 421. _ferebat_ scripti. 422. _proprio_, non _patrio_, scripti. 423. _Rexisti magna ditione_ corrig. N. Heins. quod placere potest coll. Virg. Æneid. X, 53. Sed abhorret a verbis _de proprio c._ et minus durum videtur, jungere _populos magna ditione_, h.e. potentissimos, qui _in magno imperio erant_, ut utar verbis Cic. Mur. 11, ut _magna_ sit pro _magnos_, vel _magna in ditione_, nisi alterutrum potius reponere malis.
Quid, qui Picenæ stimulat telluris alumnos, Horridus et squamis et equina Curio crista? 425
424. _Picentes_, a Marone silentio prætermissos, et a Sabinis voto vere sacro ortos (vid. Strab. V, p. 228, et Plin. III, 13) commodo loco post hos describit poeta, ut Plinius l.c. --_Picenum_, vel _ager picenus_ (hod. Abrutium ulterius cum parte Marchiæ Anconitanæ) ad mare superum, cujus incolæ dicuntur _Picentes_, a quibus deducti _Picentini_ ad mare inferum in veterem Campaniam, quam Silarus amnis (nunc _Selo_) a Lucanis dividebat, ubi Salernum (_Salerno_) Picentiam (inf. v. 578, memoratam) et Marcinam condidere; vid. Strab. V, extr. Plin. III, 5; pr. et fere extr. 425. _Curio_, quo cognomine inclaruere C. Scribonius avus, pater et filius; vid. Ern. Clav. Cic., et de morte Curionis inf. X, 209, 403. --_Horridus_; cf. ad I, 423. --_squamæ_, θώραξ φολιδωτὸς. --_crista equina_, κόρυς ἵππουρις, vel ἱπποδασεῖα ut ap. Virg. Æn. X, 869, ubi vid. Cerda.
424. _Quid, qui_ (quod, Barthio monente, admirationem commode infert) scripti et priscæ edd. ante Junt. in qua Nicander _Et qui_ dedit.
Pars belli quam magna venit! non æquore verso Tam creber fractis albescit fluctus in undis; Nec cœtu leviore, ubi mille per agmina virgo Lunatis acies imitatur Martia peltis, Perstrepit et tellus et Amazonius Thermodon. 430
426. _Pars belli magna_, ingens ejus momentum, vir fortissimus, ut apud Virgilii Æneid. X, 427; cf. supra ad librum V, 329. --Egregiæ comparationes, quibus et multitudo et inprimis agilitas Picentum adumbratur. Priorem magis exornaverat poeta I, 468 seq. ubi vid not. --_æquore verso_, non remis, ut ap. Virg. Æn. V, 141, et X, 208, sed ventis; vide Burm. ad Val. Fl. IV, 725. 427. _fractis_, non vi remorum, quod putabat Burm. ad Val. Fl. I, 363, sed χέρσῳ ῥηγνυμέναις, ut ap. Hom. Iliad. Δ, 425. --_albescit_ spuma, ut ap. Virg. Ge. III, 237, ubi vid. Cerda et Heyne. 428 sq. Imitat. Virg. Æn. XI, 659 sq. ubi vid. Heyne; cf. sup. II, 73 seq. --_leviore_; vid. ad III, 394. --_virgo Martia_, Penthesilea, _acies imitatur_; conf. V.L. 430. _Perstrepit_, ut ap. Virg. Æn. VI, 709.
426. _æquore verno_ conj. N. Heins. et v. 429, _aciem minitatur_, vel _molitur_, vel, quod ceteris præferebat, _meditatur_, Barth. Adv. I, 5, suspicatur _acies iniit Mavurtia_; sed recte monet, h.l. forsan de exercitatione, non de prælio Amazonum agi. Cf. a Lefeb. laud. Senec. Med. 214, _acies imitatur_, ut _belli simulacra ciere_ dixit Virg. Æn. V, 585, 674.
Hic et, quos pascunt scopulosæ rura Numanæ, Et quis litoreæ fumant altaria Cupræ, Quique Truentinas servant cum flumine turres, Cernere erat: clipeata procul sub sole corusco Agmina sanguinea vibrant in nubila luce. 435
431. _Numana_, hod. _Humana_, a Siculis condita, teste Plin. III, 13; municipium Rom. Vid. Gruter. p. 446. 432. _Cupra litorea_, ad mare Adriat. sita, ut _maritima_ ap. Gruter., p. 108, n. 7; diversa a _Cupra montana_, in interiori Piceno, prope _Ripam Transonam_, teste Ptolem. III, 1, et D. Azolino, hujus loci episcopo, ap. Holsten. in Ital. p. 137, unde _Cuprenses, cognomine Montani_, ap. Plin. III, 13. Condita est ab Etruscis, et ab Etrusco nomine Junonis, cujus templum (h.l. _altaria_) in edito loco versus mare positum Hadrianus restituit, (vid. Gruter. p. 1016, n. 2.) Κύπρα dicta, si fides habenda Strab. V, p. 166. Sed a Siculis potius Junonis sacra e Græcia advecta, templumque exstructum esse, docet Jos. _Colucci_ in Cupra maritima, _antica citta Picena_, illustrata, Maceræ 1779, 4, qui etiam in situ urbis definiendo discrepat a Cluver. p. 734. 433. _Truentum_, seu _castellum_ et _castrum Truentinum_ (Mel. II, 4; Cic. ad Att. VIII, 12 et 18) opp. natura munitum, ad ostium _Truenti_ fl. (hod. _Tronto_) in ora maris; Plin. III, 13, 15. 435. cf. Virg. Æn. VII, 526, 7. --_vibrant_; vid. ad I, 539. --_sanguinea luce_, rutili aeris. Cf. supra II, 586; IV, 517; Virg. Æn. II, 207.
431. _scruposæ_ opinabatur N. Heins. Conf. ad VII, 274. 435. _vibrant in lumina_ Oxon. _vibrant rutilantia_ conj. N. Heins. _sanguineam vibrant in nubila lucem_ Drakenborch. cui tamen id non necesse videtur.
Stat fucare colos nec Sidone vilior Ancon, Murice nec Libyco; statque humectata Vomano Hadria, et inclemens hirsuti signifer Ascli.
436. _Stat_, adstat, adest. --_Ancon_, Ἀγκὼν, quia _in angusto duorum promontt. montt. ex diverso coeuntium inflexu cubiti imagine sedet_, teste Mela II, 4, vel, _quia adposita est prom. Cumero_ (hod. _il Monte Guasco_) _in ipso flectentis se oræ cubito_, ut utar verbis Plin. III, 13, vulgo, ut etiam nunc, _Ancona_ dicta urbs (vid. Oudendorp. ad Cæs. B. C. I, 12), in ora maris, a Syracusanis, Dionysii tyrannidem fugientibus, si Straboni V, p. 166, 241, vel si Plinio l.c. et Solino c. 12, fides habenda, a Siculis condita, ubi templum Veneris (Catull. carm. 36), et portus, a Trajano refectus, in cujus honorem arcus triumphalis e pulchro marmore positus est, qui a temporis injuria integer fere mansit. Anconam vini et tritici feracem dicit esse Strabo; sed non alius, quod sciam, præter Silium, a lanæ infectura eam laudat, nisi auctore Dausq. ap. Martial. XIII, 125. _Ancon_ pro _Aulon_ refingatur. Sed vid. Hor. Od. II, vi, 18, et ibi Jani. Purpura _Sidonia_, vel Tyria satis nota: de _murice Libyco_, cf. ad XVI, 177, et 355. 438. _Hadria_, nunc _Altri_, Hadriani patria et colonia, quam ab oriente Matrinus, (Strab. l.c.) ab occid. _Vomanus_, qui hod. _Vomano_ dicitur, _humectat_, h.e. præterfluit (Plin. III, 13); diversa et, ut Cluver. p. 646 suspicatur, deducta ab ejusdem nominis urbe in Venetis ad Tartarum fl. inter Padum et Athesim. Mare Hadriaticum alii ab hoc, alii ab illo opp. quod tamen VII M.P. ab eo abest, dictum putant. --_Asculum_, Ἄσκλον, nunc _Ascoli_, colonia Piceni nobilissima (Plin. III, 13; Gruter. p. 465), caput gentis (Flor. I, 19.) et municipium (Cic. pro Sulla 8), natura munitum, et muro, montibusque silvestribus, vix ulli exercitui perviis (vid. Strab. V, p. 166, al. 369), inclusum, unde hoc loco _inclemens_ forte, et _hirsutum_, h.e. durum et asperum, quale montanum ac silvestre hominum genus esse solet, dicitur. Marsus voce _hirsuti_ ad pennas Pici, qui et _inclemens_ fuerit, quum amorem Circes sperneret, adludi putabat. Cave tamen hoc oppidum confundas cum Asculo Apulo, ubi Pyrrhus cum Fabricio Curioque Coss. adverso prælio conflixit. Vid. Plut. in Pyrrho et Flor. I, 18, 439.
438. _Hadria_ pro _Adria_ scripsit Drakenborch. suadente N. Heins. vid. ad I, 54.
Hoc Picus, quondam nomen memorabile ab alto Saturno, statuit genitor, quem carmine Circe 440 Exutum formæ volitare per æthera jussit, Et sparsit plumis croceum fugientis honorem.
439 sq. Cf. V.L. et Virg. Æn. VII, 48 sq. 187 sq. ubi vid. Heynii not. et Exc. V, in quo de Pico et hujus mythi origine disputat. --_genitor_, ut _parens_ II, 654. --_nomen memorabile ab alto Saturno_, prorsus ut sup. v. 31. Cf. ad v. 405, et IV, 729. 442. _Sparsit_, adspersit, _plumis honorem_, doctius pro, _sparsit plumas honore_ (ut _sparsit coloribus alas_, dixit Virg. Æn. VII, 191), et hoc pro, dedit ei pennas crocei, vel pulchri coloris. Cf. ad IV, 755, et VII, 447, in V.L.
439. _Hoc Picus_ ex emendat. N. Heins. recepi cum Draken. et Lefeb. Sed illi recte jungebant _Hoc_, scilicet Asculum _Picus statuit_, h.e. condidit (vid. ad I, 24); hic vero _Hoc nomen_, scilicet Piceni, ni fallor: nam ipsi non placuit, nos docere, quod nomen intellexerit. Id quidem adridere potest, quoniam v. 443, totius telluris mentio fit, et nomen Piceni vulgo deducitur a _pico_, cujus avis ductu Sabinos (cf. not. ad v. 424) in has oras venisse memorant Strabo V, p. 166, al. 368, et Festus voc. _Picena regio_: quamvis alii a _pice_ agrum Picenum (quasi _piceum_) putant dictum. Sed illa ellipsis dura est, et quo tum verba _memorabile ab a. S._ referenda? Forte post v. 442 excidit alius, quo totam regionem a Pico, Asculi conditore, nomen adcepisse poeta declaravit. _Vopicus_ scripti. _Vos Picus_ corrig. Barth. Adv. I, 5. _Ut Picus_ Rom. 1, 3, Med. Vulgo _Vepicus_, quod exponunt, parvus Picus, ut _Vejovis_, _vegrandis_, etc. quia ex homine avis factus sit; prob. Dausq. qui non minus inepte pro _statuit_ emend. _Fauni_, vel potius _Fatui_ (quod nomen alii Fauno dant, teste Festo voc. _Picus_) _genitor_ (vid. Virg. Æn. VII, 48), quod recepit Cell. Sic et Livineium conjecisse, et in ed. Basil. Henr. Petri editum esse, notavit ad marg. Silii sui Cortius, et ex eo Ernesti. 441. _Exemtum_ Rom. 1, 3, Parm. Med. 442. _croceum plumis_ Col.
Ante, ut fama docet, tellus possessa Pelasgis, Quis Æsis regnator erat, fluvioque reliquit Nomen, et a sese populos tum dixit Asilos. 445
443. Cf. quæ de variis modis, quibus veteres scriptores priscam de Pelasgorum in Italiam adventu famam tradiderint, disputat Heyne in Exc. III, ad Virg. Æneid. lib. VIII, Tom. III, pag. 482, nostræ editionis, ubi præter alia docet, teste Hellanico apud Dionysium Halic. I, 28, Pelasgos in sinum Hadriat. adpulsos in interiora Italiæ inmigrasse. 444. _Æsis_ fl. (hod. _Gesano_) urbem Umbriæ ejusdem nominis, quæ nunc _Iesi_ dicitur, præterfluit, et Picenum ab Umbria dirimit, unde v. 448, iterum memoratur. 445. Cf. V.L.
445. _Asisos_ ex emendat. Scalig. recepere Cell. et Lefeb. quia _Asilorum_ nemo mentionem facit. Recte, opinor; etsi _Asisium_ (Ptol. Ἀσίσιον, hod. _Assisi_), Umbriæ opp. est in monte trans Clasium fl. Francisci monachi patria, cujus incolæ _Asisinates_ apud Gruter. p. 21, n. 11, et Plin. III, 14 (ubi tamen omnes MSS. _Asirinates_ exhibent) dicuntur, et Ἀσίσινοι Procop. b. Goth. III, 12. Nam ab _Æsis_ nomine _Asili_ vocari ac formari non possunt, et Picenum, Umbriæ vicinum, ab qua Æsi fl. dividitur, olim forte latius patuit, vel poeta, nominum similitudine inductus, fines imperii, quod Æsis tenuisse fingitur, nimis dilatavit.
Sed non ruricolæ firmarunt robore castra Deteriore, cavis venientes montibus, Umbri. Hos Æsis Sapisque lavant, rapidasque sonanti Vertice contorquens undas per saxa Metaurus,
446. Apte nunc recensentur fluvii et urbes _Umbriæ_, Piceno vicinæ; quæ nunc _Urbino_ et _Spoleto_ dicitur. Virgilius etiam hanc regionem silentio præteriit. --De _Æsi_, v. ad v. 444. 448. _Sapis_ fl. hod. _Savio_, cujus pars superior fines Umbriæ circa Sarsinam perstringit (unde _tribus Sapinia_ ap. Liv. XXXI, 2), inferior per extremam Galliæ Cispad. partem fluit. Conf. Intpp. ad Plin. III, 15, pr. et Lucan. II, 406. --_Hos lavant_, ut _rigat_, vel _irrigat_ ap. Tibull. IV, i, 60, et 146. 449. De _Metauro_, vid. ad VII, 486. --_Vertice_; conf. ad III, 475.
448. _lavans_ Oxon. Pro _lavant_, quod etiam N. Heinsium offendisse video, quia mox _lavat_ sequitur, forte _juvant_, vel potius _rigant_ legendum. 449. _Mataurus_ Col. vid. ad VII, 486.
Et lavat ingentem perfundens flumine sacro 450 Clitumnus taurum, Narque albescentibus undis In Thybrim properans, Tiniæque inglorius humor, Et Clanis, et Rubico, et Senonum de nomine Sena.
451. De _Clitumno_; vid. ad IV, 544 sq. --_Nar_ (hod. _Nera_) _albescentibus undis_; cf. Virg. Æn. VII, 517, ubi vid. Intpp. 452. _Tinia_, nunc _Topino_, parvus fl. (unde _inglorius humor_) qui cum reliquis, h.l. _memoratis_, Tiberi miscetur. --_Tiniæ humor_; cf. ad IV, 599, et V.L. 453. _Clanis_ a Dausq. male confunditur cum _Clanio_, seu Liri, de quo vid. v. 335; cf. V.L. --_Rubico_, qui Italiam prop. a Gallia Cisalpina sejungit, vel tironibus notus ex Sueton. Cæs. c. 31, et Lucan., I, 185, 213 sq. Hodie dicitur vel _Rugo_, seu _Rigo_, judice Cluver. p. 296, vel _Luso_, vel denique _Pisciatello_, seu _Pisatello_. Hoc plurimus etiam Volckmanno V.C. probabilius videtur. Cf. Cl. Oberlin ad Vib. Sequest. p. 176 sq. et Intpp. ad Plin. III, 15, pr. --_Sena_, ut XV, 556, et Lucan. II, 407, Cluverio, p. 610, est fluvius, qui nunc _Cesano_ vocatur, IV millibus ante Senogalliam, vel Senam (hod. _Senigaglia_), a Senonibus Gallis, Alpes transgressis, conditam.
452. _Tuniæque_ scripti. Sed _Tinia_ dicitur Plin. III, 5; Τενέας Strab. V, p. 227, unde Casaub. _Teneæque_ h.l. scribendum censebat, quod jam notavit Draken. 453. _Clanis_, seu _Glanis_ (hod. _la Chiana_) cum Tinia etiam jungitur a Plin. III, 5, ubi _Tiberis_, inquit, _navigabilis, sicuti Tinia et Glanis influentes in eum_. Sed quoniam fluvius Etruriæ est, in cujus finibus ex Clusina palude trans Tiberim oritur, recte, opinor, _Clasis_ reposuit Lefeb. suadente Cluver. Ital. ant. p. 701, ut intelligatur _Clasius_, qui per Umbriam lapsus Tiniæ et sic Tiberi miscetur. _Sena_, non _Senæ_, Colon.
Sed pater ingenti medios inlabitur amne Albula, et admota perstringit mœnia ripa. 455
454. _pater_; vid. ad I, 606. --_medios_ populos Latinos, Ernesti. Forte minus durum erit, si retuleris ad fluvios modo memoratos, etsi proprie isti ab utraque parte in Tiberim, qui Umbriam ab Etruria dirimit, inlabuntur. Cf. ad v. 399. 455. _Albula_, cf. ad VI, 391. --_mœnia_ Romæ. --_perstringit_, cf. ad IV, 350.
455. _admota_, non _immota_, Col. _præstringit_ tacite rescripsit Lef. et frustra.
His urbes Arna, et lætis Mevania pratis, Hispellum, et duro monti per saxa recumbens Narnia, et infestum nebulis humentibus olim Iguvium, patuloque jacens sine mœnibus arvo Fulginia: his populi fortes, Amerinus, et armis 460 Vel rastris laudande Camers, his Sassina dives Lactis, et haud parci Martem coluisse Tudertes.
456. _Arna_, Ἄρνα, Ptol. III, 1, nunc _Civitella d’Arno_, trans Tiberim, ex adverso Perusiæ, unde _Arnates_, ap. Plin. III, 14. --_lætis Mevania pratis_, cf. IV, 544; VI, 645 seq. 457. _Hispellum_, Ἴσπελον. Ptol. Εἰσπέλλον, Strab. _Colonia Julia_, (Grut. p. 351.) postea Flavia Constans a Flavio Constantino Cæsare dicta, hod. _Spello_. --_duro monti per saxa recumbens_, cf. Claud. Cons. Hon. VI, 515, et Martial. VII, 92. 458. _Narnia_, olim _Nequinum_, sed colonia eo adversus Umbros missa, a Nare fl. _Narnia_, nunc _Narni_, adpellata. Conf. Liv. X, 10, et Plin. III, 14. 459. _Iguvium_, hod. _Gubbio_ seu _Ugubio_, sed rectius _Eugubio_. Cf. V.L. 460. De _Fulginia_, vid. ad IV, 545. --_Ameria_, nunc _Amelia_, municipium notum ex Cic. pro Rosc. Am. c. 6, 7. Cf. Plin. III, 14, extr. 461. De _Camerte_, vid. V.L. et ad IV, 157. --_Sassina_, hod. _Sarsina_, Plauti patria, in sinistra Sapis ripa, _dives lactis_, h.e. pecoris. Cf. V.L. et Martial. I, 43, (ubi cod. Thuan. _Sasina_ pro _fiscina_ et fuscina exhibet, monente N. Heins.) et III, 58. 462. _haud parci Martem coluisse Tudertes_, cf. ad IV, 222, et Cluver. II, 7, 633.
456. _Arma_ scripti, R. 1, et Med. _lætis_, non _latis_, scripti et R. 2. vid. ad VI, 645. 457. _Hisbellum_ Col. _Hispellum, et dumosa jugi p. s. r. N._ malebat N. Heins. propter verba Martial. lib. VII, _ancipiti vix adeunda jugo Narnia_. 458. _viventibus_ Oxon. unde _uventibus_ corrig. Barth. Adv. I, 5, et N. Heins. Conf. ad III, 522. 459. _Ingenium_ Put. R. 1, 3, Med. _Igninum_ Oxon. _Inginium_ Parm. _Inginum_ Mars. et recentt. edd. _Ignuvium_ Col. proxime verum, vid. Manut. ad Cic. Ep. ad Att. VII, 13, Oudend. ad Cæs. B.C. I, 12, et, quos N. Heins. laudavit, Plin. XXIII, 4, extr. (ubi idem nomen in vulgg. edd. mendosum circumfectur) Gruter. p. 347, et Cluver. p. 624, qui plures inscriptt. adfert. _in mœnibus_ conj. N. Heins. 461. _Camars_ Col. et Put. ut ap. Liv. X, 25, _Clusium, quod Camors olim adpellabant_. Καμάρινον Strab. et Ptol. Conf. Gœfii Ind. geogr. in Scr. R. A. et Cluver. p. 613. _Sassina_ Col. et Oxon. prob. N. Heins. ut ap. Gruter. p. 120, 297, 322, 474, 522, 923; Martial. III, 58; IX, 59, Reines. Class. VII, Inscr. 20. Vulgo _Sarsina_, Σαρσίνα Strab. V, p. 157, Σαρσινάτοι Polyb. II, 24. _Sarsinates_ ap. Gruter. p. 1095, et Plin. III, 14. _Saxina_ Put. _ditis_ Tell.
Ductor Piso viros spernaces mortis agebat Ora puer, pulcherque habitum; sed corde sagaci Æquabat senium, atque astu superaverat annos. 465
463. De _Pisonis_ morte, vid. X, 251, 404. 464 sq. Cf. IV, 426, et VI, 20. Plura exempla desideranti suppeditabunt Drak. et quos laudat.
464. _Ora_, Colon. et Oxon. _pulcherque habitum_, Colon. _pulcherque habitu_, R. 2; _puerque habitu_, Oxon. et Puteol. Vulgo _Ore puer, puerique habitu_, probb. Dausq. et Barth. _Ora puer; puerumque_, vel _puerosque habitu, sed corde sagaci Æquabat s._ maluerit Burmann. non inprob. Drakenborch. et Lefeb. ut sub molli habitu virilis animus et prudentia latuerit. Conf. ipse Burmann. ad Val. Fl. V, 593.
Is primam ante aciem pictis radiabat in armis, Arsacidum ut fulvo micat ignea gemma monili.
466. De _pictis armis_, vid. Heyne ad Virg. Æneid. VIII, 588; XII, 281, et Barth. V.C. ad Propert. IV, iv, 20; x, 21. 467. Imitationem Virg. Æn. X, 134, notat Drak. et _Arsacidum monile_ cum dilectu positum monet, tum quod gemmæ in Perside reperiantur, tum quod eas vestibus addere solerent, de quo vid. Barth. ad Claud. Cons. Hon. III, 203. --_Arsacidæ_, successores primi Parthorum regis, h.l. Persæ, ut apud Lucani Pharsal. X, 51.
466. _primum_ Colin. et Dausq. _raptis superabat in armis_ R. 1, 3, Med. culpa male festinantis librarii, ex præc. versu, ut passim alibi (vid. Drak.), vocem repetentis; unde conjecturæ N. Heins. hinc ortæ, _pictis rutilabat_, et _rutilis vibrabat in armis_ parum solido nituntur fundamento. Conf. a Draken. laud. Prop. IV, i, 27, _Nec rudis infestis miles radiabat in armis_. Vulgg. _in armis Arsacidum, et fulvo_, etc. _in armis: Arsacidum ut fulvo_ Col. probb. N. Heins. Drak. et Lefeb.
Jamque per Etruscos legio completa maniplos Rectorem magno spectabat nomine Galbam.
468. Describitur _Etruria_, (hod. Magnus Ducatus Tusciæ seu Florentinus) quam XII primum populi tenuere, ab oppidis nominati, quæ Cluver. et Holsten. ita recensent: Clusium, Perusia, Cortona, Vetulonium, Volaterra, Arretium, Tarquinii, Rusellæ, Falerii, Cære, Veii, Volsinii. De his aliisque oppidis, a Silio memoratis, vid. Heynii not. et Exc. III ad Virg. Æneid. VIII, 478 sq., et Exc. I ad Æn. X, 166 sq., quæ loca, a poeta nostro expressa, omnino comparari cupio. 469. Silius, quod jam alii viderunt, respexit Galbam Imperatorem, qui ≪in atrio stemma proposuit, quo paternam originem ad Jovem, maternam ad Pasiphaen, Minois uxorem, referret,≫ teste Sueton. Galb. 2. Fabula de Pasiphae vel tironibus nota; sed de ejus sensu et origine consulant Heyn. ad Virg. Æn. VI, 24 sqq.
Huic genus orditur Minos, inlusaque tauro 470 Pasiphae, clarique dehinc stant ordine patres.
470. Verba _tauro inlusa_, Lefeb. accipit, quo sensu _corrupta_ dicitur, Prop. II, xxxii, 58; _ludificatus virginem_, Terent. Eun. IV, iii, 3. _subposta_, et sic inclusa, Virg. l.c. _Inludere_ verbum esse obscenæ significationis, observat N. Heins. coll. Sueton. Tib. 45. Tacit. Ann. XIII, 17; XVII, 72; Apul. Met. 1, et Lactant. Inst. VI, 23. Sic et _ludere ludum_, dixit Terent., Eun. III, v, 39, et _ludus ætatis_ (ἐρωτικὴ παιδία) Liv. XXVI, 50. 471. _stant_, sunt, (vid. ad II, 639 in V.L.) vel poeta potius imagines in atrio ordine positas innuit.
470. _genus orditor_ Col. prob. Modio, nec inprob. Lefeb. quum sit elegantia Græca, et veteres _orditus_ pro _orsus_ dixerint, quod ignoraverit N. Heins. qui tum _orsor_ dicendum censuerit. --_Inlusaque_ e Colon. recepi cum Lefeb. et Ernesti. Idem adridebat N. Heins. a quo merito reprehenditur Modius, qui in eodem cod. _inclusaque_, quod Cell. recepit, scriptum monet et probat, quum tamen vaccæ, non tauro, inclusa fuerit Pasiphae. Idem Heins. _commissaque tauro_ (ut _Venus commissa_ ap. Prop. IV, vii, 19, et _hora nos commisit in unum_ ap. Ovid. Epist. XI, 21) vel _incestaque t._ tentat; sed vulgatam lectionem _invisaque tauro_, quam Barthius male interpretetur infamem tauri amoribus, (quum verisimile non sit, Silium genti Sulpiciæ voluisse exprobrare dedecus amati a Pasiphae tauri) defendi posse putat ex Virgil. Ecl. VI, Ovid. A. A. I, 289 sq. et inpr. Prop. III, xvii, (al. 19) 11: _Testis_ (Pasiphae) _Cretæi fastus quæ passa juvenci_; ex quibus locis pateat, eam a tauro repudiatam, adeoque ei invisam fuisse, _inmissa_, vel _inmixta_ corrig. Beroald. Withof. conj. _insessaque tauro_ P. coll. Stat. Silv. I, i, 58; Ovid. Art. Am. I, 293, et Ep. Her. IV, 57; vel, si non verius, certe decentius, _furiosaque tauro_.
Lectos Cære viros, lectos Cortona superbi Tarcontis domus, et veteres misere Graviscæ.
472. _Cære_ hod. _Cerveteri_, cujus priscum nomen _Agillæ_, vid. Virg. Æn. VII, 652, et VIII, 478. Urbs ipsa et formula loquendi, _in Cærites_, vel _Cæritum tabulas referri_, notissima ex Liv. V, 40, 50; VII, 20, et Gell. XVI, 13, ubi vid. Intpp. --_Cortona_, quæ nomen hodieque servat, Κυρτώνιον, dicitur Polyb. III, 82; sed Κόρτωνα, Ptol. et aliis. Vid. ad IV, 719. --_Tarcon_, Telephi f. qui cum Tyrrheno fratre in Italiam venisse, et Tarquinios, Etruriæ urbem, condidisse dicitur. Vid. Steph. Byz. Vid. Ταρχώνιον, Strabon. V, p. 152, al. 191 et 336. A. Justin. I, 20. Hinc post _Cortona_ distinguendum crediderim, ut _superbi Tarcontis domus_ sint Tarquinii, quod certe oppidum a poeta silentio prætermissum esse mireris. Cf. tamen omnino Heyn. Exc. III ad Virg. Æn. VIII, extr. unde disces, ab aliis alias Etruriæ urbes, ab eodem conditas, memorari. 473. _Graviscæ_, cf. Virg. Æn. X, 184, et ibi Heyn. Exc. I, p. 416.
472. _Cære_, Καῖρε, vel Καίρη, non _Cere_, Col. _Corona_ Oxon. Put. R. 3. 473. _Tarconis_, ut Τάρκωνα ap. Strab. scribendum puto, et sine adspirat. etsi Τάρκων Steph. Byz. dicitur. Conf. Pier. Heins. et Heyne ad Virgil. Æn. VIII, 506, 603; XI, 727. _Grabiscæ_ Col. solenni librarr. errore v.c. inf. v. 505, 543, 606; X, 460; Draken. qui præterea laudat Reines. comment. ad Inscr. Class. I, 10. Conf. not. ad I, 236. _Graniscæ_ R. 1, et Med.
Nec non Argolico dilectum litus Haleso Alsium, et obsessæ campo squalente Fregenæ. 475
474. _Argolico Haleso_, ut _Agamemnio Haleso_, ap. Virg. Æn. VII, 723, ubi v. Heyne Exc. VIII, p. 139. Cf. et Heins. ad Æn. X, 352. 475. _Alsium_, Ἄλσιον Strab. V, p. 225, et Ptol. colonia (Vellei. I, 14.) ad oram marit. sita, hod. forsan _Palo_, castrum gentis Ursinæ et Farnesianæ in ducatu Braciani, XVIII M.P. a Roma, quod putabant Cluver. p. 497, et Hard. ad Plin. III, 5 seu 8. --_Fregenæ_, IX M.P. ab Alsio, (vid. Antonin.) nunc _la Macarese_, villa Ducis Matheii, non longe ab ostiis Tiberinis. In maritimis coloniis numeratur a Liv. XXXVI, 3, et cum Alsio jungitur a Plin. l.c. et Strab. V, p. 156. al. 225. Γραουίσκιον, καὶ Πῦργοι, καὶ Ἄλσιον, καὶ Φρεγηνία. _squalente campo_ sterili. Cf. Virg. Ge. I, 507, et sup. ad I, 211.
474. _Haleso_, non _Aleso_, Col. et R. 2. 475. _Usium_ scripti, R. 1, 3, Med. Mox _Fregenæ_ ex ed. Marsi recepi, quod et tacite fecit Lefeb. Ita pro _Fregellæ_, quæ Volscorum urbs est, (vid. ad V, 542) legendum esse, post Cellar. Geogr. II, 9, et Cluver. p. 498, jam monuere N. Heins. et Drak. Conjicerem _Rusellæ_ (quæ una ex XII oppidis veterum Tuscorum et prisca colonia fuit, cujus clara restant vestigia); nisi _Fregenæ_ propius ad vulgatam lect. adcederet, et prior syll. voc. _Rusellæ_ longa forte esset. Ρουσέλλαι certe Ptolem. dicitur. [“ad V, 542”: in Not.]
Adfuit et sacris interpres fulminis alis Fæsula, et antiquus Romanis mœnibus horror Clusinum vulgus, quum, Porsena magne, jubebas Nequidquam, pulsos Romæ inperitare Superbos.
476. Verba _sacris interpres fulminis alis_, ad haruspicinam spectant, quam Romanos ab Etruscis adscivisse nota res est. --_fulminis alis_, ut ap. Virg. Æn. V, 319. Val. Fl. II, 97; VI, 56, ad quæ loca vid. Intpp. --_sacris alis_, ut _divinis flammis_ III, 344. 477. _Fæsula_, Φαίσολαν passim adpellat Polyb. sed τὰ Φαίσολα, II, 25. Φαισοῦλαι, Ptol. et Appian. b. Civ. II, 2. _Fæsulæ_, Sallust. Cat. 24 et 27. Cic. Cat. II, 9, nunc _Fiesole_, III, M.P. supra Florentiam, ad Apennini radices. --Hæc vel tironibus nota ex Liv. II, 9 sq. 478. _Clusium_, hod. _Chiusi_, _Porsenæ_ olim regia, ad Clanem fluvium sita, quæ tridui spatio ab Roma aberat, teste Polybio, lib. II, 25.
477. _Fæsula_, non _Fesula_, Col. ut ap. Græcos (vid. not.) et Gruter. p. 533, n. 5. _Fesula_ soli Plin. III, 5, dicitur.
Tunc quos a niveis exegit Luna metallis, 480 Insignis portu, quo non spatiosior alter Innumeras cepisse rates, et claudere pontum, Mæoniæque decus quondam Vetulonia gentis.
480 sqq. _Luna_, in cujus ruinis alia ejusdem nominis urbs condita est, trans _Macram_ fl. (_Magra_) qui Etruriam a Liguria dirimit, et Lunam ejusque portum, litori Ligustico adjacentem, interfluit. Portus Lunensis, seu verius sinus, (unde et _sinus Erycis_ ap. Ptolem. et nunc _Golfo della Spezia_ seu _Spezza_) λιμὴν μέγιστος τε καὶ κάλλιστος, ἐν αὐτῷ περιέχων πλείους λιμένας ἀγχιβαθεὶς πάντας, οἷον ἂν γένοιτο ὁρμητήριον θαλαττοκρατησάντων ἀνθρώπων τοσαύτης μὲν θαλάττης τοσοῦτον δὲ χρόνον. Περικλείεται δ᾽ ὁ λιμὴν ὄρεσιν ὑψηλοῖς, (unde h.l. _claudere pontum_) ἀφ᾽ ὧν τὰ πελάγη κατοπτεύεται, καὶ ἡ Σαρδὼν, καὶ τῆς ἠϊόνος ἑκατέρωθεν πολὺ μέρος, teste Strab. V, p. 153, al. 222, al. 339. Marmore totum quidem litus Ligusticum, omnisque Alpium maritimarum tractus abundabat; præcipuæ tamen lapicidinæ in portu seu sinu Lunensi fuere, unde h.l. _niveis metallis_, h.e. candido marmore, ut ap. Stat. Silv. I, v, 36, (ubi vid. Barth.) III, i, 5; inpr. IV, iii, 99. Commentarii instar iterum sint verba Strab. l.c. ab aliis jam adscripta: Μέταλλα δὲ λίθου λευκοῦ τε καὶ ποικίλου γλαυκίζοντος, τοσαῦτ᾽ ἐστὶ καὶ τηλικαῦτα μονολίθους ἐκδιδόντα πλάκας καὶ στήλας, ὥστε τὰ πλεῖστα τῶν ἐκπρεπῶν ἔργων, τῶν ἐν τῇ Ῥώμῃ, καὶ ταῖς ἄλλαις πόλεσιν, ἐντεῦθεν ἔχειν τὴν χορηγίαν. Plura de marmore Lunensi, vid. ap. Plin. XXXVI, 6 et 18. Intpp. ad Suet. Ner. 50, et Gronov. Diatr. Stat. c. 10. Lunensem caseum laudant, Plin. XI, 42 (ubi etiam ex Etruriæ vinis Lunensi palmam dat), et Martial. XIII, 30. --_exegit_, in bellum misit. 483. _Mæoniæ_, Etruriæ. Vid. ad IV, 721. _Vetulonia_, ap. Plin. II, 103. _Vetulonii_, cujus opp. rudera, _Vetuglia_, ut putant, non longe a mari et _Massa di Maremma_, etiamnum visuntur.
Bissenos hæc prima dedit præcedere fasces, Et junxit totidem tacito terrore secures: 485 Hæc altas eboris decoravit honore curules, Et princeps Tyrio vestem prætexuit ostro: Hæc eadem pugnas adcendere protulit ære.
484 sq. Lictores aliaque regum consulumque Rom. insignia, vel Romuli, vel Tarquinii demum Prisci temporibus, a Tarquiniis potius Romam translata fuisse testatur Strab. V, p. 152, al. 336, sed ab Etruscis generatim ea sumta tradunt Dionys. Halic. III, 61 et 84, Liv. I, 8; Flor. I, 5; Sallust. Cat. 51, et Plin. VIII, 48; IX, 39. 485. _tacito terrore_, conf. ad VI, 169 in V.L. 486. _curules_ sellas. 487. _Tyrio_ ornat. --_vestem prætexuit ostro_, pro, ostrum prætexuit vesti, unde _toga prætexta_ scil. purpura, limbo purpureo, nomen adcepit. 488. _pugnas adcendere_, cf. ad VII, 605. --_ære_, tuba. vid. ad II, 19, et V, 12. --_protulit_, invenit. |
|
댓글 없음:
댓글 쓰기