--_hærent_ in _faucibus_, h.e. habitant, ut XII, 531. [566.] _Æsernia_, hod. _Isernia_, seu _Sergna_, in comitatu Molisii, cis Apenninum, non longe a læva Vulturni ripa, colonia, de qua vid. Frontin. et loca Livii, in V.L. laudata. [567.] _Herdonia_, Κερδονία, Strab. _Erdoniæ_, Tabul. et Anton. Ἑρδονία, Appian. Hannib. c. 48. Ἑρδωνία rectius Ptol. in Hirpinis vel Apulis, versus Canusium, nunc _Ardona_, nec diversa ab _Ardoneis_, Liv. XXIV, 20, quod Cell. et Holsten. p. 281, probant adversus Cluver. qui _Ardoneas_, nunc putabat _Ardonam_ vocari, Herdoniam vero _Cedogna_, quod potius teste Holsten. recentius est nomen Aquiloniæ, in Apulorum finibus prope Aufidum fl. sitæ. --_Obscura incultis_ cet. Conf. Liv. XXV, 21 inpr.; XXVII, 1, et Appian. l.c.
564. _Batalum_ Col. et Oxon. cum edd. Marsi. Sed vid. Intpp. ad Virg. Æn. VII, 739. _Nucras_ Col. Vulgo _Mucras_. _Rufas_, vel _Rufras_ corrig. Cerda ad Virg. l.c. cujus tamen opp. v. 566, mentio fit. _Macras_ opinatur Dausq. quia ὁ Μάκρης χωρίον memoratur Strab. V, p.m. 222, ubi ὅριον scribendum censet, ut sit Macra fl. Liguriæ finis. Utraque conject. merito damnatur a Drak. Ego fere _Bucamque_ reponendum crediderim. Βοῦκα opp. maritimum Frentanorum; vid. Strab. V, p. 167, al. 242; Mel. II, 4; Plin. III, 12. Sic vel una saltem Frentanorum urbs a Silio memoratur: nam sup. v. 402, lectio dubia est. Aptius quidem poeta ejus mentionem fecisset sup. v. 519. Sed de ordine geographico parum sollicitus est, et Frentani certe altera sunt Samnitum progenies; _metunt_ scripti et editi ante Nicandrum, qui primus _colunt_ refinxit. 565. _Exagitant_ Col. Vulgo _Exercent_, quod magis ad agriculturam, quam ad venationem pertinere monent N. Heins. et Drak. _Fatigant_ Put. et Parm. unde _Vestigant_ conj. Lefeb. Reciperem _fatigant_, nisi poetæ priorem syll. corriperent. Conf. Virg. Æneid. IX, 605, et vid. ad I, 63. 566. _Rufræ_ restituit N. Heins. ex optimis membrr. Virg. Æn. VII, 739; _Rufæ_ Col. _Rufrie_ Oxon. et Put. _Ruria_ R. 3; _Rufeiæ_ Med. Vulgo _Rufre; quos aut_ bis scripti. Vulgg. _quos aut R. aut quos_, claudicante versu. _Cæsernia_ scripti. _Cesernia_ R. 1, et Med. Vulgo _Esernia_, ut ap. Frontin. p. 109; Ἐσερνία Strab. V, p. 250; _Esernini_ Plin. III, 12; _Æsernia_ est ex emend. N. Heins. Sic in numis apud Gruter. p. 570, n. 10, et in antiq. codd. Liv. X, 31; XXVII, 10; XLIV, 40; ejusq. Epit. XVI, LXXII, LXXIII, Αἰσερνία et Ptol. dicitur.
Bruttius haud dispar animorum, unaque juventus Lucanis excita jugis, Hirpinaque pubes Horrebat telis, et tergo hirsuta ferarum. 570 Hos venatus alit: lustra incoluere, sitimque Avertunt fluvio, somnique labore parantur.
568. Reliquas Italiæ gentes urbesque, et quidem v. 568... 584, Italiæ inferioris, 588... 606, Galliæ Togatæ, seu Cisalpinæ, et 613... 616, insularum, poeta quam potest brevissime perstringit, et levi quasi digito ac sine ordine adtingit, quasi senserit, se paulo longius fere, quam par erat, huic Italiæ descriptioni immoratum, et, si maximarum rerum narratio, ad quam se jam adcinxerit, diutius differretur, periculum esse, ne lectorum exspectatio tam longo episodio nimis suspensa teneatur, animique eorum relanguescant. --_Brutii_, a Sabinis oriundi, australem Italiæ peninsulam oramque maritimam usque ad fretum Siculum tenebant. Vid. Strab. VI, pr. 569. _Lucania_, hod. _Basilicata_, ad Tyrrhenum mare, _Silaro_ fluv. (_Selo_) a Picentinis, et _Lao_ (_Laino_) a Brutiis dirimebatur. --_Hirpini_ ab ortu adtingebant Apulos, a meridie Picentinos, a septemtr. Apenninum et, ut ab occidente, Samnites, a quibus, æque ac Lucani et Frentani, originem ducebant. 570. _Horrebat telis_, vid. ad I, 423. --_tergo hirsuta ferarum_, cf. ad II, 156. 571. _Lustra_, silvas.
568. _Brutius_ alii, vid. ad VI, 15. 570. _terga_ R. 2.
Additur his Calaber, Sallentinæque cohortes, Nec non Brundisium, quo desinit Itala tellus.
573. _Calabria_, quæ etiam Messapia, Iapygia, et Sallentina dicebatur, (ut nunc maxima ejus pars _Terra d’Otranto_, seu Hydruntina ab Hydrunto opp. vel _provincia Lecce_) est quasi peninsula, qua in Ionium mare Italia procurrit, isthmum, Apuliæ conterminum, inter Tarentum et Brundisium occupans. --_Salentini_ seu Sallentini in Calabria circa et prope promont. Iapygium seu Salentinum (_Capo di S. Maria di Leuca_) colebant, (Strabon. VI, p. 191, 194) sic dicti a Σαλλεντίᾳ (Steph.), quam etiam _Soletum_ a Plin. III, 11, et nunc _Solito_ vocari putant. Cf. Liv. IX, 42; X, 2; XXIV, 20; XXV, 1, et Virg. Æn. III, 400, ubi vid. Heyne. 574. _Brundisium_, hod. _Brindisi_, opp. antiquiss. post colonia Rom. auctum, (Vellei. I, 14, et Livius Epit. XIX) cum promont. et portu olim egregio, nunc obstructo, unde olim Dirrhachium in Græciam (ut hodie a Caleto Dubrim) trajicere solebant, quoniam hic trajectus longior quidem, quam Hydruntinus, sed commodior etiam ac tutior erat. Vid. Strab. VI, p. 433. --_quo desinit Itala tellus_, scil. trajicientibus in Graciam, qui sic Italiæ oram derelinquunt: nam alioquin Italia ultro, usque ad promont. Iapygium, procurrit.
573. _Sallentinæque_ Col. et priscæ edd. Conf. Heins. et Burm. ad Virg. Æn. III, 400; Σαλλεντία Steph. Byz. _Sallentini_ passim in marmm. Capitol. et optimis libris Livii. _Sallentinæque_ Oxon. etiam non male, judice N. Heins. Sed vulgatæ lect. _Salentinæque_ favent lapis ap. Gruter. p. 199, n. 1, et auctoritas Græcorum, Steph. excepto; Σαλεντῖνοι et Σαλεντίνη Ptol. III, 1; Strab. et al. Σαλαντῖνοι numi in Thes. Goltzii. 574. _Brundisium_ Col. et priscæ edd. ut ap. Gruter. p. 151, 801, et in antt. exemplarr. Lucani, Horat. Cic. Plin. Livii et al. quod jam monuit N. Heins. Vulgo _Brundusium_, Βρεντέσιον Strab. et Appian. Βρεντήσιον Polyb. et Steph. Βρενδέσιον Ptol.
Parebat legio audaci permissa Cethego, 575 Cui socias vires, atque indiscreta maniplis Arma recensebant; nunc sese ostendere miles Leucosiæ e scopulis, nunc quem Picentia Pæsto Misit, et exhaustæ mox Pœno Marte Cerillæ,
575. _Cethegus_ cognomen familiæ cujusdam Lentulorum e gente Cornelia. M. Corn. Cethegus, Suadæ medulla Ennio dictus, belli Punici II, temporibus vixit, P. Tuditani collega in consulatu A.U. 549, et postea in censura. 578. _Leucosia_ ins. prope et contra Lucaniam ejusque sinum Pæstanum, nunc _la Licosa_, petra verius, quam insula; unde h.l. _e scopulis_. Cf. V.L. _Picentia_, Πικεντίνων μητρόπολις, Strab. V, extr. bello Marsico adcensa, (Flor. III, 18) quam Cluver. et Hard. ad Plin. III, 5 seu 9 extr. in mediterraneo. procul a mari sitam fuisse contendunt, repugn. Holsten. p. 263, ubi dicit: inter Salernum (_Salerno_) et Ebolos (_Evoli_) transitur locus _Bicenza_ dictus, (quem adlabitur _il Bicentino_ fl.) VII M.P. a Salerno, et XIII M.P. a Silaro distans: hæc ipsissima est Picentia, quam et Mela II, 4, in ora maritima recenset. Cf. ad v. 424. --_Pæstum_. hod Pesti, Παῖστον, Ptol. III, 1, et Ποσειδωνία, Strab. V extr. _Posidonia_, Plin. III, 5 seu 10; Liv. Epit. XIV. _Neptunia_, Vellei. I, 15, urbs Lucaniæ, non, quod ex h.l. colligas, Picentinorum, (vid. tamen Strab. l.c.) et colonia, (vid. Liv. et Vellei. ll. cc. ac Liv. XXVII, 10) non longe a Silari ostio, (Strab. VI pr.) ad sinum Pæstanum, nunc _Golfo di Salerno. Rosæ Pestanæ_, notæ ex Virg. Ge. IV, 119. Cf. et Liv. XXII, 36, et Martial. IX, xxvii, 3. _The Ruins of Pæstum or Posidonia_ post Dumont. Paris. 1764, et Phil. Morghem ibid. 1766; splendidius edidere Miller Lond. 1767, et Thom. Major ibid. 1768. 579. _exhaustæ Cerillæ_, vid. V.L.
578. _Leucasiæ_ emend. N. Heins. ad Ovid. Metam. XV, 708; Græcis utique non Λευκοσία, sed vel Λευκωσία (Strab. V, p. 176; VI, p. 178; Lycophr. et Steph. Byz.) vel Λευκασία (Strab. II, p. 84, al. 123, et Dionys. Hal. I, p. 43) ut _Leucasia_ Plin. 3, 7, et Marciano Capellæ lib. VI, dicitur. Sed Silium _Leucosiæ_ secunda brevi posuisse licentia poetica (vid. ad IV, 776) putant Drak. ad h.l. et Salmas. Exerc. Plin. p. 49, al. 68, ubi Delrium refellit, qui _Lucasiæ_ reponendum censuerat. Addo, hanc insulam, vel a Leucasia, Æneæ consobrina, ibi defuncta, (Dionys. Halic. I, p. 43) vel a Sirene ibidem sepulta (vid. Plin. III, 7; Strab. V, p. 176 al. 252, et Lycophr. in Alexandra v. 723, ubi conf. Tzetz.) ita adpellatam putari. Sirenum autem nomina ap. Tzetz. Chil. VI, v. 719, sunt Λευκοσία, Λίγεια, Παρθενόπη. _populis_ Col. quod et idem Delrius conjecerat, refrag. Salmas. l.c. quum tota hæc insula scopulosa fuerit. _Pesto_ quidam. 579. _Cerillæ_ Col. Oxon. Tell. et R. 2. _Cerillæ_, seu _Cerelæ_ in Tabula, hod. _Cirilla_, in Tyrrheni, seu Inferi maris litore, et in isthmo Bruttiorum, qui est ἀπὸ Θουρίων εἰς Κηρίλλους πλησίον Λάου, teste Strab. VI, p. 176, si sanus est locus, de quo dubitat N. Heins. qui etiam _exustæ Marte_ volebat; sed ipse sup. v. 272, _exhaurit_ conjecerat, et inf. X, 590, et XIV, 686, nihil mutavit. Vulgo _Carillæ_, quod metri causa a manu Silii profectum videbatur Cluver. p. 1285. Sed vid. ad IV, 776.
Nunc Silarus quos nutrit aquis, quo gurgite tradunt 580 Duritiem lapidum mersis inolescere ramis.
580. _Silarus_ fl. (_Selo_) _Silerus_, Mel. II, 4. Σίλαρις, Strab. V, extr. et VI pr. _Siler_, Lucan. II, 427, qui Lucanos a Picentibus disterminat. 581. _Duritiem lapidum inolescere ramis_, h.e. induci lignis, ut ap. Virg. Ge. II, 77; τὸ καθιέμενον εἰς αὐτὸ φυτὸν ἀπολιθοῦσθαι, Strab. V, extr. Conf. Vibius Sequest. p. 194 seq. ed. Oberlin. V.C. De eadem vi aliorum fontium rivorumque, vid. a Dausq. laud. Ovid. Met. XV, 313, et Plin. XXXI, 2.
Ille et pugnacis laudavit tela Salerni Falcatos enses, et quæ Buxentia pubes Aptabat dextris inrasæ robora clavæ.
582. _Salernum_ (_Salerno_) opp. et colonia (Liv. XXXIV, 45; Vellei. I, 15) in Picentinis, cum castro in monte, (Liv. XXXII, 29, et Strab. V, extr. ἐπετείχισαν αὐτοῖς Σάλερνον Ῥωμαῖοι φρουρᾶς χάριν, μικρὸν ὑπὲρ τῆς θαλάττης) ad mare Inferum, a quo et castrum, et opp. quoque ipsum olim remotum fuisse putabat Cluver. refragg. Ptol. Cell. Holsten. et Hard. ad Plin. III, 5 seu 9 extr. _Schola Salernitana_ in medio ævo inclaruit. 583. _Falcatos enses_, ut ap. Virg. Æn. VII, 732, et sup. III, 278. --_Bruxentum_, Gr. Πυξοῦς, (Strab. VI, pr.; Plin. III, 5, seu 10) colonia, (Vell. I, 15; Liv. XXXIV, 45; XXXIX, 23) in Lucania, hod. vel _Policastro_, vel, quod Leander putat, _Piscicta_. 584. _inrasæ_, non _rasæ_, non levigatæ, _robora clavæ_, h.e. clavam rudem et inpolitam. D. Heins. comparat ἁυτοφυῆ κορύνην, Theocr. Id. IX, 24, ἄξοα δούρατα, Nonn. Dionys. ΛΗ., v. 172, et _ingenuam clavam_, Auson. Clavam e buxo intelligit Dausq. quia Πυξοῦς a buxetis nomen sortita sit.
Ipse, humero exsertus gentili more parentum, 585 Difficili gaudebat equo, roburque juventæ Flexi cornipedis duro exercebat in ore.
585. Cethegorum hic mos fuit, a L. Cethego desumtus, ut exserto humero et brachio expapillato pugnarent: ut enim habilius valentiusque telum vibrarent, substrictiores erant. Ita Modius et Dausq. qui jam compararunt Lucan. II, 543, _exsertique manus vesana Cethegi_, et Horat. A. P. 50, _cinctutis Cethegis_, ubi vid. Schol. --_Ipse_ dux, Cethegus. --_humero exsertus_, cf. Virg. Æn. I, 492; XI, 649; Stat. Th. IV, 235, (ubi vid. Barth.) et ej. Achil. I, 346. 586. _Difficili_, feroci, qui difficulter regi ac flecti potest. 587. _Flexi cornipedis in ore_, in flectendo equo feroci ac generoso.
585. _humerum exsertus_ præstiterit. Cf. loca in not. laudata. Idem nunc video in mentem venisse Livineio, notantt. Cortio et Ern. 587. _Flexi_, non _Flexu_, Col. prob. etiam Dausq.
Vos etiam adcisæ desolatæque virorum Eridani gentes, nullo adtendente Deorum Votis tunc vestris, casura ruistis in arma. 590
588. _adcisæ desolatæque virorum_, victoriis et vastatione Hannibalis. Conf. ad II, 392, in V.L. 589. _gentes Eridani_ adcolæ, gentes Galliæ Cisalpinæ, quæ etiam Togata, Citerior atque Subalpina vocabatur, et in Trans- ac Cispadanam dividebatur, quia Padus, cujus Græcum nomen _Eridanus_ est, eam secat; cui qui propiores utrimque colebant, Circumpadani dicebantur. --_nullo adtendente Deorum Votis_, cf. Hor. Od. I, ii, 27; Val. Fl. I, 341, et ad VI, 82, 87. 590. _in arma casura_, in pugnam, infelicem eventum habituram.
588. _accisæ_ Col. et R. 1, vid. ad II, 392; _accisciæ_ Ox. _acrisæ_ Med. _actritæ_ Marsi prima. _metitæ_ Put. Vulgo _attritæ_. 589. _accedente_ vel _intendente_ malebat N. Heins. vid. ad III, 466. Sed vulgata bene habet.
Certavit Mutinæ quassata Placentia bello: Mantua mittenda certavit pube Cremonæ, Mantua Musarum domus, atque ad sidera cantu Evecta Aonio, et Smyrnæis æmula plectris.
591. _Certavit Mutinæ_, cum Mutina, _mittenda pube_, de numero militum, Romanis adversus Pœnos auxilio mittendorum. --_Mutina_, hod. _Modena_, Boiorum opp. in Gallia Cispad. firmissima et splendidissima populi Rom. colonia, (Cic. Phil. V, 9; Liv. XXXIX, 55; Cluver. Ital. Antiq. I, xxviii, p. 277) unde bellum Mutinense, ex Cic. Philipp. oratt., Suet. Aug. 9, 84; Flor. IV, 4; Appian. b. Civ. III, 49 sq.; Dione XLVI, 37, aliisque notissimum. _Placentia_, nunc _Piacenza_, opp. Gallorum, qui Polyb. II, 17. Ἄνανες et _d’ Anvillio Anamani_ dicuntur, colonia metu belli Punici II, primo ejus anno cis Padum, ut Cremona trans Padum, condita (Polyb. III, 40; Liv. XXI, 25, et Epit. XX; Vellei. I, 14; Tac. Hist. II, 19) ubi ex Apennino decurrens ὁ Τρεβίας συμβάλλει τῷ Πάδῳ, Strab. V, p. 150. --_quassata bello_, primum, quum Romani ab Hannibale ad Trebiam victi, eo fugerent; (Liv. XXI, 56... 59) deinde sæpius, de quo vid. Liv. XXVII, 39, 43; XXVIII, 11; XXXI, 10, 21; XXXIV, 22, 56; Tac. Hist. II, 21. 592. _Cremona_, quod etiam nunc comitatus et oppidi Mediolanensis nomen est, in Cenomanis ad Padum, infra Adduæ confluentem, colonia, ut modo diximus, ac municipium, bellis civilibus et Vitelliano adflictum, de quo vid. Serv. ad Virg. Ecl. IX, 28, et Tac. Hist. III, 19, et 32 sq. 593. _Mantua_, vicina Cenomanorum urbs, (hod. caput ducatus ejusdem nominis) ab Etruscis condita in Benaco lacu, (_Lago di Mezo_, seu _Sotto_, _Painolo_ et _Sopro_) quem Mincius amnis, (_Menzo_) ex eo profluens, efficit. Originem nomenque urbis, quam a celt. voc. _man_, aqua, dictam putat _Mentelle, Geogr. comparee_, p. 75, fabulose ac varie tradit Virg. Ecl. IX, 60, et Æn. X, 198 seq. ad quæ loca, vid. Heyne. Versus 593, 594. Poeta in laudem Virgilii adjecit, qui Andibus, in agri Mantuani vico, natus dicitur. Cf. Virg. Ge. III, 10 sq. et T. I. p. cxviii et cxlii, edit. Heyn. prior. --_cantu Aonio_, ut _Aoniæ sorores_, _lyra_, _vates_. Vid. Heyne ad Virg. Ge. III, 11. Sed possis etiam cum Drak. sententiam h.l. ita expedire: Mantua celebris facta Virgilii Georgicis et Æneide, quorum altero carmine Hesiodum, _Ascræ_ habitantem, quod _Aonum_, primorum Bœotiæ incolarum, oppidulum est, altero Homerum imitatus est. 594. _Smyrnæis plectris_, nam Ἑπτὰ ἐριδμαίνουσι πόλεις διὰ ῥίζαν Ὁμήρου, Κύμη, Σμύρνα, Χίος, Κολοφὼν, Πύλος, Ἄργος, Ἀθῆναι. --_plectris_ ut ap. Hor. Od. I, xxvi, 11, ubi vid. Jani.
594. _Aonio_ Col. et R. 2, probb. N. Heins. et Drak. _Achino_ Oxon. _Achivo_ Put. _Ascræo_ R. 1, 3, Med. _Andino_ Tell. Parm. Mars. et al. quæ utraque lectio glossam sapit. vid. Virg. Ge. II, 176, et not.
Tum Verona Athesi circumflua, et undique sollers 595 Arva coronantem nutrire Faventia pinum.
595. _Verona_, opp. Venetorum, quod integro nomine ac flore superat, Catulli, Plinii, majoris et Vitruvii patria. --_Athesi_, Rhætiæ fluv. hod. _Adige_, seu _Etsch_. --_circumflua_, ἀμφίῤῥυτος, περίῤῥυτος. Idem testatur Serv. ad Virg. Æn. IX, 679, cujus auctoritatem Drak. obponit Scalig. qui Poet. VI, p.m. 324 id in dubium vocat, et nunc certe fluvium ab urbe claudi contendit. 596. _Faventia_, nunc _Faenza_ in Romandiola, Lingonum oppid. in Gallia Cispad. vinetis (Varr. R. ¯R. c. 2, Colum. III, 3) et bello Sullano (Liv. Epit. 88; Vellei. II, 28) nobilitatum.
596. _vitem_ forte leg. pro _pinum_. Cf. not.
Vercellæ, fuscique ferax Pollentia villi, Et quondam Teucris comes in Laurentia bella Ocni prisca domus, parvique Bononia Rheni.
597. _Vercellæ_, hod. _Vercelli_, Libicorum opp. in Gallia Transpad. ad Sessim, seu Sessitem flux. Plin. III, 17; Tac. Hist. I, 70. --_Pollentia_ (_Pollenza_), Πολεντία, Ptolem. urbs Liguriæ cis Padum, ad confluentes Tanari et Sturæ, diversa ad oppidis ejusdem nominis in Piceno et Majorca. Laudatur a calicibus fictilibus, Plin. XXXV, 12; Martial XIV, 157, et a copia ovium nigrarum ac _villi fusci_ h.e. lanæ nigræ Martial. l.c. Colum. VII, ii, 48, et Plin. VIII, 48, a quo lanam potius canam prædicari monent, Dausq. Drak. et Cluver. p. 85. Sed vid. ibi Harduin. 598. Conf. Virg. Æn. X, 198 sq. et ibi Heynii Exc. I. 599. _Ocni prisca domus_ non potest esse Mantua, cujus poeta jam meminit v. 592 sq. Hinc vetustiorem et vere _priscam_ Ocni domum, Bononiæ vicinam, quam coluerit, antequam Mantuam conderet, vel, quæ et Marsi sententia est, montana illa, e quibus Tiberis, Ocni pater, oritur, intelligit Cellar. De ipsa Bononia adcipit Heyne l.c. quam certe ab Ocno conditam nonnulli tradiderunt, teste Serv. Ab ea tamen omnino _Ocni domus_ h.l. discerni videtur. _Bononia_ (_Bologna_) olim _Felsina_ Tuscis dicta, ante Gallorum incursiones, (Plin. III, 15: Liv. XXXIII, 37.) Boiorum opp. in Gallia Cispad. ad radices Apennini, inter fluvios _Lavinium_ et _Rhenum_ (_Savena_ et _Reno_), unde h.l. _parui Rheni_, ut distinguatur a Rheno, Galliæ et Germaniæ fl. In illo amni Bononiensi (Plin. XVI, 36) insula Triumvirorum fuit, de qua vid. Cl. Schweigh. ad Appian. b. Civ. IV, 2. Alia autem est _Bononia_, hod. _Boulogne_, urbs Morinorum in Gallia Belg.
Quique gravi remo, limosis segniter undis, 600 Lenta paludosæ proscindunt stagna Ravennæ.
600 sq. _gravi remo... Ravennæ_, ἐν τοῖς ἕλεσι μεγίστη μὲν ἔστι Ῥαβέννα, καὶ διάῤῥυτος, Strab. l.c. Nunc quoque multæ ibi paludes, et quibus limosa ac fætida aqua ne fluviis quidem Ronco et Montone, ad latera oppidi propterea ductis, satis derivari potest. De situ urbis, quæ hodie III M.P. abest a mari, quod sensim plurimum arenæ evomuit, vid. inpr. Jornandes rer. Get. c. 29. Observa autem h.l. ubertatem verborum! [601.] _Lenta_, quibus lenta fit navigatio. --_Ravenna_, (_Ravenna_, caput Romandiolæ) Lingonum urbs in Gallia Cispad. ad oram maritimam, Sabinorum opp. (Plin. III, 15) vel potius Θετταλῶν κτίσμα, (Strab. V, p. 148, al. 214, al. 327, Zosim V, 27) regni sedes Theodorici et Exarchorum, cujus antiquo portui, in Bedesis ostio; Augustus novum addidit, et in eo classem Ravennatem, superi, seu Adriatici maris tuendi causa, collocavit. Suet. Aug. 49; Tac. Ann. IV, 5, et Hist. II, 100; III, 6, 40.
601. _proscindunt_, non _perscindunt_, scripti et R. 2, non repugn. Dausq.
Tum Trojana manus, tellure antiquitus orti Euganea, profugique sacris Antenoris oris. Nec non cum Venetis Aquileia superfluit armis.
602. Intelligit Patavinos, quorum urbs _Patavium_ (_Padua_), Livii patria, opulentissimum Venetorum opp. (Strabon. V, p. 147) in læva ripa Medoaci minoris ab _Antenore_ condita fuit. 603. _Euganei_ ante belli Trojani tempora ad ipsum mare Hadriat. colebant, ex qua sede a Trojanis et Henetis, duce Antenore, pulsi, in septemtrionem ad Alpes, inter Larium lacum et Athesin fl. secesserunt; unde _tellus Euganea_ h.l. Venetorum regio. Cf. XII, 212 sq.; Liv. I, 1; Dionys. Hal. I, 20; Virg. Æn. I, 242... 249, ubi vid. Heyne. 604. _Aquileia_, Carnorum, Alpini populi, qui Forum Julium (_Friuli_, seu _Friaul_, provinciam Venetam) incolebant, oppidum, nunc fere dirutum, inter Turrum et Natisonem (_Turrone_ et _Natisone_) fluvios situm, (Plin. III, 18) et antiqua colonia, adversus barbaros munita (Liv. XL, 34; Strab. V, p. 148, al. 214) et non ita multo post aucta, (Liv. XLIII, 17) unde emporium insigne factum. Herodian. VIII, 2, et Spanhem. ad Julian. p. 254. --_superfluit_, abundat, _armis_, armatis, copiis, quas in bellum mittit. Cf. V.L.
604. _superfluit_ scripti, ut ap. Cic. Brut. 91; Tac. Hist. III, 58; Plin. IV, 7; XII, 1, et _adfluere_ inf. XII, 361; XIV, 208; N. Heins. _superfluit_ Marsi ed. Paris. Vulgo _perfurit_.
Tum pernix Ligus, et sparsi per saxa Vagenni 605 In decus Hannibalis duros misere nepotes.
605. _Liguria_, nunc Genua et Lucca. --_Vagenni_, seu Vagienni, (_Bagitenni_ in Tabula Peuting.) ex Caturigibus orta Ligurum gens, ad Alpes marit. et Padum, (Plin. III, 16 et 20) quorum opp. _Augusta Vagiennorum_ (hod. _Vico_, quod _d’Anville_, sed, quod alii putant, _Saluzzo_ in Pedemontio) memoratur, Plin. III, 5, seu 7. _Augusta Bagiennorum_ apud Sponium Misc. Er. Antiq. p. 164, et corrupte Αὐγούστα Βατιενῳν, Ptol. III, 1, ubi et perperam cum Iria et Dertona in Taurinis ponitur. 606. _In decus Hannibalis_, ut ab eo cum reliquis ad Cannas vincerentur. --_duros nepotes_ adcipio ut _adsuetum malo Ligurem_ ap. Virg. Georg. II, 168, ubi vid. Heyne. Cf. sup. ad I, 558, et VI, 308. ≪Ligures montani, duri atque agrestes: docuit ager ipse, nihil ferendo, nisi multa cultura et magno labore quæsitum,≫ Cic. contra Rullum II, 35.
605. _Vagenni_ Col. _Bageni_ Ox. Put. (in quo tamen _Bageu_ reperit Lefeb.) R. 1, 2, 3, Med. _Bareni_ Tell. Vulgo _Vageni_; vid. not.
Maxima tot populis rector fiducia Brutus Ibat, et hortando notum adcendebat in hostem. Læta viro gravitas, ac mentis amabile pondus, Et sine tristitia virtus: non ille rigoris 610 Ingratas laudes, nec nubem frontis amabat, Nec famam lævo quærebat limite vitæ.
609 seq. Poeta ducem fingit ad exemplum M. Bruti, quem Cicero amavit, quique _mentis pondere_ h.e. prudentia, et cunctis virtutibus par L. Bruto, primo Consuli, fuit, sed _sine tristitia, sine rigore_, Mars. et Cell. Cf. sup. ad v. 560. --_Læta gravitas_, comitate mixta, ut _mentis amabile pondus_, et _sine tristitia virtus_. --_mentis pondus_, cf. ad VI, 429. 611. _nubem frontis_, νεφέλην ὀφρύων, Sophocl. Antigone, v. 538. Κρέοντα συννεφῆ, Eurip. Phœniss. v. 1317; D. Heins. διασκεδᾶτε τὸ προσὸν, νῦν νέφος ἐπὶ τοῦ μετώπου, Athen. I, p. 34; τὴν νεφέλην τῶν ὀφρύων, Philostr. epist. 72; Drak. qui etiam Stat. Silv. III, v, 11, et Theb. IV, 512, (ubi tamen cæcitas designatur) Martial. II, 11, aliorumque loca comparavit. Plura desideranti suppeditabit Lambin. ad Hor. Epist. I, xviii, 94. 612. _limite lævo_, sinistra, h.e. prava _vitæ_ via ac ratione. Non simulatione virtutis, sed vera virtute, Mars. Cf. IX, 140.
610. _vigoris_ scripti, R. 1, 3, Med. quod testantur, sed inprobant N. Heins. et Drak. Verum τὸ _rigoris_ in duobus scriptis, nescio quibus, exstare contendit Lefeb.
Addiderat ter mille viros, in Marte sagittæ Expertos, fidus Sicula regnator ab Ætna.
613. Innuitur Hiero, rex Syracusanus, fidissimus Romanorum socius. Cf. V, 489 sqq.; Liv. XXI, 50; XXII, 37, 56. --_ter mille_, propr. mille sagittariorum et funditorum, teste Livio. 614. _Expertus_ passive dicitur peritus, vel qui tritus est in aliqua re usu, et experientiam habet. Sic _expertus belli_ ap. Virg. Æn. X, 173, et Tac. Hist. IV, 76; conf. et Liv. IV, 9; XXIV, 22, al.
614. _Expertus_ Put. et R. 2: _fidos_ R. 2. Prius ab Heinsio silentio prætermissam miratur, et utrumque non inprobat Lefeb. ut jungantur verba, _expertus fidos sagittæ_, quo sensu _fidum ensem_ dixerit Virg. Æn. VI, 524.
Non totidem Ilva viros, sed lætos cingere ferrum, 615 Armarat patrio, quo nutrit bella, metallo.
615, 616. Conf. Virg. Æn. X, 173, 174, et Rutil. Numat. Itiner. I, 351. --_Ilva_ ins. hodie _Elba_ in mari Tusco, Gr. Ἀιθάλη, seu Ἀιθαλία (quam ab Ilva perperam distinguit Ptol.) in Etruriæ ora, ferri metallis abundat, ut etiamnunc Elba. Vid. Plin. III, 6, et Heyn. Exc. I, ad Virg. l.c. pag. 415, 416. --De qua insula conf. Wernsdorf. ad Rutil. Itin. I, 351, in Poet. Min. T. V, P. I, p. 139.
615. _Næ t. I. viros, et_ sine librorum auctoritate reposuit Lefeb. Idem _lætos gignere ferrum_ e c. Col. recepit, prob. N. Heins. qui comparat III, 575; IX, 223, et inpr. verba Plin. XXXVI, 27, _igne ferrum gignitur ac domatur... eademque materia aliud gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis_. Sed ars ferri cudendi, qua Ilvæ incolæ excellebant, mox laudatur, et ab hoc versu aliena videtur, _gingere_ Oxon. _Non t. dabat Ilva viros, sed cingere_ (_ingere_ teste Lefeb.) _ferrum_ Put. _letos angere_, sed a m. sec. _tingere ferrum_ c. Tell. non male, judice Lefeb. Conf. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 287, ubi tamen _lætos fingere ferrum_ conjicit, ut h.l. _lætos stringere f._ ut innuatur, eos non sagittis jaculisve, Siculorum more, sed gladio uti in bello consuevisse, quod maxime adridet Drak. qui tamen vulgatam lect. _lectos cingere ferrum_ servavit. Ego mediam viam ingressus, _lætos cingere ferrum_, h.e. latus ense, substitui, unde eadem sententia exsculpi potest: nisi potius mens poetæ est, Ilvam quidem non totidem, quot Siciliam, viros, sed ferro gladiisque in bello tractandis adsuetos, usu armorum peritos, adeoque fortes armasse. Conf. sup. V, 489 sqq. de Siculorum ignavia. 616. _quæ nutrit bella_ R. 1, in marg.
Ignosset, quamvis avido committere pugnam, Varroni, quicumque simul tot tela videret. Tantis agminibus Rhœteo litore quondam Fervere, quum magnæ Trojam invasere Mycenæ, 620 Mille rates vidit Leandrius Hellespontus.
618. _Varroni_, cujus audacia tanto militum numero excusari quodammodo potest. 619 sqq. _Rhæteo_, Trojano, vid. ad I, 115. --_Fervere rates litore_, pro _fervere litus ratibus_, ut ap. Virg. Æn. IV, 407; VIII, 677. [620.] _Mycenæ_, urbs Argolidis, Agamemnonis regia, pro tota Græcia, ut ap. Virg. Æn. I, 284; II, 180, 331; VI, 839; VII, 222. [621.] _Mille rates_, conf. ad III, 229. --_Leandrius Hellespontus_, in quo, tempestate oborta, submersus Leander, seu Leandrus juvenis, Abydi in Troade natus, cujus amica Hero Sesti in Thracia habitabat, unde ejus visendæ causa hoc fretum tranare solebat. Fabula nota ex Musæi carmine, et ex Ovid. Ep. Her. XVIII et XIX. --_Hellespontus_ (_die Dardanellen_) inter Sestum et Abydum non nisi VII stadia latus est, et hinc ibi ponte junctus dicitur a Xerxe.
617. _Ignosset_ est ex emendat. N. Heins. ad h.l. et ad Claud. b. Gild. v. 297. Vulgo _Ignoscet_, quod non prorsus damnandum videtur Lefeb. quum ex atticismo Futurum pro Optativo adhibeatur, unde et νομίσεις pro νομίσαις recte restituerit Cl. _de Villoison_ in Longi Pastoral. 1, pr.
Ut ventum ad Cannas, urbis vestigia priscæ, Defigunt diro signa infelicia vallo. Nec, tanta miseris jamque inpendente ruina, Cessarunt Superi vicinas prodere clades. 625
622. _Cannas_ (vid. ad I, 50) _urbis vestigia priscæ._ Ἀννίβας καταλαμβάνει τὴν τῆς Κάννης προσαγορευομένης πόλεως ἄκραν. --τὴν μὲν οὖν πόλιν ἔτει πρότερον ἑνὶ συνέβαινε κατεσκάφθαι, Polyb. III, 107, πόλιν Κάνναν, ibid. IV, 1. _Ignobilis Apuliæ vicus_, dicitur Flor. II, 6. 624. Portenta, quæ pugnæ Cannensis præsagia fuerint, Silius non more tantum poetarum, quod Drak. putabat, (coll. Lucan. I, 524; VII, 151; Petron. c. 121; Stat. Th. VII, 401, et Virg. Ge. I, 466, ubi vid. Heyne) sed ex fide quoque historica, etsi variatis eorum generibus, aliisque adjectis commemorat; vid. Polyb. III, 112, et Liv. XXII, 36. Conf. omnino sup. ad V, 59 sq.
624. _jamjam_ conj. Livineius, non inprob. Drakenb.
Per subitum adtonitis pila exarsere maniplis, Et celsæ toto ceciderunt aggere pinnæ, Nutantique ruens prostravit vertice silvas Garganus, fundoque imo mugivit anhelans Aufidus, et magno late distantia ponto 630 Terruerunt pavidos adcensa Ceraunia nautas.
626. _Per subitum_, vid. ad VII, 594. --_pila exarsere maniplis_, cf. Tac. Ann. XII, 64; XV, 7, et, qui in faustis hoc portentis reponit, a Dausq. laud. Dionys. Hal. lib. V, vid. omnino Heyne Opusc. acad. T. III, p. 257. 627. _aggere_, cf. ad I, 265. --_pinnæ_, ut ap. Virg. Æn. VII, 159. 628. Cf. Heyne l.c. p. 259 seq., 265 seq. 629. _Garganus_, vid. ad IV, 561. 630. _Aufidus_, cf. ad I, 52. 631. _adcensa_ ignibus intestinis, vel potius, ut sæpe, fulminibus _Ceraunia_, vid. ad V, 386. --_magno ponto_, mari interno, seu mediterraneo, proprie sic dicto, quod Plin. III, 5, aliisque simpl. _mare magnum_ vocatur. Nam alioquin Ceraunia prominent in mare Ionium et Hadriat. quæ sunt partes maris mediter.
Quæsivit Calaber, subducta luce repente Inmensis tenebris, et terram et litora Sipus: Obseditque frequens castrorum limina bubo.
633. Cf. V.L. --_Sipus_, forma græca, pro _Sipuntis_, Σιποῦντα, Polyb. X, Exc. c. 1. _Sipus_, Σιποῦς, Ptol. III, 1; Strab. VI, p. 284; Mel. II, 4; Lucan. V, 377, et Steph. _Sipontum_, Liv. xxxiv, 45; xxxix, 23; Plin. III, 11. _Sipuntum_, Antonin. et Mel. l.c. urbs Apuliæ Dauniæ, a Diomede condita et ἀπὸ τῶν ἐκκυματιζομένων σηπίων, a sepiis, ad litus ejectis, sic dicta, teste Strab. l.c. cujus ruinæ sunt proxime Manfredoniam. --_Calabriæ_, Apuliæ, Iapygiæ et Messapiæ nomina a poetis passim confunduntur. 634. Cf. Virg. Æn. IV, 462, 463, et Ovid. Met. V, 550.
633. _Emersis tenebris_ emend. N. Heins. quam lect. æque ac vulgatam sine sensu esse putat Lefeb. quem certe _Inmersus t._ recte reposuisse crediderim. Conf. VIII, 45; XI, 122; XII, 659, et Virg. Æn. VI, 267.
Nec densæ trepidis apium se involvere nubes 635 Cessarunt aquilis: non unus crine corusco Regnorum eversor rubuit letale cometes.
635. _apum nubes_, examen (vid. ad I, 311) in _aquilis_, seu signis militaribus; vel in arbore, foro, castris et templi domusque culmine βοτρυδὸν considens, sæpius in diris ominibus numeratur. N. Heins. excitavit Ammian. Marcell. lib. XVIII, et Lucan. VII, 161; Dausq. autem Liv. XXI, 46; XXIV, 10; XXVII, 23; Plin. XI, 17, (ubi vid. Hard.) Val. Max. I, 6; Cic. harusp. resp. c. 12, et Virg. Æn. VII, 64 seq. ubi vid. Cerda et Heyne; Add. Juvenal. XIII, 68; Flor. II, 6; Ælian. V. H. X, 21; XII, 45, 46; Dion. XLVII, p. 328, 351; LIV, p. 544; LXXIV, p. 842; Tac. Ann. XII, 64, et Jul. Obseq. c. 95, 103, 113, 130, 132 al. --_apium_, pro apum. Vid. Ernesti ad Tac. l.c. Drak. ad Liv. IV, 33, et ad h.l. ubi laudat Voss. art. gram. IV, 14, et Salmas. ad Capitol. vit. Anton. Pii c. 3. 636, 637. _cometes Regnorum eversor_, h.e. eversionem portendens. Cf. ad I, 460 sq. Suet. Ner. c. 36; Lucan. I, 529; Tac. Ann. XIV, 22; XV, 47; Virg. Ge. I, 488; Plin. II, 25 et 26; _crine corusco_, vid. ad I, 358.
635. _apium_, et mox _Cessarunt_ bene post Lips. ad Tac. Ann. XII, 64, emendarunt Dausq. et N. Heins. _avium_ conj. Livineius; _absum_ Col. Vulgo _absunt_. 636. _Cessarunt_, non _Cessaruntque_, Col. Oxon. R. 1, 3, Med.
Castra quoque et vallum rabidæ sub nocte silenti Inrupere feræ, raptique ante ora paventum Adjunctos vigilis sparserunt membra per agros. 640
638 sq. Conf. XIII, 130 sq. et Virg. Ge. I, 486. 640. _Adjunctos_, vicinos.
638. _rapidæ_ Oxon. et Put. vid. ad V, 451. 639. _raptimque_ conj. Scaliger ad oram libri sui. 640. _Abjunctos_, h.e. diversos, emend. Livineius, prob. Dausq. quia id plus miri habeat.
Ludificante etiam terroris imagine somnos, Gallorum visi bustis erumpere manes:
642. Hom. Iliad. λ, 53, comparat Lefeb. et Drak. sup. VI, 179, (ubi vid. not.) Lucan. I, 580, et VII, 179. Hic et verbo _Gallorum_ omen prægravari monet, quasi Gallorum, qui olim in obsidione Romæ occubuerint, manes bustis eruperint, ut iterum luctuosissima cum Romanis bella gererent. _Busta Gallica_, de quibus vide Livium lib. XXII, 14.
642. _nisi_ Ox. _bustis erumpere manes_ Col. Oxon. R. 2, et Beness. probb. N. Heins. et Lefeb. etsi ille _se erumpere_ (vid. ad VII, 355), hic _sævi e bustis rupere nitores_ maluerit. _e bustis erumpere manes_ R. 3, et Parm. _erumpere nitores_ Put. _e bustis rupere nitores_ Tell. R. 1, Med. Vulgo _bustis rupere nitores_, quod etiam Dausq. displicuit.
Terque quaterque solo penitus tremuere revulsæ Tarpeiæ rupes: atque atro sanguine flumen Manavit Jovis in templis, lacrimæque vetusta 645 Effigie patris large fluxere Quirini. Major et horrificis sese extulit Allia ripis. Non Alpes sedere loco, non nocte dieve Ingentes inter stetit Apenninus hiatus.
644. _atro sanguine flumen_, cet. Conf. ad V, 91, et var. lect.; Liv. XLV, 16; Curt. IV, 2. 645 sq. _lacrimæ... Quirini_, conf. ad I, 86; Heyne ad Virg. Georg. I, 480, et Opusc. Acad. T. III, p. 257; Delr. ad Senec. Thyest. v. 702, 647. Cf. Heyne Opusc. Acad. T. III, p. 265. 647. _Allia_, cum delectu, quasi strages, Alliensi similis, Romanis portendatur. Cf. ad I, 547. 648. _sedere_, id. qd. mox _stare_. Vid. ad II, 385, et III, 173.
643. _revulso_ corrig. N. Heins. 644. _fulmen_ Oxon. Put. Tell. R. 1, 2, 3, Med. prob. N. Heins. nec refrag. Drak. ut _fulmen_, quod statua Jovis manu gesserit, sanguine manaverit. Cf. Heyne Opusc. acad. T. III, p. 257, 258. 646. _præsens_ pro _patris_ Tell. _largæ_ Parm. quod concinnius est.
Axe super medio, Libyes a parte, coruscæ 650 In Latium venere faces, ruptusque fragore Horrisono polus, et vultus patuere Tonantis.
650. _Axe... faces_, cf. Plin. II, 26, et Heyne l.c. p. 214 seq. _Axe_, ut apud Virg. Æn. II, 512; IV, 482; VI, 536. --_Axe medio_, a meridie. --_super_, cf. ad I, 60, (in V.L.) et 340. 651 sq. _ruptus... Tonantis_. Cf. Heyne l.c. p. 213, 214. --_ruptus fragore polus_, vid. ad I, 135, et 535. [652.] _vultus patuere Tonantis_, magnifice, ad hiatum cæli, χάσμα, adumbrandum.
651. _rumpensque_ R. 2, intransit. quod admodum placet Lefeb.
Ætnæos quoque contorquens e cautibus ignes Vesbius intonuit, scopulisque in nubila jactis Phlegræus tetigit trepidantia sidera vertex. 655
653. Cf. Stat. Silv. IV, iv, 79 sq. 654. _Vesuvius_ (_Monte di Somma_) poetis dicitur _Vesuius_, vel, ut in antiquiss. codd. scribitur, _Vesbius_, ut h.l. XII, 152, (ubi vid. N. Heins.) XVII, 599; Stat. l.c. Val. Fl. III, 209; IV, 507. (ad quæ loca vid. Carr.) Martial. IV, 44; Colum. R. R. X, 133. _Vesevus_, Virg. Ge. II, 224; Suet. Tit. 8, et aliis, Οὐεσούϊος, Οὐεσσούϊον ὄρος, vel Οὐεσούβιος, Strab. Βέσβιος, Græcis posterioris ævi, v.c. Procop. passim in Gothicis, et Appian. b. Civ. I, 116, unde corrupte _Bebius_ ap. Vib. Sequest. p. 301, ubi vid. Cl. Oberlin. Cf. Cluver. Ital. ant. p. 1157 seq. et Reimar. ad Dion. LXVI, 22, p. 1094. [“XVII, 599” recte XVII, 593] 655. _Phlegræus_, vid. ad IV, 275. --_vertex_. Cf. ad II, 631.
653. _caucibus_ R. 1, 3, _e faucibus_ Marsi duæ Venetæ et Paris. probb. IV. Heins. et Drak. coll. XII, 127; Claud. R. Pros. III, 186; Lucret. VI, 703; Lucan. I, 645. 654. _Lerbius_ Put. _Lesbius_ Col. et Tell. unde _Vesbius_ jam recte emend. N. Heins. Vulgo _Lemnius_ h.e. Vulcanus.
Ecce inter medios belli præsagus, et ore Adtonito sensuque simul, clamoribus inplet Miles castra feris, et anhelat clade futura.
656. Milites, ut ἔνθεοι, prælii eventum augurantur, et futura tamquam jam præsentia _vident_: unde Silius grandiore utitur oratione more poetarum, de quo vid. ad I, 125 sq. Lefeb. comparat Lucan. I, 618 sq., et Val. Fl. I, 207... 240.
Parcite, crudeles Superi, jam stragis acervis Deficiunt campi; video per densa volantem 660 Agmina ductorem Libyæ, currusque citatos Arma virum super atque artus et signa trahentem.
659. _acervus_ Put. Quoniam optimi ævi scriptores verbum _deficere_ cum quarto casu jungunt, _acervos_ corrig. N. Heins. quem vid. ad Ovid. Am. I, viii, 93; Trist. V, xiii, 28; Met. II, 382, et Fast. III, 665. Plura exempla congessit Drak. quibus non opus erat. Sed idem verbum cum tertio casu occurrit præter h.l. inf. X, 193. et ap. Cæs. b. Gall. III, 5, Prop. I, i, 7, et Val. Max. V, 1, ext. 3, quibus quinque locis nulla lectionis varietas est, ut multa alia omittam, quibus major meliorque librorum pars rem certe dubiam facit. Utriusque autem dictionis ratio non tam in eo quærenda videtur, quod _deficere alicui_ sit ei deesse, et _deficere aliquem_ significet eum destituere, seu deserere, sed quod _res deficit_ se _mihi_ non minus recte dici possit, quam _res deficit_ se apud _me_. Paulo acrius in Heinsium invehitur Lefeb. qui tamen non nisi verba Cæsaris l.c. _quum tela nostris deficerent_ (quorum auctoritas ab una litera pendet) et dubium locum Ovid. Trist. V, xiii, 28, excitat. 661. _cursusque_ citra necessitatem emend. N. Heins. prob. Drak. sed contra sentiente Lefeb. 662. _artes_ Col. _aras_ Oxon. _arces_ R. 1, 3, et Med. _acies_ suspic. N. Heins. frustra, judice et Drak. qui I, 53, et VI, 8, confert. Withof. recte damnabat conjecturam Heinsii, (quis enim _cursus trahere_ unquam dixit?) sed præclare ita emendasse sibi videbatur: _curruque citato Arma virum, lacerosque artus et signa trahentem_, quod atrox spectatu fuerit.
Turbinibus furit insanis, et prælia ventus Inque oculos inque ora rotat. Cadit inmemor ævi Nequidquam, Trasymene, tuis Servilius oris 665 Subductus. Quo, Varro, fugis? pro Juppiter! ictu Procumbit saxi fessis spes ultima Paulus.
663, 664. Cf. IX, 491 sqq. Liv. XXII, 43 extr. et 46 extr. Flor. II, 6, et Appian. b. Hannib. c. 22. --_insanis_, vid. ad I, 101. --_ventus_ scil. Vulturnus. --_prælia rotat_, prop. pulveris nubem, quæ Romanis pugnantibus prospectum hostium adimebat, et Pœnorum tela, quæ, ipsa vi venti adjuta, certius ac fortius mittebantur. Vid. Liv. et Appian. l.c. 664, 665. Cn. _Servilius_ Geminus, qui superiore anno consul et collega primum C. Flaminii, deinde M. Atilii Reguli fuerat, Fabiique artibus bellum gesserat, ad Cannas cum eodem Regulo mediam aciem tenebat et occidebatur. Vid. X, 223 sq.; Liv. XXI, 57; XXII, 1, 8, 31, 32, 43, 49; Polyb. III, 77, 86, 88, 96, 114, 116. -- _inmemor ævi_, de vita parum sollicitus, adeoque fortiter pugnans. --_Nequidquam... subductus_; nam parum ipsi profuerat, pugnæ ad Trasymenum non interfuisse, quia anno seq. temeritate Terentii Varronis, Flaminio similis, cum tot millibus periit. 666. Varro cum lxx fere equitibus Venusiam perfugit; Liv. XXII, 49; Polyb. III, 116, 117. 667. L. Æmilius _Paulus_ consul in prælio occubuit, funda graviter ictus, et telis deinde obrutus. Cf. X, 235 sq. et Liv. l.c. ≪Cn. Lentulus, tribunus militum, quum, prætervehens equo, sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset: _L. Æmili_, inquit,... _cape hunc equum_.... Ad ea consul: _Tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto!... Abi, nuncia_, etc. Hæc exigentes prius turba fugientium civium, deinde hostes, obpressere: consulem, ignorantes quis esset, obruere telis.≫ _Ed._ --_fessis spes ultima_, ut VII, 1, et X, 48. Conf. ad I, 566.
666. _quos_ Putean.
Cesserit huic Trebia exitio: pons ecce cadentum Corporibus struitur, reicitque cadavera fumans Aufidus, ac victrix insultat bellua campis. 670
668 sq. _Pons... struitur_, non in Aufido, quod Cluver. putabat, sed in torrente Vergelli, teste Flor. II, 6, §. 18, vel in flumine Vergello, quod tradit Val. Max. IX, 2, ext. 2, ubi _Cerbalo_ emend. Mitallerius, quia Cerbalus amnis (hod. _Candelaro_), Dauniorum terminus, memoratur Plin. III, 11. Ceterum hujus rei mentionem quoque faciunt Lucian. Dial. mort. II, pr. T. II, p. 63, edit. Schmid. et Appian. de Reb. Pun. cap. 63. 669 sq. _reicitque cadavera fumans Aufidus_; cf. X, 320 sq. et sup. I, 52 sq.; _reicit_, ut ap. Virg. Ecl. III, 96, et Stat. Th. IV, 574. 670. _bellua_, elephanti. An potius Hannibal? ut idem _Libycus leo_ VII, 401, vel _immanis bellua_ Verres Cic. Verr. V, 42, et Gallus Liv. VII, 10 dicitur. Ego vero intellexerim simplicius elephantos, libensque contulerim ad Horatianum illud, Od. III, 3, _Dum Priami Paridisque busto Insultet armentum_, etc. Quod mirifice juris sui fecit clarissimus poeta, nostras DELAVIGNE, in carmine cui titulus, _Les Troyennes_: Le patre de l’Ida, seul pres d’un vieux portique. Sous les rameaux sanglans du laurier domestique Ou l’ombre de Priam semble gemir encor, Cherchera des cites l’antique souveraine, Tandis que le belier bondira dans la plaine Sur le tombeau d’Hector. _Ed._ 668. _penus ecce_ Oxon. _rogus ecce_ Tell. R. 3. Mars. 669. _reicitque cadavera fumans_ Colon. teste N. Heins. nam _recitatque_ in eo invenit Modius et emend. _reicitque. tacitaque cadavera_ Putean. _tacitoque cadavera_ Ox. et R. 3, _tacitoque cadavere_ Med. _jacitoque cadavera_ R. 1. _fumans_ scripti, cum R. 1, 3, Med. _fundans_ Tell. _fudes_ R. 2, _jactoque cadavere fumat_ Parm. et Benes. _tacitusque cadavera fundit_ edd. recentt. Male, quidquid contra dicat Dausq. qui provocat ad I, 54; _Longe sonantem Aufidum_ dicit Horat. Od. IV, ix, 2; _arctusque cadavere fumat_ conj. Barth. Adv. I, 5; _tumidusque cadavera fundit_ non nemo ap. Lefeb. _restatque cadavere fumans_ N. Heins. et Corte, teste Ernesti, _ructatque cadavera_, pro _recitatque_, quod in cod. Colon. legitur, reponendum esse, ingeniose suspicatur Cel. Herel. in literis ad me datis, in quibus monet, recentiores quidem linguas in gravi oratione non admittere verbum quod german. nostro _rulpsen_ respondeat; Pindarum vero, Virgilium aliosque poetas ne in lyrico quidem epicoque carmine illud respuere, et τὸ _vomere_ (_speien_) etsi non honestius sit, centies occurrere. Conf. Heins. ad Ovid. Met. XIV, 211.
Gestat Agenoreus nostro de more secures Consulis, et sparsos lictor fert sanguine fasces. In Libyam Ausonii portatur pompa triumphi. O dolor! hoc etiam, Superi, vidisse jubetis? Congesto, lævæ quodcumque avellitur, auro &nb |
|
댓글 없음:
댓글 쓰기