Vos, quorum imperium est, consul præcepta modumque 265 Bellandi posco: sedeone, an montibus erro, Dum mecum Garamas et adustus corpora Maurus Dividit Italiam? an ferro, quo cingitis, utor?
265. _Vos_, populum adloquitur. A vobis belli gerendi rationem quæro, jubeatisne, more Fabii, _sedere_ (vid. ad III, 142), et in locis altis munitisque castra ponere, an cum hoste confligere? 267. _adustus corpora Maurus_; cf. XVII, 633.
266. _ac_ pro _an_ scribendum esse, recte, opinor, monuit N. Heins. Withof. emend. _Sedeone in montibus ergo_. 267. _corpora_, non _corpore_, scripti cum R. 3, Parm. Mediol.
Exaudi, bone Dictator, quid Martia plebes Inperitet: pelli Libyas, Romamque levari 270 Hoste jubet. Num festinant, quos plurima passos Tertius exurit lacrimosis casibus annus?
269. _bone Dictator_, ut ap. Virg. Æn. XI, 344; Cic. Rosc. Am. 2, et Verr. V, 6. 272. _exurit_; vid. ad VII, 490.
269. _pubes_ Parm. et al. edd. _Plebes_ pro _plebs_ centies apud Livium aliosque occurrit, nec opus erat exemplis, quæ adtulit Draken. 270. _pelli_ Col. _pello_ Oxon. _Libyas_ in iisdem et aliis libb. antt. Pro vulg. lect. _bello Libyes_ perperam stat Dausq. 271. _jubent_ Oxon. et R. 2. 272. _exhaurit_, et mox _Ite, agite, arripite arma_ conj. N. Heins. qui tamen nec vulgatum spernebat. Si quid mutandum, _rapite arma_ scriberem, quod efficacius est. Conf. ad IV, 98.
Ite igitur, capite arma, viri: mora sola triumpho Parvum iter est. Quæ prima dies ostenderit hostem, Et Patrum regna et Pœnorum bella resolvet. 275 Ite alacres, Latia devinctum colla catena Hannibalem Fabio ducam spectante per Urbem.≫
273. _mora sola_, etc., mora facilem, adeoque ignobilem triumphum parit: nam virtute opus non est, ubi hostem sedendo et cunetando adteris; Ernesti. Imo sensus verborum est: parvum iter ad hostem sola res est, quæ victoriam et triumphum nostrum moratur. Conf. sqq. 275. _Patrum regna_, plena invidiæ verba, quibus senatum regnare, et plebem obprimere innuit; Cell. --_regna_, tyrannidem. 276, 277. Cf. IX, 634 sq.; XI, 118 sq. --_ducam_ in triumpho, sive in et per triumphum ante currum, ut _agere_ XI, 120, et _ducet agens_ XVI, 275. --_Fabio spectante_; sarcasmi vim facile percipis.
276. _devictum_ Col. et Tell. unde _destrictum_ in mentem veniebat N. Heins.
Hæc postquam increpuit, portis arma incitus effert, Inpellitque moras; veluti quum carcere rupto Auriga indocilis totas effundit habenas, 280 Et præceps trepida pendens in verbera planta Inpar fertur equis; fumat male concitus axis, Ac frena incerto fluitant discordia curru.
278. Conf. Virg. Ge. I, 512 sq.; III, 103 sq.; Æn. V, 144 sq.; inf. XVI, 339 seq., 496 seq.; sup. IV, 713 sq. 279. _Carcere rupto_, ut _carceribus reseratis_ XVI, 316. [recte XVI, 315] 281. _pendens in verbera_, ut ap. Virg. Æn. V, 147, et X, 586; Drak. Cf. et XVI, 387, et Georg. III, 107. Idem potest esse _præceps_, ut etiam XVI, 325. Sed minus forte languet, si junxeris _præceps fertur_, h.e. celeriter, raptim. --_trepida planta_, calcaribus; Cell. Imo, pede trepido, tremulo, quoniam propendet, et pronus dat lora. 282. _Inpar equis_, vi equorum, quos flectere non potest, et regere. --_fumat_; vid. ad II, 81. 283. _frena fluitant_, ut ap. Ovid. A. A. II, 433; _undantia lora_, Virg. Æn. V, 146; XII, 471. --_discordia_, confusa.
280. _effudit_ Col. 282. _titubat_, vel _nutat_ conj. N. Heins. ut IV, 816. Sed cave quidquam mutes.
Cernebat Paullus (namque huic communia Campus Jura atque arma tulit) labi, mergente sinistro 285 Consule, res, pessumque dari: sed mobilis ira Turbati vulgi, signataque mente cicatrix Undantes ægro frenabat corde dolores.
284. L. Æmilius _Paulus_ comitiis, in _campo_ Martio habitis, Varroni collega datus; vid. Liv. XXII, 35. 285. _mergente se_, h.e. pereunte; Schmid. Sed voc. _res_ tam ad _labi_, quam ad _mergente_ spectat. Cf. Virg. Æn. VI, 512; Juven. X, 56; XIII, 8; unde _res mersæ_ apud Ovid. Met. I, 380. 286 sq. Conf. Plut. vit. Fab. ≪Æmilius, qui cum M. Livio consul fuerat, et damnatione collegæ, et sua prope, ambustus (de cujus voc. vi vid. Gron. Diatr. Stat. c. 30, et Ern. Clav. Cic.) evaserat,≫ Liv. XXII, 35; ibid. c. 40, pr. Æmilius ipse dicit, _se populare incendium_ (h.e. judicium capitis, vitæque periculum, ut _incendio Plætoriano adustus est_ ap. Cic. Att. V, 20) _priore consulatu semiustum effugisse_. Cf. inf. IX, 25 sq. --_mobilis_, quæ facile movetur. --_mobilis ira Turbati vulgi_ spectat ad inconstantiam favoris ac odii plebis, ut ap. Horat. Od. I, i, 7; Lenz. Idem et mihi olim in mentem venit, sed h.l. non satis placuit. Cf. ad VII, 512. [287.] _Turbati_, vid. ad I, 477. --_cicatrix_, memoria _vulneris_, h.e. injuriæ et ægritudinis, qua olim adficiebatur. 288. _Undantes dolores_, ut _u. iræ_ Claud. in Ruf. I, 76; _undare curis_, Val. Fl. V, 304, ubi vid. Intpp.; _irarum_, vel _curarum fluctuare æstu_, Virg. Æn. IV, 532, 564, et VIII, 19.
286. _ira est_ Colon. Put. Tell. R. 2.
Nam quum perdomita est armis juvenilibus olim Illyris ora viri, nigro adlatraverat ore 290 Victorem Invidia, et ventis jactarat iniquis.
289. Æmilius in priore consulatu, universo Illyrico, cujus rex, Demetrius Pharius, a Romanis defecerat, in potestatem redacto, εἰς τὴν Ῥώμην ἐπανῆλθε, καὶ τὴν εἴσοδον ἐποιήσατο μετὰ θριάμβου καὶ τῆς ἁπάσης εὐδοξίας· ἐδόκει γὰρ οὐ μόνον ἐπιδεξίως, ἔτι δέ μᾶλλον ἀνδρωδῶς κεχρῆσθαι τοῖς πράγμασιν· Polyb. III, 16, 18 et 19. Conf. inf. v. 507, 508, et Appian. B. Hannib. c. 17, et B. Illyr. c. 8. Æmilium de crimine capitali accusatum vix evasisse, haud scio, an quisquam historicorum præter Livium memoriæ prodiderit. 290. _adlatrare_, famam alicujus falsis conviciis proscindere; unde Hecuba in canem versa fingebatur (vid. Plaut. Menæchm. V, i, 16), et _verba canina_ pro conviciis ap. Ovid. in Ibid. v. 14. Drak. _Latrat et in toto verba canina foro_, Ovid. l.c. v. 232; _canina eloquentia_, Quintil. XII, 9. Conf. sup. v. 249, et inpr. Bentl. ad Hor. Sat. II, i, 85. --_nigro ore_, ut nigra pectora, tecta, dentes Invidiæ. Vid. præclara ejus pictura ap. Ov. Met. II, 760... 808; Lefeb. cf. Hor. Sat. I, iv, 85. 291. _ventis_, ut _aura_, vel _ventus popularis_, et _venti_, h.e. rumores, _concionum_, Cic. Cluent. c. 28 et 47. --_jactarat ventis_, ut _jactari rumoribus_ et _dictis petulantibus_, Gell. I, et VI, 11; _clamore convicioque_, Cic. ad Div. I, 5; _ventum in aliquem excitare_, Cic. Sull. 14. Hæc jam monuere N. Heins. et Drak. Conf. Ernesti Clav. Cic.
289. _juvenalibus_ scribendum crediderim, vid. ad II, 312. 290. Ita Col. et Oxon. Vulgo _ora, nigro tunc a. o._ 291. _Invidia_ scripsi, majore litera initiali, ut persona sit. _vetarat_ Puteol. _agitarat_, ut XI, 547, R. 1, 3; Parm. Mediol. e glossa. _vexarat_ suspic. N. Heins. qui tamen vulgatam non damnat.
Hinc inerat metus et duræ reverentia plebis. Sed genus admotum Superis, summumque per altos Adtingebat avos cælum: numerare parentem Assaracum retro præstabat Amulius auctor, 295 Assaracusque Jovem: nec, qui spectasset in armis, Abnueret genus. Huic Fabius jam castra petenti:
293... 297. Originem gentis Æmiliæ Silius ad Amulium, qui Assaracum, et per hunc ipsum Jovem inter proavos numeravit, refert; sed, teste Festo, alii ad Ascanium, qui duos habuerit filios, Iulum et Æmilon; alii vero, quibus Plut. vit. Numæ, p. 65, et Pauli, p. 256, suffragatur, ad Mamercum, Pythagoræ f. cui propter unicam humanitatem cognomen fuerit Æmilos. Hæc jam docuit Drak. qui addit, nomen hujus gentis etiam deductum videri posse ab Æmilia, Æneæ et Laviniæ filia, ap. Plut. vit. Romuli, p. 80. Cf. inf. v. 341, 347. --_admotum Superis_, ut _avos cælo_, Ovid. Her. XI, 17, Drak.
≪Si tibi cum Tyrio credis fore maxima bella Ductore, invitus vocem hanc e pectore rumpam; Frustraris, Paulle, Ausoniam: te prælia dira, 300 Teque hostis castris gravior manet; aut ego multo Nequidquam didici casus prænoscere Marte.
298. Comparetur Plut. in Fabio, et inprimis, quem Silius expressit, Liv. XXII, 399. 299. _rumpam_; vid. ad lib. I, 95.
302. _prænoscere_, non _pernoscere_, scripti cum R. 1, 3; Parm. Mediol.
Spondentem audivi (piget, heu! tædetque senectæ, Si, quas prospicio, restat passura ruinas!) Cum duce tam fausti Martis, qua viderit hora, 305 Sumturum pugnam. Quantum nunc, Paulle, supremo Absumus exitio, vocem hanc si consulis ardens Audivit Pœnus! jam latis obvia, credo, Stat campis acies, exspectaturque sub ictu Alter Flaminius. Quantos, insane, ciebis 310 Varro, viros! tu, (pro Superi!) tu protinus arma?
303. _Spondentem_, etc. Conf. ad vers. 263 seq. 309. _sub ictu_, ab hoste, ad ictum parato. Sed vid. ad IV, vers. 42. 310. _Alter Flaminius_, ut sup. vers. 218; VII, 34, 229, Drak. 311. _tu protinus_, confestim, _arma_, scil. ciebis, movebis? Quæ abrupta oratio adfectui congruit. Ap. Liv. XXII, 38, Æmilius dicit: ≪Mirari se, quomodo quis dux, priusquam aut suum, aut hostium exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset, jam nunc locatus in urbe sciret, quæ sibi agenda armato forent.≫ Et Fabius c. 39, ≪Varro, _inquit_, priusquam castra videat, aut hostem, insanit, et jam nunc procellas, prælia atque acies jactando inter togatos ciet.≫
308. _Audierit_ putabat N. Heins. 311. _tu, pro Superi, tum_ (_tū_, non _tu_, ut a librariis scriptum) _protinus arva_ (scilicet castris adcommoda, ut ap. Stat. Th. VII, 442), _Tum campum_ (ad certamen parandum, ut ap. Virgil. Æn. XII, 116) _noscas ante, e. t. Ritus hostis; tum vero_ (_tū nō_, pro qua male _tu nō_ in antt.) _quæ c. r., Quæ natura locis_ (ut _campis_ IV, 91), _quod sit r. s. A. genus_; _et... adspicies._ _Fer_, etc. emend. et edidit Lefeb. adjecta hac nota: ≪Alludit ad verba Liv. XXII, 38, _minari_, etc. Tandem tenebras erumpit, ducibus antiquis, locus insignis frustra huc usque tentatus. _Tum_ ter iteratur exemplo Cic. qui quater iterat in eadem sententia. Patet jam, quam cæcus Drak. in his vss.≫ Equidem, quæ mei animi cæcitas est! id non video: sed non vacat, singula excutere. _tam pronus in arma_ conj. N. Heins. Withof. conj. _tu (pro superi) tu protinus arma, Tu campum poscas_, (h.e. pugnare velis, ut apud Ovid. Met. XIII, 219, et Amor. I, vii, 10), _non exploresque trahendo, quantum hosti victus?_
Tu campum noscas ante, exploresque trahendo, Qui ritus hostis: tu non, quæ copia rerum, Quæ natura loci, quod sit, rimabere sollers, Armorum genus? et stantem super omnia tela 315 Fortunam adspicies? Fer, Paulle, in devia recti Pectora: cur, uni patriam si adfligere fas est, Uni sit servare nefas? Eget inprobus arto Jam victu Libys, et, belli fervore retuso, Laxa fides socium est: non hic domus hospita tecto 320 Invitat patrio, non fidæ mœnibus urbes Excipiunt, renovatque pari se pube juventus.
313. _Qui ritus hostis_, mos et ratio belli gerendi. Lefeb. bene cf. VII, 28 et 292. Fabius ap. Liv. l.c. ita pergit: _aut ego rem militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro, aut_, etc. --_copia rerum_, commeatus, victus. 315. _Armorum genus_, ut _belli genus_, apud Liv. l.c. --_stantem_, quæ est. Cf. ad II, 639, in V.L. Tu nullam rationem habes fortunæ, quæ plus valet quam virtus, et quæ nunc hostium cœptis adspirat? 316. ≪Duobus ducibus unus resistas oportet: resistes autem, si te neque collegæ vana gloria,≫ etc. Liv. XXII, 39. Conf. V.L. 318 sq. Cf. Liv. XXII, 39, 40, extr. et 43, pr. 320. _Laxa fides_, minus firma et constans, quæ jam titubare ac fluitare incipit, quemadmodum temeritas, ira aliaque _laxari_ dicuntur, quum remittunt, vel languescunt; Drak. qui laudat Burm. ad Petron. c. 82. Proprie _laxa_ sunt frena, funes, arcus.
313. _Quam ritus hostis, tu non_ Colon. _Quantum rictus hostis, tu non_ Oxon. et Put. _Quantum ictus hostis valeat_ R. 1, 3; Parm. Med. Vulgo _Quantum hostis ritus valeat_, quod primus dedit Marsus. _Quantum hostis visus valeat_ conj. Barth. Adv. III, 1. _Quantum hosti victus: tu non_ corrig. N. Heins. qui ad Claud. in Rufin. I, 217, tentaverat, _Quantum hostis victu valeat_. Hoc recepit Cell., illud vero Drak. adpositis, consilio Heins. interrogandi notis, quas servavi, etsi non magnopere repugnarem, si quis eas iterum ejiciendas censeret, ut Fabius contemtim de Varrone loquatur: _tu non_, tu vero, qua stultitia et temeritate es, nihil eorum curabis, in quæ dux inquirere solet. _Quantum hosti victus, tum, quæ sit c. r._ legendum videbatur Burm. _Victum_ quidem pro cibo, commeatu, et castrensi alimento poni, non erat quod tot exemplis evincerent Heins. et Drak. Sed ita locus admodum languet, quoniam mox _copiæ rerum_, et v. 319 sqq. _victus_ mentio sit. Præterea Marsus primum metri causa voces _ritus_ et _hostis_ transposuisse videtur, et _ritus_ huic loco longe aptior est quam _victus_; vid. not. Denique tutissimum est, codici Agripp., a quo reliqui libri antt. non multum abhorrent, quam proxime adcedere. Ejus itaque scripturam revocavi, nisi quod _Qui_ pro _Quam_ reposui: nam, nisi me omnia fallunt, scriptum fuerat a festinante librarii manu _qm_, quod vel _quam_, vel _quantum_ significat, et lectionis varietatem peperit. Possis etiam castigare: _Quæ vires hostis_, vel _Quem rides, hostem_. Sed ita magis a membrr. vestigiis, et a veritate deflectes. 316. _indevia_, h.e. non devia, Tell. R. 2; Mars. Benes. Ald. quod Lefeb. in contextum admisit. _adspice: te fer, Paulle, in devia recti Pectora_ conj. Barth. adv. III, 1, ut sensus sit: te contrarium infer, obpone Varronis conatibus. _fer Paullum in devia recti Pectora_, hoc est, toto Paullo, atque omni tua prudentia incumbe eo, ut obnitaris inconsultis cœptis temerarii Varronis, corrig. N. Heins. coll. vers. 328, prob. Drakenborch; confer ad lib. I, vers. 345. Uterque sensum nexumque h.l. perspexit, sed his emendatt. non opus esse, et ipse dudum putavi, et nunc monuisse video Ill. Ernesti, qui verba, _fer, Paulle, pectora in_ (adversus pectora Varronis) _devia recti_, explicat: obpone te, resiste huic tantæ audaciæ et temeritati. Conf. not. [“ad lib. I, vers. 345”: in Not.] 317. _par est_ R. 1, 3; Med. quod placebat N. Heins. 319. _retuso_ Col. Conf. not. ad I, 34; Heins. ad Claud. Cons. Hon. IV, 627; VI, 302; et Jani ad Hor. Od. III, vi, 10. Vulgg. _recluso_, quod Cell. interpretatur: fervore Romanorum, mea expeditione renovato, socii, qui ad Hannibalem defecerant, nunc Romanos respiciunt. 320. _Fluxa_, vel _Lapsa fides_ conj. N. Heins. _Lassa_ ex R. 2 recepit Lefeb. Omnibus his non opus. 322. _reveatque_ Put. unde _recreatque_ suspic. N. Heins.
Tertia vix superest, crudo quæ venit Ibero, Turba virum. Persta, et cauti meditamina belli Lentus ama: si qua interea invitaverit aura, 325 Adnueritque Deus, velox adcede secundis.≫
325. _invitaverit aura_, αὖρα, ventus, h.e. occasio rei bene gerendæ. Conf. Liv. XXII, 39, extr. Formula loquendi petita est a vento secundo, qui ad navigandum invitat, et navis cursui _adspirat_, unde _aura honoris_, _voluntatis_, _favoris_, etc. (vid. Ern. Clav. Cic.), vel _adspirat fortuna labori_, ap. Virgil. Æn. II, 385, al. 326. _adcede secundis_, adripe ea, utere occasione, tibi oblata.
323. Præstat forte distinguere _superest crudo_, h.e. crudeli, vel forti Pœno. 324. _meditamina belli_ (ut ap. Tac. Hist. IV, 26) est ex emend. N. Heins. qui præterea ad Claud. B. Get. v. 138, refingebat _lenti m. b. Cautus ama_, quod recepere Cell. Drak. et Lefeb. Vulgo _medicamina_. 325. _irritaverit_ scripti et R. 2. _tibi faverit_ corrig. N. Heins. Possis et _adspiraverit_. Sed vulgata bene habet.
Cui breviter mæsto consul sic ore vicissim: ≪Mecum erit hæc prorsus pietas, mentemque feremus In Pœnos, invicte, tuam: nec me unica fallit Cunctandi ratio, qua te grassante senescens 330 Hannibal obpressum vidit considere bellum.
327. Cf. Liv. XXII, 40, qui brevior est. 328. _Mecum erit hæc prorsus pietas_; cf. Heyne ad Virg. Æn. I, 675, et IV, 115. --_pietas_ in patriam, sensus animi, qui amoris in patriam plenus, et officiorum, quæ ei debet, memor est. --_mentemque feremus_, etc., ut VI, 585. 330. _senescens_, vid. ad II, 457; Liv. XXII, 39. ≪Dubitas, quin sedendo superaturi simus eum, qui senescat in dies?≫ etc.
329. _nec_ scripti. Vulgo _non_.
Sed quænam ira Deum? consul datus alter, opinor, Ausoniæ est, alter Pœnis: trahit omnia secum, Et metuit demens, alio ne consule Roma Concidat: e Tyrio consortem adcite Senatu; 335
335. _accite_ Col. Parm. Med. Mox _Non tam sæva_ Colon. R. 1, Med. _Non jam sæva_ Ox. Put. R. 3, Parm. Vulgo _e Tyrio c. accire S. Non jam sera volet_ probb. Dausq. et Barth. Sed non perspexere sensum h.l. qui tamen satis obvius est, et a Draken. his verbis exponitur: Temerarius ille et inconsultus Varro omnia secum in exitium rapit, et metuit, ne Roma alio, quam se consule, concidisse dicatur: quin tanta ejus est temeritas, ut, si ducem nobis ex Senatu Carthaginiensi adciremus, non tam perniciosa velle posset, quam noster Varro.
Non tam sæva volet: nullus, qui portet in hostem, Subficit insano sonipes: incedere noctis, Quæ tardent cursum, tenebras dolet, itque superbus Tantum non strictis mucronibus, ulla retardet Ne pugnas mora, dum vagina ducitur ensis. 340
336 sq. Observa sarcasmum et vim verborum. 337 sq. _incedere tenebras noctis_, h.e. oriri, ingruere, ut Tac. Ann. XV, 37, ubi vid. Ernesti. Cf. idem ib. ad III, 26 et 36, pr. Gronov. ad Liv. XXIX, 24, et Drak. ad Liv. I, 57. 340. _ducitur_, pro educitur, ut IX, 314; vid. Heins. ad Val. Fl. I, 122.
337. _incendere noctis_ Oxon. unde _intendere nocti_ jam ad Val. Fl. VII, 114, conjecerat N. Heins. qui tamen in nota ad h.l. _nec cedere noctis_ verius esse putabat. _intendere_ (se cælo) _noctis... tenebras_ suspic. Drak. qui laudat Gronov. ad Liv. I, 57, ubi tamen ipse pro vulg. lectione adserenda luctatur, et recte quidem, vid. not. _Insidere (noctis Quæ t. c. tenebræ) dolet_ infeliciter, ut sæpe, refinxit Lefeb. adscripta hac nota: ≪Locus adhuc impervius editoribus. _Insidere_ est stare in castris. Deinde parenthetice lege, cujus exempla dabunt Virg. Æ. IX, 210; Val. Fl. III, 206, et Stat. Achill. I, 229. Hunc modum loquendi nemo perspexit; hinc itaque tot turbæ, tot vana commenta in loco clarissimo. Nec Modius aliis felicior. Sine ullo sensu ed. Drak. _incedere noctis. Quæ_, etc. Sed det exemplum _noctis_ pro _nocte_: aliter enim non intelligetur; si tamen ita intelligetur poeta.≫ _incedere noctu, Quod tardent cursum tenebræ, dolet_ conj. Ernesti. _noctes_ Put. 338. _Quæ_, non _Quod_, scripti; _tenebræ_ iidem cum R. 3, ac Parm. _itque_, non _idque_, Col.
Tarpeiæ rupes, cognataque sanguine nobis Tecta Jovis, quæque arce sua nunc stantia linquo Mœnia felicis patriæ, quocumque vocabit Summa salus, testor, spreto discrimine iturum. Sed si surda mihi pugnabunt castra monenti, 345 Haud ego vos ultra, nati, dulcemque morabor Assaraci de gente domum, similemve videbit Varroni Paullum redeuntem saucia Roma.≫
341. _Tarpeiæ rupes_; cf. I, 541 --_cognataque Tecta Jovis_, etc. vid. sup. ad v. 293. 342. _arce_, septem arcibus, h.e. collibus. 345. Cf. Liv. XXII, 40. --_surda_, dicto non audientia. 346. _morabor_, curabo, de vobis sollicitus ero: vel spem reditus mei, quæ vobis est, morabor, differam; quoniam ad vos numquam revertar, et mori tum apud animum statui. 347. _Assaraci domum_, cf. v. 295.
341. _Tarpeia_ ed. Dausq. et Gryph. ad cujus marg. _Tarpeias_ emend. Casaub. 345. _moventi_ Oxon. Put. R. 2.
Sic tum diversa turbati mente petebant Castra duces: at prædictis jam sederat arvis 350 Ætolos Pœnus servans ad prælia campos. Non alias majore virum, majore sub armis Agmine cornipedum concussa est Itala tellus. Quippe extrema simul gentique Urbique timebant, Nec spes certandi plus uno Marte dabatur. 355
350. Cf. v. 240 sq. --_prædictis_ ab Anna, vel supra dictis. Conf. v. 222 sq. 351. _Ætolos campos_, ut I, 125. --_servans_, vid. ad III, 380. 352, 353. Drak. conf. Liv. XXII, 36, et Plut. vit. Fabii, p. 182, qui contrarium ipse tradit vit. Marcelli, p. 299, ut, quem Lefeb. citat, Leonard. Aretin. de b. Gall., pag. 79. Verba itaque _non majore agmine_ ad summam subtilitatem haud exigenda sunt.
349. Ita Colon. ut jam olim conjecerat Barth. Adv. III, 1. Conf. ad I, 264. Vulgo _tumidi, versa turbati mente_, ut _tumidi_ ad Varronem, et _turbati_ ad Paullum spectet, monente Cell. 350. _at_, non _ac_, Col.
Faunigenæ socio bella invasere Sicano Sacra manus Rutuli, servant qui Daunia regna, Laurentique domo gaudent, et fonte Numici:
356 sq. Recensio copiarum, et summorum ejus ætatis virorum, a quibus tam magnæ res gestæ sunt, per opportune descriptioni summæ, quam Romani umquam adceperunt, cladis præmittitur. Aciem Pœnorum silentio prætermittit Silius, quia eam jam sup. III, 222 sq. exposuerat. Præterea Romanis scribebat poeta, quorum magis intererat, suas, quam hostium, copias cognoscere. Eosdem vero illarum enumeratio magis delectare debuit, quam nudum numeri indicium, quod Livius XXII, 36, aliique historici adferunt. Huc adcedit, quod tantum consules nunc conscripserant exercitum, quantus nullo umquam bello antea sub armis fuerat, unde commoda Silio obferebatur occasio ad singulas, si non urbes, certe gentes Italiæ memorandas, et sic universam fere imperii Romani imaginem, simulque cladis magnitudinem lectorum oculis animisque subjiciendam. In qua quidem re iterum ei præivit Virg. Æn. VII, 647 sq. (ubi vid. Heyne), et X, 163 sq. in cujus tamen verbis tantum figurisque variandis non turpiter ingenii vires adtrivit: sed novo rerum ornatu, novis fabulis, et accuratiore sæpius, pluriumque urbium populorumque descriptione ita cum eo certavit, ut locus hic dignus sit, qui in perfectissimis Siliani carminis partibus, et præstantissimis antiquitatis monimentis adnumeretur. Ceterum nos summas tantum res adtingemus, quia otium nobis fecere Hummel. (_Handbuch d. alt. Erdbeschr._) Cellar. Geogr. ant., Cluver. in Ital. ant., Vulpius in Vet. Lat. et Heyne in not. et Exc. ad Virg. Æn. VII, ad quos lectores remittimus. In memoria autem nostra penitus id insideat, nos in poeta legendo versari, qui neque ordine, neque subtilitate geographorum in regionum, vel certe locorum urbiumque situ definiendo se adstringi patitur. --Descriptio Latii, tam veteris, quam novi, vel adjecti, quod Æquos, Auruncos, Volscos, Hernicos, Rutulos aliosque populos, finibus ad Lirim fluv. promotis, continebat. Latii incolæ antiquissimi, præter Umbros, fuere _Siculi_, et post hos _Aborigines_, quorum rex _Faunus_ fuisse dicitur, unde _Faunigenæ_ sunt Latini; vid. Cluver., p. 787 et 790, inpr. vero Heyne, Exc. IV, V et VIII, ad Virg. Æn. VII, 37 sq., 45 sq. et 795, it. not. et Exc. II, ad Æn. VIII, 314 sq., ubi etiam monuit, _Siculos_, inter Tiberim et Lirim quondam habitantes, a Silio Rutulis socios, adjici nec satis adcurate _Sicanos_ adpellari, sed exemplo Maronis Æn. VII, 795, et VIII, 328. 357. _Sacra manus_, vid. ad VII, 9. Sed conf. Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, extr. --_Rutuli, servant qui Daunia regna_; vid. ad I, 291 sq. 358. _Laurenti_, conf. ad I, 110. --_Numici_; vid. sup. ad v. 28.
Quos Castrum, Phrygibusque gravis quondam Ardea misit, Quos celso devexa jugo Junonia sedes 360 Lanuvium, atque altrix casti Collatia Bruti;
359. _Castrum_ Inui, in Rutulis, inter Ardeam et Antium. Cf. Ovid. Met. XV, 727; Martial. IV, 60; Heyne ad Virg. Æn. VI, 776, et Cluver., p. 978. Ab eo diversa sunt _Castrum novum_ Etruriæ, _Castrum_ Prætutiorum, Herculis, Minervæ, etc. --_Ardea gravis quondam Phrygibus_, Trojanis, regnante Turno, et postea Romanis, propter opes et divitias. Confer I, 292; Liv. I, 57 sqq.; IV, i, 7... 11. Nunc est viculus, propter grave cælum fere desertus. 360, 361. _Lanuvium_, municipium Latii, celebre cultu _Junonis Sispitæ_, vel _Sospitæ_, et _Conservatricis_. Cf. XIII, 364; Liv. VIII, 14 (ubi vid. Sigon.); XXI, 62; XXII, 1; XXIII, 31; XXIX, 14; XXXI, 12; XL, 19; Plin. XXXV, 3; Æliani H. Anim. II, 16; Cluver., p. 935 sq., Spanh. de U. et P. N. II, p. m. 82, 83; Sigon. ad Liv. VIII, 13; Broukh. ad Prop. IV, viii, 3; Heins. ad Ovid. Fast. VI, 60. --_Collatia_, urbs in finibus Latii, Sabinis a Tarquinio ademta; vid. Liv. I, 38, et Heyne ad Virg. Æn. VI, 774. --_altrix_, ut ap. Virg. Æn. III, 273. Cf. ad I, 218. L. Junius _Brutus castus_, et castitatis vindex; _ultor_ ap. Virg. Æn. VI, 819.
359... 361. Hi versus absunt ab edd. R. pr. Mediol. Marsi et Martini Herbip. 361. _Lanuvium_ Colon. Tell. et R. 2; _Lavinium_ Oxon. et Puteol. Vulgo _Lavinum_; vid. not. _atque_, non _ac_, scripti.
Quique inmite nemus Triviæ, quique ostia Tusci Amnis amant, tepidoque fovent Almone Cybeben.
362 sq. _inmite nemus Triviæ_, Aricia, vid. ad IV, 367 sq. --_Tusci Amnis_, Tiberis fl. qui ex Apennino oritur in _Tuscia_, seu Hetruria, quam dextra ripa tangit, et a Latio, Umbria, Sabinorumque agro separat. Infra Romam Tyrrheno mari infunditur duobus _ostiis_, quorum sinistro adjacebat _Ostia_, prima Rom. colonia, ab Anco rege deducta, quæ h.l. innuitur, et adhuc quidem salinas habet, atque episcopum, sed paucos incolas propter aerem pestilentem; vid. Cluver. p. 870. [363.] _Almo_, seu _Almon_ (vid. Heins. ad Ovid. Fast. II, 601) rivus, non longe a Roma in Tiberim præcipitans, in quo simulacrum Cybeles VI. Cal. April. ablui solebat, unde _sacer gurges_ XVI, 680. Cf. Ovid. Fast. IV, 337 sq.; Spanh. ad Callim. H. in Pall. pr. Barth. ad Claud. b. Gild. v. 119, et Intpp. ad Val. Fl. VIII, 239.
363. _trepido_ Put. et Dausq. et al. quo sensu forte _lubricus Almon_ dicitur Ovid. Fast. IV, 337, judice Lefeb. qui perperam addit: ≪in c. Tell. legitur _Albone_. Equidem _Almon_ fuit civitas in Thessalia, a Scythis condita: sed etiam fuerunt _Albones_ in Illyria, quæ gens Slavica, a Scythis quoque orinnda; ut Phryges, qui hoc nomen in Italiam cum Cybeles cultu transtulisse dicuntur. Adjiciam, Germanis quoque sollemne fuisse Deam Hertam (Terram), immo currum ejus, vestes fluvio quotannis lavare: Terra autem eadem ac Cybele. At Germani a Sarmatis, et hi a Scythis oriundi. Hinc videre est, quam ab origine primævæ gentes inter se conveniant.≫ Vulgg. _Cybelen_, Κυβέλην, vel _Cybellen_. Sed _Cybeben_, Κυβήβην, scripsi, quod etiam suasisse video Drak. ad h.l. ad IX, 293, et inpr. ad XVII, 8, ubi Heins. ad Prudent. περὶ στεφ. X, 196; Spanhem. ad Callim. H. in lavacr. Pall. pr. et Broukh. ad Prop. III, xv, 35, suffragatur, etsi _Cybelen_ scribendum statuerint Stephan. Schediasm. de delectu in lection. Virg. pag. 57, et Barnes. ad Eurip. Bacch. v. 79, quorum ille monet, vocem esse Græcam, ut _Philomelam_ et alias, præcipue a μέλος deductas, hic vero, secundam syllabam nunc longam, nunc brevem esse, ut in _Sydonius_, et ut prima in _Eos_, quia Græci Κυβήλη et Κυβέλη, Σιδώνιος et Σιδόνιος, Ἠώς et Ἕως dixerint. Sed vid. præter laudatos VV. DD., Heins. et Heyne ad Virg. Æn. III, 111, et X, 220. Gudius et Burm. ad Phædr. III, xvii, 4, xx, 4; Græv. ad Lucian. T. II, p. 895, et Berkel. ad Steph. Byz. v. Κυβελεια.
Hinc Tibur, Catille, tuum, sacrisque dicatum Fortunæ Præneste jugis, Antemnaque prisco 365 Crustumio prior, atque habiles ad aratra Labici.
364. Vid. ad IV, 187, in V.L. 365. _Præneste_, Latii urbs, haud procul Roma, in monte amœno sita, teste Strab. V, p. 365 (unde h.l. _jugis_, et _altum_ Virg. Æn. VII, 682; _frigidum_ Hor. Od. III, iv, 22); hod. _Palestrina_, in vallem deducta. Celebris fuit _Fortunæ_ templo et oraculo, sortibus Prænestinis; vid. Strab. l.c. Cic. Div. II, 41 et 42; Sueton. Tiber. 63; Prop. II, 32; Cluver. p. 950, et Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 783 sq. --_Antemna_, Ἄντεμνα Dionys. L. II, vel _Antemnæ_, Ἀντέμναι Strab. V, pag. 159; Plin. III, 5; Virg. Æn. VII, 631; urbs Sabinorum, sed a Romulo capta (Liv. I, 9... 11), et Romæ proxima, cis Anienem (_ante amnem_, unde nomen ei datum tradunt Varro L. L. IV, 5, et Serv. ad Virg. l.c.), non longe ab ejus et Tiberis confluente; vid. Cluver., p. 663. 366. _prior_, antiquior. --_Crustumium_ (_Crustumerium_ Liv. I, 38, et Plin. III, 5. _Crustumeria_ Liv. II, 19; III, 42: Κρουστομέρεια, οὐ πρόσω τῆς Ῥώμης Dionys. XI, p. 705; unde incolæ urbis _Crustumeri_ Virg. Æn. VII, 631; sed _Crustumini_ Liv. I, 11, dicuntur) Sabinorum opp. de quo vid. Liv. I, 11 et 38, et Cluver., p. 657. --_Labicum_ (ut XII, 534, et παλαιὸν Λαβικὸν Strab. V, p. 164), vel _Labici_ et _Lavici_ (Liv: II, 39; IV, 47; Cic. Agrar. II, 35) Latii opp. unde _via Lavicana_, ap. Liv. IV, 41; XV, M. P. a Roma. Cf. Liv. IV, 45, 46; V, 16; VI, 21. _Labici_ h.l. et ap. Virg. Æn. VII, 796, vel Labicani, vei urbs ipsa, de cujus situ vid. Cluver., p. 947; Liv. XXVI, 9; Heyne ad Virg. Æn. VII, Exc. VIII, extr., et Franc. Ant. Vitale Diss. de oppido Labici, qua origo etiam, atque compendiosa historia oppidi Montis Compitis in Latio describitur, Rom. 1778, in-4to, ubi ex inscripp. probatur, posterius oppidum hodie _la Colonna_ dici, non _Labicum_, quod Holsten. putabat.
Nec non sceptriferi qui potant Thybridis undam, Quique Anienis habent ripas, gelidoque rigantur Simbruvio, rastrisque domant Æquicula rura.
367. _sceptriferi Thybridis_, Θύμβρις ἐϋῤῥείτης ποταμῶν βασιλεύτατος ἄλλων Dionys. laud. a Dausq. qui etiam ad majestatem imperii Romani (quod probat Ernesti, coll. Ovid. Met. II, 259), vel ad submersionem sceptriferi Tiberini epitheton referri posse monet. --_qui potant Thybridis undam_, ut _qui Thybrim potant_, ap. Virg. Æn. VII, 715; vid. Heins. ad Ovid. Her. VII, 145. 368. _habent_, habitant, ut ap. Virg. Æn. VII, 696, et ἔχειν, ap. Hom. Iliad. α, 18; Drak. qui laudat Pricæum ad Appul. Apol., p. 58. Cf. Heins. ad Ovid. Met. IV, 773. --_rigantur_, ut ap. Tibull. IV, i, 60 et 146, ubi vid. Heyne. 369. _Simbruvio_ in Æquis. ≪Anio, in monte Trebanorum ortus, lacus tres amœnitate nobiles, qui nomen dedere Sublaqueo (hod. _Subiaco_), defert in Tiberim,≫ Plin. III, 12. Hæc sunt _Simbruina_, vel _Simbruvina stagna_, de quibus vid. Ern. ad Tac. Ann. XI, 13; XIV, 22, et Cluver., p. 713. --_rastris domant_, ut ap. Virg. Æn. IX, 608. --_Æquicula rura_; vid. Heyne not. et Exc. VIII ad Virg. Æn. VII, 746 sq., et Cluver., p. 773.
367. Vulgg. _Tibridis_. Sed est Θύμβρις. V. Intpp. ad Virg. Æ. III, 500, et VIII, 330 sq. 369. _Simbruvio_ Col. R. 3, et Parm. prob. N. Heins. qui _Simbruvina stagna_, _colles_ et _aquas_, non _Simbruina_, vel cum Lipsio _Imbrivina_ ap. Tac. Ann. XI, 13; XIV, 22, et Cels. IV, 5, scribendum putabat. _Simbrunio_ Ox. _Symbruvio_ R. pr. et Med. _Imbruvio_ Marsi ed. Ven. _Imbrivio_ Lips. ad Tac. Ann. XI, 13. Vulgo _Simbrivio_.
His Scaurus monitor, tenero tunc Scaurus in ævo; 370 Sed jam signa dabat nascens in secula virtus. Non illis solitum crispare hastilia campo, Nec mos pennigeris pharetram inplevisse sagittis; Pila volunt, brevibusque habiles mucronibus enses: Ære caput tecti surgunt super agmina cristis. 375
370. _Scaurus_ cognomen gentis Aureliæ et Æmiliæ: ex illa notissimi M. Aurelius orator et consul a. U. 656, et C. Aurelius prætor, Liv. XXXIX, vi, 8; ex hac vero, in cujus gratiam poeta hæc inprimis finxisse videtur, M. Æmilius Scaurus, consul a. U. 638; princeps Senatus, orator, censor et iterum consul; ejusque filius, Sullæ privignus, qui P. Lentuli magnificentiam ædilitatis imitabatur; vid. Ern. Clav. Cic. --_monitor_, rector, dux. 371. _nascens in secula virtus_; cf. ad II, 511. 372. _crispare hastilia_, ut ap. Virg. Æn. I, 313. 373. _pennigeris sagittis_, ut al. _alatis_, πτερόεντες ὀϊστοὶ, vel ἰὰ πτερόεντα, Hom. Iliad. ε, 171; υ, 68, et pennæ inf. XV, 633. Cf. Burm. ad Val. Fl. VI, 421. 374. Cf. Virg. Æn. VII, 664 (ubi vid. Heyne), et Liv. XXII, 46, med. --_habiles_; vid. ad IV, 433. _Mucronem teretem_ dixit Virg. l.c. 375. _Ære_, casside ærea.
374. _volant_ conj. N. Heins. quod tamen _ensibus_ non convenit. Præstiterit _colunt_, h.e. amant, præferunt, vel poliunt, ut ap. Tibull. I, viii, 9, et Ov. Art. III, 107.
At quos ipsius mensis seposta Lyæi Setia, et incelebri miserunt valle Velitræ,
376 sq. Poeta de Volscis, maximo novi totiusque Latii populo, agit, inserta tamen Hernicorum mentione v. 391... 394. --_mensis seposta Lyæi Setia_, cujus vinum seponitur, reservatur ipsius Bacchi mensæ, h.e. ea dignum, adeoque præstantissimum est; ut _sepositus grex_, Martial. II, xliii, 4, et _vestis_, Tibull. II, v, 8. --_Setia_ (hod. _Sezze_) colonia Rom. (Liv. VI, 30; VII, 42, al.) et Valerii Flacci patria, non longe a paludibus Pomtinis; vid. Cluver., p. 1021, et S. V. _Adlers Nachr. von den Pomtinischen Sumpfen_, p. 28 sq. De vino Setino conf. X, 33; Strab. V, p. 229; Martial. VI, 86; IX, 3; X, 74; XIII, 109 et 112; Juvenal. V, 34; X, 27, et Plin. XIV, 6, qui, ≪Divus Augustus, _inquit_, Setinum prætulit cunctis, et fere secuti principes, confessa propter experimenta, non temere cruditatibus noxiis ab ea saliva:≫ unde nec Horatium, nec Catonem, Colum. et Varronem (nec Maronem quoque) ejus meminisse, merito mirabatur N. Heins. --_Velitræ_ (nunc _Velletri_) colonia Rom. (Liv. II, 31, 34; VI, 13, 21 sq., 36 sq., al.) vini proventu (Plin. XIV, 6), et gente Octavia (Sueton. Octav. 1 et 94) nobilis. Cf. Borgia de Cruce Velitrina, Rom. 1780. --_incelebri_ olim, et Punici belli temporibus, postea celebriore, Mars. Vid. V.L.
376. _dapsilibus mensis_ in mentem veniebat N. Heins. 377. _Phetia_ Col. _Rhecia_ Ox. et R. 3; _Rhetia_ Put. quas lectt. ex. Virg. Ge. II, 96, ortas esse, non male suspicatur N. Heins. _et e celebri_ corrig. idem cum patre suo, quia Veliternus ager minime ignobilis fuerit, si vetustatem oppidi ipsius, et frequentiam civium spectes, unde et Cæsar Augustus duxerit originem, sive ubertatem agri, et vini in eo præstantissimi proventum. Hinc Lefeb. eam emendat. recepit. _in celebri_, scilicet οὖσαι, conj. Dausq.
Quos Cora, quos spumans inmiti Signia musto, Et quos pestifera Pomptini uligine campi,
378. _Cora_, vid. ad IV, 220. --_Signia_ (hod. _Segni_) colonia Rom. (Liv. I, 56; II, 21; VIII, 3, al.) nota opere Signino (Plin. XXXV, 12; Colum. I, vi, 12), piris (Plin. XV, 15; Juven. XI, 73) et vino _inmiti_, h.e. austero (vid. ad VII, 211), quod ventri sistendo adstringendoque adhibebatur; conf. Plin. XIV, 6; Strab. V, p. 229; Martial. XIII, 113, al., 116; Cels. IV, 5 et 19; Cluv. Ital. Ant. III, 8. 379. Campi et paludes _Pomtinæ_, (hod. _Paludi Pontine_) inter Nymphæum et _Ufentem_, ab Astura ad Terracinam, quæ ab agro Pometino, vel Suessa Pometia (vid. ad v. 398), vicino Volscorum opp., (Gr. Πωμέντια, unde τὸ Πωμέντιον, seu Πωμεντίνων πεδίον Strab. V, p. 159, 161; Dionys. VI, p. 364, al.) nomen adcepisse putantur (conf. V.L.), et olim locum XXIII urbium obtinuere (Plin. III, 5), sed postea creverunt in dies ex aquis, quæ ex montibus in planitiem confluunt, aeremque _pestiferis_ vaporibus, qui vel Romæ sentiuntur, _inficiunt_. Ingentes sumtus, a Corn. Cethego Cos. a. U. 590 (Liv. Epit. XLVI), a Jul. Cæsare (Sueton. c. 44); Augusto (Horat. A. P. 65), Trajano (teste Xiphilino ap. Dionem), Theodorico (Cassiod. Var. Epist. II, 32 et 33), nostroque ævo a Papis Sixto V (ducta fossa, _fiume Sixto_) et Pio VI, in paludes siccandas inpensi, nondum operi perficiendo suffecerunt; vid. S.V. Adleri libell. ad v. 377, laud.
378. _inmiti_, non _inimico_, Col. 379. _Pomptini_ Col. prob. N. Heins. et al. ob euphoniam. _Promptini_ Oxon. Vulgo _Pomtini_, vel _Pontini_, ut ap. Fest. in _Pontina tribu_, quam æque ac paludem Pontinam a Pontia urbe dictam tradit, et ap. Dion. Cass. XLIV, pag. 242; XLV, p. 274, τὰ Πόντινα ἕλη.
Qua Saturæ nebulosa palus restagnat, et atro 380 Liventes cœno per squalida turbidus arva Cogit aquas Ufens, atque inficit æquora limo, Ducit avis pollens, nec dextra indignus avorum Scævola, cui diræ cælatur laudis honora Effigie clipeus: flagrant altaribus ignes. 385
380. Conf. Virg. Æn. VII, 801, 802. --_Saturæ palus_, vel ipsa Pomtina palus, quod Cluver. p. 1003, putabat, vel ejus pars. 382. _Ufens_ fl. (_Oufens_) in Inscrr. et Festo (hod. _il Portatore_), Terracinæ proximus, per paludes Pomtinas in mare Inferum fluit. 383. _avis pollens_, ut _avis potens_ et _dives_ ap. Virg. Æn. VII, 56, et X, 201, ubi vid. Heyne in not. et V.L. Cf. inf. v. 524. --_dextra_, virtute, vel propter eam, _non indignus avorum_, ut ap. Virg. Æn. XII, 649. _Dignus_, ut ἄξιος, passim cum secundo casu jungitur; vid. Heins. ad Ovid. Trist. IV, iii, 57, et Drak. inf. ad XII, 81. 384. C. Mucii _Scævolæ_ historia, quam h.l. unus ex ejus posteris clipeo expressam habet (de quo vid. ad IV, 153), vel tironibus nota ex Liv. II, 12, 13, et Flor. I, 10. Gemmas vid. ap. Drak. et de Muciis Ern. Clav. Cic. et Rupert. ad Pompon. O. J. III, 7, §. 39, 41. Scævolæ mors memoratur inf. IX, 370; X, 404. --_diræ_, magnæ, admirabilis; vid. ad IV, 260; quo sensu ap. Maronem, _relligio dira_, Æn. VIII, 350. _Ed._
382. Malim fere _æthera_ pro _æquora_, h.e. campos, etsi hoc quoque ferri potest; vid. not.
Tyrrhenum valli medio stat Mucius ira In semet versa, sævitque in imagine virtus. Tunc ictus specie pavitare hoc bella magistro Cernitur, effugiens ardentem Porsena dextram.
386. _Tyrrheni in valli medio_ opinabatur N. Heins. 388. Locus fœde interpolatus, in quo majore cum fiducia destruas aliena, quam moliaris et struas tua. _Tunc ictæ species iniere ac bella magistro_ Col. _Tunc icte species nuere ac b. mgro_ Oxon. _Tunc ictæ species numere ac belli_ Put. _Tunc ictæ s. ruere acri bella m._ R. 1, 3, Parm. Med. Vulgatam lectionem, _Tunc icti specie ruere acri in b. m._ cujus difficultates plerique intpp. vel non senserunt, vel callide dissimularunt, et quam Draken. quia de loco hoc conclamato constituere non audebat, asterisco adjecto, servavit, verbis _acri in b. m._ parenthesi inclusis, adjuvari posse putabat Barth. Adv. III, 1, ut _species_ sit exemplum, quod acre sane magisterium in bello sit, et virtute inaudita percellat mentes paventium, nec minus percusserit Porsenam, quam ferrum militiæ magistrum. Idem conj. _Tunc icto spes conciderant_, vel _corruerant, ac bella magistro_, scilicet militiæ Tyrrhenæ, quem Mucius occiderat. Sed magis sententia ejus eo inclinabat, ut totum versum vel spurium, vel certe sequenti postponendum censeret. Posterius placebat etiam N. Heins. qui tamen tentabat (_Acti his auspiciis iniere hoc bella m._), ut _auspicium_ sit omen infaustum (ut ap. Senec. Troad. 608), et eo _agi_, ut ap. Virg. Æn. III, 5. _Tunc icti specie furere in fera bella ministri Cernitur_, etc. emend. Burm. hoc sensu, Porsenam specie purpurati, seu scribæ vulnerati in furorem actum esse, _Tunc icti specie finire hoc b. m. Cernitur_, etc. refinxit Lefeb. qui, ut solet, non minus barbare, quam confidenter, præter alia, hæc disputat: ≪Locum editoribus nimia præcipitantia impervium facile erat restituere. Dic, Porsena tunc effugiens feliciter ardentem dextram Mucii cernitur _specie icti_ (_a la vue de ce coup_, ut _species_ in Virg. Æn. II, 407, et _icti_ in secundo casu, ut in Gell. IX, 13, extr.) finire bella, (quomodo in clipeo id cerni potest?) _hoc magistro_, Mucio docente, quid timendum a Romanis conjuratis habebat. Si Burm. scripsisset: _Tunc icti specie finire hæc bella ministri_, ne minimum ab historia recessisset. Placet mihi admodum hic versus, sed nimium differt _ministri a magistro_. Saltem fuisset _ministro_, vel in uno antiquo, et in textum vocassem.≫ Omnibus his conjecturis longe, puto, præstat ingeniosa illa, quam adtulit Ill. Ernesti, qui arbitratur omnino transponendum esse versum, et sic legendum: _Hac acti specie ruere acri in bella magistro_, hac effigie clipei, in quo tantum facinus expressum admirabundi spectabant milites, _acti_, inflammati, ruebant in bella duce tam acri et forti. Vellem tamen, hæc emendatio minus a lectione MSS. abhorreret, et sine versus transpositione carminis nitori atque dignitati consuli posset. Post tot itaque VV. DD. conatus meum judicium non nisi timide interposuisse videri velim, nec tantum mihi sumsisse, ut meliora me dedisse, vel adeo rem acu tetigisse mihi persuadeam. Quum vero scabies mera et rubigo sit lectio, quæ in omnibus libris circumfertur, veniam dabit L.B. quod aliam in ejus locum substituerim, quam, simul ac meliora edoctus fuero, ipse primus damnabo. Olim conjiciebam: _Triginta decies iniere hoc b. m._, vel _Ter centum auspiciis iniere_, actus pro conatu, vel _sitiere ea_, sive _hæc bella magistri_, h.e. ducis, cujus prima sors exierat; sed nunc reposui: _Tunc ictus specie_, adspectu, viso, ut ap. Virg. Æn. II, 407; Cic. Tusc. II, 23; IV, 14, al. (nisi malis _species_ sive _speciem_, quoad habitum oris, τὸ εἶδος) _pavitare hoc bella magistro_ (bella et pericula sibi inminentia tali duce) _Cernitur_, etc. Possis etiam suspicari: _Tunc ictus specie minitantis bella_ (sive _tela_, etsi præstiterit _magna_, sive _vana_, certe _multa_) _magistri_, (ducis conjuratorum, cujus prima sors excidit)... vel _Tunc ictus specie_ (sive _species_, sive _speciem_) _minitans ac multa magistro Cernitur, effugiens_ (postquam effugerat), etc. ut apud Liv. II, 12, _Quum rex, simul ira infensus, periculoque conterritus, circumdari ignes minitabundus juberet_, etc. et ap. Virg. Æn. VIII, 649, _Illum indignanti similem, similemque minanti Aspiceres_, etc. _Ictus specie_, ut _prope adtonitus miraculo rex_ ap. Liv. l.c. Similiter _ictus_ (gall. _frappe_) _re nova_, _metu_, _conscientia_, etc. ap. Liv. I, 16; XXVII, 9; XXXIII, 28; πληγεὶ` |
|
댓글 없음:
댓글 쓰기