2015년 1월 7일 수요일

Punicorum Libri Septemdecim 15

Punicorum Libri Septemdecim 15

458. _Equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur_,
    Liv. l.l.
    --_alno_, scapha, ex trunco alni excavatæ, ut IV, 491, et XII, 522,
    ubi vid. Drak.
    459. _Bellua Libyssa_, elephanti.
    --_retinet_, remoratur transitum.
    460. _vada_, flumen, vid. ad I, 52.
    461. _trabes_, naves, pontis in modum junctas, cf. Polyb. III, 46,
    et Liv. XXI, 28.
    --_ducere in altum_, alveum fluminis, _aggere ripæ_, ab rate, a
    terra in amnem porrecta, et parte superiore ripæ religata,
    _resolutis vinculis_, quibus altera ratis huic erat copulata; ita
    Liv. loc. laud. _gregis fremebundo_, fremebundi, _inlapsu_ in
    fluvium (ut apud Liv. _excidere sævientes quidam in flumen_), vel
    potius in ratem, _territus Rhodanus, stagnisque_, etc., aquis e
    fundo fluvii erutis torquendo et agitando undas murmur emisit. Lenz.

      460. _ratibus vada_ edd. Paris. prob. Dausq.
      461. _operire rates_, quod et nobis in mentem venit, emend.
      N. Heinsius qui et vers. 462, _revolutis_ malebat. Sed conf. Liv.
      XXI, 28.

  At gregis inlapsu fremebundo territus acris
  Expavit moles Rhodanus, stagnisque refusis
  Torsit arenoso minitantia murmura fundo.                         465

    463. Terror egregie ipsi fluvio tribuitur, cf. ad I, 48, et Virg.
    Æn. VIII, 240, et IX, 125.
    --_gregis_, ut _gregem elephantorum_ dixit Plin. V, 1; _equorum_,
    Cic. Verr. II, 7; _asinorum_, Varr. R. R. II, 6; _armentorum_, Cic.
    Phil. III, 12; _ducem gregis_, taurum, Ovid. A. A. I, 326. Conf.
    Cerda ad Virg. Æn. I, 185.
    --_acris Rhodanus_, ut _ferox_ IV, 61.
    --Tum _acris_ est masc. gen. ut _somnus acris_ dicitur Ennio ap.
    Priscian. Sed præstiterit jungere _gregis acris_, vel _acris_, h.e.
    acres, _moles_, fortes et magnos elephantos.
    464. _stagnis refusis_, vid. N. Heins. ad XIV, 349; Burm. ad Val.
    Fl. V, 255; Heyne ad Virg. Georg. II, 163, et Æneid. I, 126.
    465. _murmura_, fluctus sonantes.

      463. _inlapsu_ Col. et Ox. _et lapsu_ Put. Vulgo _allapsu_. Mox
      _atras Exp. moles_ conj. N. Heins. quod summopere blandiebatur
      Drak. qui conf. Sidon. Apollin. XXII, 58, _nigrantes elephanti_;
      Claud. laud. Stil. III, 351, _nigra cervice_; Lucan. VI, 208,
      _squalenti tergo_; Avien. descr. orb. v. 777, _tætros elephantos_;
      et Græv. ad Flor. II, 6; Add. inf. IV, 618, et IX, 240. Sed vid.
      not.


    Jamque Tricastinis intendit finibus agmen,
  Jam faciles campos, jam rura Vocuntia carpit.
  Turbidus hic truncis saxisque Druentia lætum
  Ductoris vastavit iter: namque Alpibus ortus,
  Avulsas ornos, et adesi fragmina montis                          470
  Cum sonitu volvens, fertur latrantibus undis,
  Ac vada translato mutat fallacia cursu,
  Non pediti fidus, patulis non puppibus æquus:
  Et tunc, imbre recens fuso, conrepta sub armis
  Corpora multa virum spumanti vertice torquens,                   475
  Inmersit fundo laceris deformia membris.

    466. Imitat. Liv. XXI, 31.
    --_Tricastini_ et _Vocontii_ inter Rhodanum et Druentiam, in
    Delphinatu, habitabant.
    467. _faciles campos_, ubi iter facile est, nec montibus impeditur,
    ut _facilem adiri planitiem_ XII, 163. _Haud usquam impedita via,
    priusquam ad Druentiam fl. pervenit_, Liv. l.c.
    --_carpit_, vid. ad I, 569.
    468. _Druentia_ (hod. _Durance_, cujus fons in _Mont Genevre_) non
    nisi ad _Cabellionem_ (_Cavaillon_) navium patiens est.
    --_Druentia_ hoc loco masculini generis, ut apud Strabonem ὁ
    Δρουεντίας.
    --_lætum_, hucusque prosperum et jucundum, _iter vastavit_, vastum,
    h.e. asperum et durum fecit, vel vexavit, turbavit, ut _mentem
    vastare_ dixit Sallust. Cat. 15, ubi vid. Corte. Sed cf. V.L.
    471. Fluctus et venti _latrare_, _clamare_, _plangere_, _anhelare_,
    _gemitum edere_ dicuntur: κῦμα βοάα dixit Hom. Iliad. ξ, 394; μεγάλα
    βρέμει, Iliad. δ, 425; μεγάλ᾽ ἴαχε, Iliad. α, 482; Odyss. β, 428;
    στόνῳ βρέμουσιν ἀντιπλῆγες ἀκταὶ Sophocl. Antig. v. 603, cf. I, 592;
    V, 397, 398, IX, 516; Drak. ad hunc locum, et IV, 524; Burmann. ad
    Valer. Flacc. lib. I, vers. 590; Virgil. Georg. lib. III, vers. 261,
    et Æneid. lib. VII, vers. 588.
    473. _æquus_, ut apud Virg. Georg. lib. III, v. 546.
    474. Verba petita e Virg. Æn. I, 100 sq., et 116 sq.
    --_sub armis_, armata.
    475. _vertice_, id. qd. _vortice_, quæ antiqua scriptura est, ut
    _vorsus_, _vortere_, etc. Drak. adscripsit verba Quintil. Inst. Or.
    VIII, ii, 7: ≪Vertex est contorta in se aqua, vel quidquid aliud
    similiter vertitur: inde propter flexum capillorum pars est summa
    capitis; et ex hoc, quod est in montibus eminentissimum.≫ Cf. eund.
    I, vii, 25; Var. L. ad II, 631; IV, 230; V, 513; VV. DD. ad Virg.
    Æn. I, 117; VII, 31; Cellar. Orthogr. lat. T. II, p. 85; ed. III.
    Harles. Drak. ad. h.l. et Heins. ad Val. Flacc. VIII, 332.

      466. _intendit_ Put. h.e. tendit, contendit, ut in eadem
      narratione _tetendit_ ap. Liv. XXI, 31, vel _intendit_ se, seu
      iter, ut ap. Liv. IV, 19; X, 43; XXI, 29, 30; Cic. Mur. 9; extr.
      Terent. And. II, ii, 6, et al. Conf. Heins. et Burm. ad Val. Fl.
      VI, 540, 600; VII, 114; _incendit_ Ox. Vulgo _incedit_.
      467. _Vocontia_ alii. Οὐοκόντιοι dicuntur Strab. IV, p. 128, sed
      Οὐοκούντιοι p. 140.
      469. _tardavit_ conj. N. Heins. _vexavit_, h.e. impedivit, Burm.
      ut ap. XXXVI, 30; XLIII, 21. Id recepit Lefeb. coll. Gell. II, 6.
      Withof. conj. _ductoris tristavit_, vel _lassavit_, ut apud Ovid.
      Met. XI, 730; vel _stitit acris iter_.


    Sed jam præteritos ultra meminisse labores
  Conspectæ propius demsere paventibus Alpes.
  Cuncta gelu canaque æternum grandine tecta
  Atque ævi glaciem cohibent: riget ardua montis                   480
  Ætherei facies, surgentique obvia Phœbo,
  Duratas nescit flammis mollire pruinas.
  Quantum Tartareus regni pallentis hiatus
  Ad manes imos atque atræ stagna paludis
  A supera tellure patet: tam longa per auras                      485
  Erigitur tellus, et cælum intercipit umbra.

    477. Memoriam priorum calamitatum delevit majus periculum novusque
    terror, conspectis Alpibus incussus, de quarum transitu cf. Liv.
    XXI, 32... 38, et Polyb. III, 49... 56.
    479 sqq. Imago Alpium earumque altitudinis, quam pluribus, et
    nimiis fere passimque obviis, coloribus poeticis exornavit, commode
    præmittitur descriptioni periculosissimi et memoria dignissimi
    itineris, quod Hann. primus hominum ingressus est.
    480. _glaciem ævi_, æternam, perpetuam.
    481. _surgenti obvia Phœbo_, præclare ad summam altitudinem
    declarandam. Sol quam primum exoritur, et antequam adscendit,
    adspicit jam Alpes occidentales, nec tamen radiis suis, qui montem
    per totum diem feriunt, æternam glaciem liquefacit. Lenz.
    483. Cf. Hom. Iliad. θ, 13 seq. Virg. Ge. II, 291, et Æn. VI, 577
    seq.
    486. _cælum_, lucis radios.

      480. _Æquam ævi glaciem_ tentabat Barth. Adv. VI, 15; et _Æquævam
      g._, scil. cum grandine, Dausq. et, qui præterea _tectæ_, ut
      græcismus esset, malebat N. Heins. _Atque cui_ Ox. _Pæne ævi
      glaciem_ conj. Withof.
      481. _Ætheriæ_ in ed. Paris. 1531, irrepsit errore typogr. quem
      D. Heins., Dausq., Cell. et alii temere descripserunt.

  Nullum ver usquam, nullique æstatis honores:
  Sola jugis habitat diris, sedesque tuetur
  Perpetuas deformis hiems: illa undique nubes
  Huc atras agit, et mixtos cum grandine nimbos.                   490
  Jam cuncti flatus ventique furentia regna
  Alpina posuere domo: caligat in altis
  Obtutus saxis, abeuntque in nubila montes.

    487. _honores_, munera, fruges ac proventus, ut ap. Virg. Ge. II,
    404; Cf. Burm. ad Grat. 376; Bentl. et Jani ad Horat. Od. I, xvii,
    16. Τῶν Ἄλπεων τὰ μὲν ἄκρα καὶ τὰ πρὸς τὰς ὑπερβολὰς ἀνήκοντα,
    τελέως ἄδενδρα καὶ ψιλὰ πάντ᾽ ἐστὶ, διὰ τὸ συνεχῶς ἐπιμένειν τὴν
    χιόνα καὶ θέρους καὶ χειμῶνος· τὰ δ᾽ ὑπὸ μέσην τὴν παρώρειαν ἐξ
    ἀμφοῖν τοῖν μεροῖν, ὑλοφόρα καὶ δενδροφόρα, καὶ τὸ ὅλον οἰκήσιμά
    ἐστιν. Polyb. III, 55 extr.
    492. Iterum poeta in altitudine Alpium exprimenda ingenio suo
    indulget.
    --_caligat obtutus_, ut fere _caligans fenestra_, quæ tam alta est,
    ut despici vix sine oculorum vertigine possit, ap. Juvenal. VI, 31.

  Mixtus Athos Tauro, Rhodopeque adjuncta Mimanti,
  Ossaque cum Pelio, cumque Hæmo cesserit Othrys.                  495
  Primus inexpertas adiit Tirynthius arces:
  Scindentem nubes, frangentemque ardua montis
  Spectarunt Superi, longisque ab origine seclis
  Intemerata gradu magna vi saxa domantem.

    494. _Mimas_ altissimus Ioniæ mons, prope Chium ins. vid. Hom.
    Odyss. γ, 172; Strab. XIII, pag. 645; Plin. V, 29; Ptol. V, 2, et
    inpr. Spanh. ad Callim. H. in Del. v. 67.
    495. _cesserit_ Alpibus altitudine.
    496. Vid. ad II, 356. Verba _scindentem_, _frangentem_ et _domantem_
    ad operosum ornatum spectant.
    499. _Intemerata gradu_, nullis vestigiis humanis profanata, Drak.
    coll. XV, 532, et XVII, 501 seq. _Perseus temeravit nubila volatu_
    dixit Stat. Th. III, 463, et _oculis temerare profanis_ Claud. b.
    Get. v. 102; _temerato litore_ Lucan. III, 194; conf. ad I, 11, et
    II, 472. _Intemerata_, quoniam _sacri_ sunt _fines_, v. 501. _Sacra_
    autem dicuntur maria, fontes, fluvii, arbores, et inpr. montes alti
    cæloque propiores, propter numina, quæ in iis habitare credebantur:
    homines enim, subtiliore quadam naturæ scientia destituti, totum hoc
    universum, sidera, aerem, flumina, etc. dæmonibus, seu numinibus,
    tanquam motus et agitationis auctoribus, plenum putant, cf. Spanh.
    ad Callim. H. in Apoll. v. 112, et inf. IV, 70.

      494. _Mimanti_ pro _Minanti_ e Col. revocavit N. Heins. coll.
      Ovid. Met. II, 222, et Lucan. VII, 450; v. not.
      495. _Phlegeo_ e Col. recepit Lef. et. ad gallicum edit. suæ
      indicem, qui mihi ad manus non est, provocat. _Pholoe_ conj.
      N. Heins. coll. Stat. Achill. I, 238, et al. Add. inpr. Lucan.
      VII, 449. _Pindo_ volebat Dausq. ex Ovid. Met. II, 225, et Plin.
      IV, 8; quod recepit Cell. putans vulgatam lect. _Pelio_ legibus
      metricis repugnare. Vocatur quidem Πήλιον, sc. ὄρος; sed
      δισσύλλαβος vox per συνίζησιν occurrit ap. Catull. a Dausq. laud.
      et Virg. Ge. I, 281; Conf. Bentl. ad Hor. Serm. II, viii, 1; et
      Gronov. ad Senec. Thyest. v. 233. Similiter _sinuatis_ inf.
      VI, 226; VII, 503; X, 182. Conf. sup. ad v. 16. An leg. _Phiceo_,
      vel _Phicio_? Τὸ Φίκειον, vel Φίκιον ὄρος in Bœotia, sedes
      Sphingis; vid. Heyne ad Apollod. p. 601; _Æmo_ pro _Hæmo_
      substituebat Spanhem. ad Callim. H. in Cer. 87.


    At miles dubio tardat vestigia gressu,                         500
  Inpia ceu sacros in fines arma per orbem,
  Natura prohibente, ferant, Divisque repugnent.
  Contra quæ ductor (non Alpibus ille, nec ullo
  Turbatus terrore loci; sed languida monstris
  Corda virum fovet hortando, revocatque vigorem):                 505

    501. _Sacros fines_ Barth. Adv. X, 24, exponit, remotos ab usu
    hominum; Cell. in quos non liceat hominibus penetrare. Sic _vetitas
    vias_ adcipio IV, 788, et _inlicitas tentare vias_, ap. Val. Fl. I,
    197; vel _inlicitas temerare undas_, ib. v. 627, ubi vid. Intpp.
    502. _Natura prohibente_, ipsa invita, quse hanc ob causam arduos
    montes esse jussit, ne pedibus humanis calcarentur. Lenz.
    505. _fovet_, incendit, excitat, ut θάλπειν ἔρωτα, etc.

  ≪Non pudet, obsequio Superum fessosque secundis,
  Post belli decus atque acies, dare terga nivosis
  Montibus, et segnes submittere rupibus arma?
  Nunc, o! nunc, socii, dominantis mœnia Romæ
  Credite vos, summumque Jovis conscendere culmen.                 510
  Hic labor Ausoniam, dabit hic in vincula Thybrim.≫

    506 sq. Cf. Liv. XXI, 30.
    --_obsequio Superum_, etc., favore deorum perpetuaque rerum fortuna
    _fessos_, emollitos, ut _f. luxu_ XII, 83.
    507. _dare terga_, ut XII, 329, et ap. Prop. III, ix, 6, forma
    loquendi, a bellica re petita, ut mox _submittere arma_.
    509 sq. Cf. Liv. XXI, 35; Polyb. III, 54, et inf. IX, 213 sqq.
    510. _Jovis culmen_, arcem, Capitolium.
    --_mœnia Romæ summumque Jovis culmen_ etiam ipsas Alpes dici posse
    existimat Lenz. coll. Polyb. III, 54, ἀκροπόλεως φαίνεσθαι διάθεσιν
    ἔχειν τὰς Ἄλπεις τῆς ὅλης Ἰταλίας. Sed _Jovis culmen_ non bene Alpes
    dixeris, et sublimior est sensus ille, quem et Liv. XXI, 35,
    similiter expressit: _mœnia eos jam_ (ita pro _tum_ legendum
    crediderim) _transcendere non Italiæ modo, sed etiam urbis romanæ:
    uno, aut summum altero prælio arcem et caput Italiæ in manu ac
    potestate habituros_.

      504. _mæstus_ e scriptis recepit Drak. Sed tum H. simul mœstus et
      nullo terrore turbatus fingitur, et vulgatum _monstris_, quod
      multo aptius et concinnius est, indoctis librariis deberi, quis
      sibi persuadeat? conf. Virg Æn. III, 307; V, 659; VII, 376, et
      Heyne ad h.l. Hinc illud servavi ei parenthesin induxi; quod et
      tacite Lefeb. fecisse video.
      511. _et dabit hic_ Colon.

  Nec mora: commotum promissis ditibus agmen
  Erigit in collem, et vestigia linquere nota
  Herculis edicit magni, crudisque locorum
  Ferre pedem, ac proprio turmas evadere calle.                    515
  Rumpit inadcessos aditus, atque ardua primus
  Exsuperat, summaque vocat de rupe cohortes.

    514. Adroganter jubet, asperis locis inferri pedem, et propriam a
    quovis sibi viam muniri.
    --_crudis locorum_ græce pro, cr. locis, h. non perviis, seu nondum
    calcatis, cf. ad I, 405: _cruda loca_, nondum trita, ut _rudis
    Amphitrite_ Catullo LXIII, 11, mare navibus intactum.
    515. _proprio_, quem primus ipse aperuit; N. Heins.
    516. _Rumpit aditus_, vid. ad I, 54. Graviter ita et prima et
    difficilis rei molitio exprimitur.
    517. _Summa rupes_, non summum cacumen Alpium, sed primum, quod
    Hannibal adscenderat, montis jugum. Lenz.

      512. _quum motum_ emend. N. Heins. et vers. 515, _prono calle_,
      quia agmen jam in collem erectum. Sed in Alpium cacumen nondum
      evasisse, monet Draken.

  Tum, qua durati concreto frigore collis
  Lubrica frustratur canenti semita clivo,
  Luctantem ferro glaciem premit: haurit hiatu                     520
  Nix resoluta viros, altoque e culmine præceps
  Humenti turmas operit delapsa ruina.

    518 seq. Bene comparant Petron. 123. ≪Sed postquam turmæ nimbos
    fregere ligatos, Et pavidus quadrupes undarum vincula rupit,
    Incaluere nives; mox flumina montibus altis Undabant modo nata; sed
    hæc quoque justa putares. Tum vero malefida prius vestigia lusit,
    Decepitque pedes: passim turmæque virique Armaque congesta strue
    deplorata jacebant.≫ Cf. et Liv. XXI, 35 et 36.
    --_concreto frigore_, ut ap. Virg. Ge. II, 376.
    --_qua lubrica semita frustratur_ sc. pedem (nisi malis Hannibalem),
    certum vestigium terræ imponere non sinebat _canens clivus_, nive
    obductus, Hannibal _premit glaciem_ sc. pedibus, incedit cum
    exercitu super glaciem, _luctantem ferro_, quæ armis et militibus
    resistebat, eos quasi subplantabat et prosternebat, etc., quas
    ærumnas Pœni in descensu potius passi sunt teste Liv. XXI, 36. Lenz.

      521. _e culmine_, non _a c._ scripti.
      522. _Umenti_ Col. vid. ad II, 125. _Viventi_ Oxon. _Viventis_
      Put. Hinc _Uventi_ legendum putabant N. Heins. ad h.l. et ad Ovid.
      Amor. III, v, 6, et Gronov. Diatr. Stat. c. 24. Sed vid. ad
      II, 469. _Undanti_ audacter reposuit Lefeb. qui male provocat ad
      Petron. v. 122. Vulgatum _Viventes turmas_ mordicus tenebat Dausq.
      quia viventes efficacius, quam si mortuos operiri dicas.

  Interdum adverso glomeratas turbine Corus
  In media ora nives fuscis agit horridus alis:
  Aut rursum inmani stridens avulsa procella                       525
  Nudatis rapit arma viris, volvensque per orbem
  Contorto rotat in nubes sublimia flatu.

    524. _fuscis alis_, ut XII, 617, quæ atras nubes adducunt, unde et
    venti dicuntur _nigri_, _picei_, etc. Cf. Val. Fl. VI, 494, et quos
    ibi Ill. Harles. laudat, Broukh. ad Tibull. II, i, 89, et Stanley ad
    Æschyli Prom. v. 88.
    525. Invertit Maroniana Æn. I, 102.
    527. _Contorta flatu_, turbine.

      523. _glomeratas_, non _glomeratus_, Colon.
      525. _sursum rapit_ conj. N. Heins.
      526. _Nudatis viris_, non _Audacis viri_, Col.

  Quoque magis subiere jugo, atque, evadere nisi,
  Erexere gradum, crescit labor: ardua supra
  Sese aperit fessis, et nascitur altera moles,                    530
  Unde nec edomitos exsudatosque labores
  Respexisse libet; tanta formidine plana
  Exterrent repetita oculis, atque una pruinæ
  Canentis, quacumque datur permittere visus,
  Ingeritur facies. Medio sic navita ponto,                        535
  Quum dulces liquit terras, et inania nullos
  Inveniunt ventos securo carbasa malo,
  Inmensas prospectat aquas, ac victa profundis
  Æquoribus fessus renovat sua lumina cælo.

    530. _altera moles_, laboris species et molestia, _nascitur_,
    oritur, adparet.
    531. _Unde_, ex qua altitudine; quæ tanta erat, ut vix sine quadam
    oculorum animique vertigine despicere possent.
    --_altera moles_, novus collis, _unde_, de quo. Lenz.
    533. _pruinæ_, gelu, seu nivis, ut IV, 744, et ap. Virg. Ge. II,
    376; III, 368; IV, 518.
    534. _permittere_, mittere. Ubivis nil nisi nivem conspiciunt, qua
    totus mons obrutus est, et acies oculorum obtunditur: quod egregia
    comparatione illustratur.
    536. _inania_, vento non inflata.
    537. _securo_, a vi ventorum, quoniam hi quiescunt.
    538, 539. Oculos _lassare_, _vincere_ et _consumere_ dicuntur
    æquora omniaque ea, quibus videndis diu intenti sunt, quia tum eadem
    semper rerum facies redit, nec quidquam novi et jucundi obfertur,
    cujus varietate oculi reficiantur quasi et recreentur: παπταίνων
    ἐμόγησα dixit Musæus Amor. Leandr. et Herus v. 78. Cf. v. 157, ad
    VII, 470; Burm. ad Val. Fl. III, 661, et VI, 174. --ἔκαμον δὲ μοι
    ὄσσε Πάντη παπταίνοντε πρὸς ἠεροειδέα πέτρην, dixit Homerus, Odyss.
    μ, 232. Lenz.
    538. _victa_, fessa.
    539. _renovat_, recreat.
    --_cælo_, ejus adspectu.

      529. _Erepsere gradus_, h.e. lento gradu et quasi repentes montem
      transcenderunt, suspic. N. Heins. et _Erepsere gradu_ edidit
      Lefeb. Cf. XIII, 332; XV, 617; Hor. Sat. I, v, 79, Stat. Th.
      VII, 451. Enimvero Pœni nondum superaverant Alpes, sed _evadere
      nituntur_ et in adscendendo clivo _gradum erigunt_, h.e. altius
      tollunt: ut taceam, nos _gradu_ non repere.
      532. _plana_, quæ arduis et præruptis obponuntur, non _plena_,
      Col. et Ox. idemque jam conj. Dausq. conf. Heins. ad Ovid. A. A.
      II, 243.
      534. _promittere_ Col. quod prob. N. Heins. et recepit Lefeb. ut
      sit, extendere oculos, ut _p. capillum ac barbam_ ap. Liv. VI, 16;
      _p. tela_ in veterr. ed. Rom. Hirt. B. G. VIII, 9; _p. ramos_ ap.
      Colum. V, 6, et ibid. VII, 8; _trans maria promitti_ ex emendat.
      N. Heins. quam et adhibet ap. Lucret. IV, 687, 694.


    Jamque, super clades atque inportuna locorum,                  540
  Inluvie rigidæque comæ squalore perenni
  Horrida semiferi promunt e rupibus ora;
  Atque effusa cavis exesi pumicis antris
  Alpina invadit manus, adsuetoque vigore
  Per dumos, notasque nives, atque invia pernix                    545
  Clausum montivagis infestat cursibus hostem.
  Mutatur jam forma locis: hic sanguine multo
  Infectæ rubuere nives: hic, nescia vinci,
  Paulatim glacies sedit tepefacta cruore;
  Dumque premit sonipes duro vestigia cornu,                       550
  Ungula perfossis hæsit comprensa pruinis.

    540 seq. Cf. Liv. XXI, 33; Polyb. III, 51... 53.
    542. _semiferi_, barbari homines montani.
    547. _sanguine multo_ ob stragem Pœnorum Alpinorumque.
    550 seq. Cf. Polyb. III, 55, et Liv. XXI, 36, extr.
    --_premit vestigia_, ut ap. Virg. Æn. XI, 788.

      540. _super cautes_, vel _calles_ scribendum videbatur N. Heinsio.
      Sed _super clades_ est, præter stragem, vel ærumnas et
      calamitates; vid. ad lib. I, v. 40.
      543. _effusa_ scripti; vid. not. ad II, 151. Vulgatum _evulsa_
      perperam præferebat Dausq. ut sit emphasis eos notans, qui vi
      quadam de novo adsumta, vel expromta se alicunde agunt; quum
      potius invitum ac difficilem motum innuat.
      549. _cruori_ malebat N. Heins.
      551. Vulgg. _compressa_. Sed _comprensa_, vel _deprensa_ corrig.
      N. Heins. et prius cum Lefeb. recepi, quia _premit_ proxime
      præcessit.

  Nec pestis lapsus simplex: abscisa relinquunt
  Membra gelu, fractosque asper rigor amputat artus.
  Bis senos soles, totidem per vulnera sævas
  Emensi noctes, optato vertice sidunt,                            555
  Castraque præruptis suspendunt ardua saxis.

    552, 553. Nec jumentorum lapsus unica calamitas fuit, sed adcessit
    etiam hæc, ut pedes, in acuta et rigida glacie hærentes,
    frangerentur.
    554. Nono id die factum, Polyb. III, 53, et Liv. XXI, 35, tradunt,
    et forma orationis ut ap. Virg. Æn. III, 203. Drak.
    --_per_, inter, _vulnera_, quæ ad membra fracta et vulnerata,
    pugnasque cum montanis initas spectant.
    555. _optato vertice sidunt_, ut ap. Virg. Æn. VI, 203.
    556. _suspendunt_, vid. ad I, 128.

      552. _lapsu_ ex emend. N. Heins. tacite recepit Lefeb. _abscisa_,
      non _abscissa_, scripti, ut X, 52, 148. _Abscidere_, vel
      _abcidere_ (unde _abscisus_, vel _abcisus_ et _abscidit_, seu
      _abcidit_, media producta), ex _abs_, vel _ab_ et _cædere_;
      _abscindere_ vero (unde _abscissus_ et _abscidit_, media correpta)
      ex _ab_ et _scindere_ compositum est; vid. quos Drak. ad XV, 473,
      laudat, Heins. ad Val. Fl. I, 837; ad Prudent. Apotheos. v. 945;
      Gronov. ad Liv. XLIV, 5; ad Sen. Phœniss. 194, et Muncker. ad
      Fulgent. I, 2; Add. Heins. ad Virg. Ge. II, 23; Æ. IV, 590, et
      conf. inf. ad VII, 643.
      554. _per scrupea_, vel _lubrica_ conj. N. Heins.
      556. _proruptis_ ed. Lefeb. qui id in quibusdam libris antt.
      reperiri testatur; _ostendunt_ Med.


    At Venus, ancipiti mentem labefacta timore,
  Adfatur genitorem, et rumpit mœsta querelas:
  ≪Quis pœnæ modus, aut pereundi terminus, oro,
  Æneadis erit? et quando terrasque fretumque                      560
  Emensis sedisse dabis? cur pellere nostros
  A te concessa Pœnus parat urbe nepotes?
  Alpibus inposuit Libyen, finemque minatur
  Imperio: casus metuit jam Roma Sagunti.

    557 sqq. Similis oratio Veneris ap. Virg. Æn. I, 229 sq., et inpr.
    X, 16 sqq. Dea Romanis suis timet et de periculo ipsis inminente
    queritur, quasi hostis jam ad mœnia urbis esset.
    --_mentem labefacta_, ut ap. Virg. Æn. IV, 395.
    558. _rumpit querelas_, vid. ad I, 95.
    561. _sedisse_ h.e. fixas sedes et pacem.
    563. _Libyen_, παθητικῶς, pro exercitu Pœnorum, ut II, 311, et ap.
    Virg. Æn. I, 68. Auget rem, ut magis moveat Jovem; Mars.

      560. _ecquando_ non male conj. N. Heins. et recepit Lefeb. Cf.
      Intpp. ad Virg. Æn. III, 341. Val. Fl. II, 395.

  Quo Trojæ extremos cineres, sacramque ruinam,                    565
  Assaracique larem, et Vestæ secreta feramus,
  Da sedem, genitor, tutisque jacere: parumne est,
  Exsilia errantes totum quæsisse per orbem?
  Anne iterum capta repetentur Pergama Roma?≫

    565, 566. Hæc quoque δεινῶς et cum mœroris sensu dicta. Cf. Heyne
    ad Virg. Æn. V, 787; IX, 259, et Exc. IX, ad Æn. II.
    --_sacra ruina_, ut _Trojæ cineres_, vel potius Palladium διϊπετὲς,
    quod cum Penatibus et igne sacro etiam conjunxit Lucan. IX, 990 sq.
    Cf. ad I, 251.
    568. Cf. Æn. III, 4.
    569. Possis hæc ita explicare: An fata Trojæ bis captæ (vid. ad I,
    43.) repetentur, Roma bis capta, quam primum Galli expugnarunt? an
    Romanis eadem, quæ Trojanis, obtingent? vel: an, Roma iterum capta,
    Troja restaurabitur et Pergama recidiva erunt? vel etiam: _an iterum
    repetentur Pergama_, h.e. an iterum Romani, a Trojanis oriundi,
    Trojam revertentur, Roma capta.

      569. _repetuntur_ R. 2.


    His Venus; et contra genitor sic deinde profatur:              570
  ≪Pelle metus, neu te Tyriæ conamina gentis
  Turbarint, Cytherea: tenet, longumque tenebit
  Tarpeias arces sanguis tuus: hac ego Martis
  Mole viros spectare paro, atque expendere bello.

    570. Manifesta imitatio Maronis Æn. I, 254 sqq., ubi vid. Heyne, et
    Exc. XIV, ad Virg. Æn. VI, p. 669. Silium tamen cum eo et novis
    sententiis imaginibusque, et verborum ornatu contendisse videbis.
    Forte et respexit Æ. VI, 766... 888. Conf. ad I, 125.
    573, 574. Hoc tam gravi bello Romanorum virtutem exercere et
    explorare, vel ex ejus eventu æstimare constitui. Causam vid. inf.
    IV, 603, 604, et cf. sup. v. 163 sq., et Flor. I, 13.

      570. _Sic Venus_ malebat Withof. _at contra_ ex emend. N. Heins.
      reposuit Lefeb. coll. Virg. Æn. I, 325; X, 16.
      571. _ne_ refinxit Lefeb. pro _neu_, quod non nisi pro _neve_ et
      post _ne_ poni putat. Sed _neu_, seu _neve_, μήτε, vel _ne_ et
      _aut ne_, præmisso _ne_, sive _ut_; vel, quod non minus usitatum
      est, _nec_, _neque_, _et non_ significare, quodvis lexicon eum
      docere poterat.

  Gens ferri patiens, ac læta domare labores,                      575
  Paulatim antiquo patrum desuescit honori;
  Atque ille, haud unquam parcus pro laude cruoris,
  Et semper famæ sitiens, obscura sedendo
  Tempora agit, mutum volvens inglorius ævum,
  Sanguine de nostro populus, blandoque veneno                     580
  Desidiæ virtus paulatim evicta senescit.

    575 seqq. Romani ab antiqua virtute et severiore majorum
    disciplina paulatim desciscunt. Conf. præclara loca Hor. Od. II, 15,
    tota, et Juven. XIV, 160 seq.
    --_ferri_, belli ejusque ærumnarum.
    --_læta domare labores_, φιλόπονος, φιλοκίνδυνος, φιλοπόλεμος.
    578. _sedendo_, vid. ad v. 142.
    579. Verba Maroniana, ex h.l. explicanda, Æn. XII, 397, ubi vid.
    Heyne in Exc. IV. Conf. sup. ad v. 123 et 145.
    --_mutum_, ut _surdum_ et _cæcum_. Cf. ad VI, 75, et Ernesti clav.
    Cic.
    --_volvens_, doctius quam agens, ut apud Virgil. Georgic. lib. II,
    vers. 295. Proprie anni se volvere, seu volvi dicuntur v.c. Æneid.
    lib. I, v. 234, 269; et lib. IX, v. 7; περιτελλομένων ἐνιαυτῶν, Hom.
    Iliad. β, 551; θ, 404.
    580. _Blandum venenum_ præclare tribuitur _desidiæ_, quæ in mentes
    hominum, illecebris ipsius inretitas delinitasque, sensim, instar
    veneni, se insinuat. Cf. VII, 260; XI, 550; XIII, 536.
    581. _senescit_, conf. ad II, 457.

      581. _effeta_ in mentem veniebat N. Heins. Nihil mutat Drak., qui
      monet, _evicta_ esse penitus victa. Conf. Broukh. ad Prop. IV,
      vii, 2; Intpp. ad Hor. Od. I, v, 8 al. Nec tamen hæc emphasis, ut
      vulgo fit, nimis sectanda est.

  Magnæ molis opus, multoque labore parandum,
  Tot populos inter, soli sibi poscere regna.
  Jamque tibi veniet tempus, quo maxima rerum
  Nobilior sit Roma malis. Hinc nomina nostro                      585
  Non indigna polo referet labor: hinc tibi Paulus,
  Hinc Fabius, gratusque mihi Marcellus opimis.

    584. Ad consilium Silii sufficiebat, non nisi viros bell. Pun. II
    claros, gentemque Flaviam, poetæ temporibus regnantem, laudasse.
    --_maxima rerum_, ut ap. Virg. Ge. II, 534, ubi vid. Burm. et Heyne.
    585. _Nobilior sit Roma malis_, ipsis malis cladibusque animosior,
    major et illustrior. Drak. laudat Sidon. Apoll. V, 65; VII, 6 (ubi
    vid. Savar.), et verba Liv. XXVI, 41: ≪Ea fato quodam data nobis
    sors est, ut magnis omnibus bellis victi vicerimus.≫ Add. Liv. XXII,
    37, pr. XXVII, 14, et inpr. splendid. loc. Hor. Od. IV, 53... 68,
    ubi vid. Jani.
    586. _Paulus_, L. Æmilius Paulus, Macedonici pater, _animæ magnæ
    prodigus, superante Pœno_, Hor. Od. I, xii, 37.
    587. _gratusque mihi Marcellus opimis_, vid. ad I, 133.

      585. _huic_ R. 3.
      587. _gratisque_ malebat N. Heins.

  Hi tantum parient Latio per vulnera regnum,
  Quod luxu, et multum mutata mente nepotes
  Non tamen evertisse queant. Jamque ipse creatus,                 590
  Qui Pœnum revocet patriæ, Latioque repulsum
  Ante suæ muros Carthaginis exuat armis.
  Hinc, Cytherea, tuis longo regnabitur ævo.

    590 sq. Jam natus est P. Scipio Africanus; cf. var. lect. et VII,
    487 sq.
    593. Postea Imperatores, seu Augusti diu summæ rerum præerunt.

      591. _revulsum_ conj. Drak. et recepit Lefeb. coll. VII, 489, et
      XVI, 636; quum Scipio, bellum in Africam transferendo, Hannibalem
      ab Italia invitum abstraxerit (_extorserit_ Flor. II, 6, extr.),
      non vero repulerit, numquam in Italia cum eo congressus. Sed
      quoties _repellere_ δεινῶς pro arcere, avertere, dicitur?

  Exin se Curibus virtus cælestis ad astra
  Efferet, et sacris augebit nomen Iulis                           595
  Bellatrix gens baccifero nutrita Sabino.

    594. Sequitur nunc Flaviæ gentis elogium, splendidissimo verborum
    ornatu expressum, et v. 607 sqq. ubi de Domitiano agitur, quo
    regnante poeta carmen hoc composuit, in summam turpemque adulationem
    compositum, quæ eo magis displicet, quod Jupiter loquitur.
    Quodammodo tamen, si non defendi, certe excusari potest, si miseram
    illorum temporum hominumque doctorum conditionem reputaveris. Hinc
    similia poetarum loca v.c. Val. Fl. I, 7 sq., et inpr. Statii passim
    obvia. Huc adcedit, quod Silius h.l. res Romanas vaticinio exponit,
    unde facile ad graviorem spiritum adsurgere, resque amplificare et
    ad miraculum evehere poterat.
    --Tum regnabit ≪gens Flavia, obscura illa quidem, ac sine ullis
    majorum imaginibus, sed tamen reipubl. nequaquam pœnitenda,≫ ex
    Sabinis orta, quorum princeps urbs Cures, vid. Sueton. Vesp. c. 1, 2
    et 12.
    595. Augebit numerum _sacrorum_ h.e. Divorum, consecratorum Cæsarum;
    nisi malis _sacris_ pro substant. et _Iulis_ pro Iuliis, seu Iuleis
    adcipere, ut sensus sit: augebit numerum sacrorum imperialium (ut
    _Iuleæ olivæ_ et _habenæ_, ap. Martial. IX, xxxvi, 9, et civ, 15),
    vel flaminum, quales primum D. Julius Cæsar, et deinde Cæsares Juliæ
    gentis habuerunt, addito Flavialium collegio, quod una cum templo
    splendidissimo patri fratrique sacravit Domitianus. De utroque vid.
    Suet. Domit. 4, 15 et 17. VV. DD. ad Val. Fl. I, 15; Panuin. Civ.
    Rom. c. 27; Reines. Inscr. 49; et Spanh. de V. et P. N. p. 611 (T.
    II, p. 276).
    596. _Sabino_ agro _baccifero_, olivis abundante; cf. Martial. IV,
    iv, 10; Virg. Æn. VII, 711; Juven. III, 85.
    --_Sabinum_ de Vespasiano, et mox _patrem_ de Marte, vel Romulo
    adcipit Lefeb. Male!

      595. Versus hic in edd. Marsi operarum errore, (nam in Comment.
      eum illustravit) et hinc temere in aliis prorsus omittitur, in
      Parm. autem et Med. sequenti postponitur. _Exseret_ Col. et R. 3;
      quod respuit N. Heins. sed restituit Lefeb. et placere potest,
      quia ignobilitatem gentis Flaviæ, nunc primum in lucem quasi
      protractæ, vividius exprimit; vid. not. et ad I, 30. Forma tamen
      orationis paullo insolentior est et durior; _sacris Iulis_ Parm.
      vid. Heins. ad Val. Flacc. I, 9; _Iulus_ scripti, R. 3. Med. Vulgo
      _Iuli_.  [“ad I, 30”: in Not.]
      596. _bacifero_ quidam, prob. N. Heins. ad VIII, 134, et XV, 535;
      quibus locis Drak. monet, utroque modo scribi posse, etsi non
      desint, qui ita distinguant, ut _bacca_ sit fructus arboris,
      _baca_ vero gemma, unio. Utrumque tamen in optimis MSS. plerumque
      _baca_ dicitur; _pacifero_ edidit D. Heins. et conj. Voss. ad
      marg. ed. Junt. Male!  [“XV, 535” recte XV, 532]

  Hinc pater ignotam donabit vincere Thulen,
  Inque Caledonios primus trahet agmina lucos:
  Compescet ripis Rhenum, reget inpiger Afros,
  Palmiferamque senex bello domitabit Idumen.                      600

    597. _pater_, Vespasianus, vincet _Caledonios_ (in Britannia
    barbara, nunc Scotia), h.e. Britannos. Vid. Sueton. Vespasian. cap.
    4; Tacit. vit. Agricol. cap. 13 et 17; Valer. Flacc. lib. I, 7 seq.
    --_donabit vincere_, al. _dabit_, δώσει, Hom. Conf. supra vers. 136.
    --_Thule_ extremi septemtrionis insula, veteribus _ignota_, quorum
    alii Schetlandiam, alii Islandiam, alii denique Scandinaviæ penins.
    (Sueciam et Norwegiam) intellexisse putantur. Cf. Ill. Voss. ad
    Virg. Ge. I, 30; Dietz. ad Mel. III, 6, p. 57, _Schwedische
    Bibliotek_, P. I, §. 12, p. 22 seq.; Cel. Schlozer. _Allgem. Nord.
    Gesch._ (_Allgem. Welthistorie_, T. XXXI), p. 14... 20, 62, 70, 160
    seq., 201 sq. ≪Insulam Vecten, Britanniæ proximam, in ditionem
    redegit,≫ teste Suet. c. 4. Pro ea _Thulen_ posuit poeta.
    598. _lucos_, silvam Caledoniam, notam ex Ptol. Flor. I, 17; Plin.
    IV, 16; Cæs. b. Gall. III, 10.
    599. ≪Legatus legionis in Germaniam missus est, et sortitus Africam
    integerrime, nec sine magna dignatione, administravit,≫ Sueton.
    c. 4.
    --_Rhenum_, ejus adcolas.
    600. Senex Judæam in provinciæ formam rediget. Vid. Suet. c. 4; Tac.
    Hist. I, 10; III, 4; V, 10.
    --_Palmiferam Idumen_, cf. VII, 456; et Virg. Ge. III, 12, ubi vid.
    Heyne.

      597. _Hinc_, non _Huic_, scripti et edd. antt.

  Nec Stygis ille lacus, viduataque lumine regna,
  Sed Superum sedes, nostrosque tenebit honores.
  Tum juvenis, magno præcellens robore mentis,
  Excipiet patriam molem, celsusque feretur,
  Æquatum imperio tollens caput: hic fera gentis                   605
  Bella Palæstinæ primo delebit in ævo.
  At tu transcendes, Germanice, facta tuorum,
  Jam puer auricomo præformidate Batavo.

    601, 602. Cf. Virg. Ge. I, 503; Æn. I, 289, 290; et Hor. Od. I, ii,
    45 sq.
    --_viduata lumine regna_, ut ap. Virg. Cul. v. 372, ubi vid. Intpp.
    603. _juvenis_, Titus.
    --_præcellens robore mentis_, cf. Suet. Tit. c. 3; Tac. Hist. II, 1.
    604. _molem patriam_, paterni imperii; vel majestatem et potentiam
    patris. Vide Gronovii Observat. I, 21 extr.
    606. Confer Sueton. ibid. cap. 5; Tacit. Histor. lib. V, i, 10 seq.;
    et Joseph. de b. Jud.
    607. Laudes Domitiani, ut XIV, 687 sq.
    --Vers. 607, quod jam Drak. monuit, spectat ad expeditionem, quam
    anno Chr. LXX et ætatis circiter XIX, in Germanos suscepit, et ad
    duplicem de iis triumphum cognomenque _Germanici_ propter victoriam
    imaginariam a. Chr. LXXXI, ab ipso sumtum. Vid. Dodwell. Annal.
    Stat. §. 8; Suet. Dom. 2, 6, 13; Tac. Agr. 39 sq.; et Hist. IV, 85
    sq.; Martial. II, 2; VIII, 26 al.; Stat. Silv. I, 1; IV, 1 al.
    --_transcendes_, ut apud Sen. Troad. 702, et Thyest. 912.
    608. _puer_ ex usu Romanorum dicitur. Cf. IV, 130, 454; Duker. ad
    Flor. II, 6, p. 296, et simil. loc. Martial. II, 2.
    --_auricomo Batavo_, Germanis, quibus, æque ac Gallis, crinis tam a
    natura, quam ab arte rutilus est; cf. IV, 202, et Tac. Germ. c. 4,
    ubi vid. Lips.

      602. _sedem_ scripti; _superam sedem_, et v. 604, _celsoque_
      malebat N. Heins.
      607. _transcendes_ Oxon. Vulgo _transcendens_.
      608. _præformidate_, non _performidate_, scripti. _Britanno_
      scripti et priscæ edd. Tum sensus h.l. est, Britannos, quibus
      _rutilæ comæ_ a Tac. Agric. c. 11, tribuuntur, timuisse, ne
      Domitianus olim, patris exemplo, (de quo vid. not. ad v. 598)
      bellum ipsis inferret. Sed vulgata aptior, judice etiam Drak.
      _Batano_ R. 2.

  Nec te terruerint Tarpeii culminis ignes:
  Sacrilegas inter flammas servabere terris;                       610
  Nam te longa manent nostri consortia mundi.
  Huic laxos arcus olim Gangetica pubes
  Submittet, vacuasque ostendent Bactra pharetras.

    609. Cf. Suet. Dom. 1, ubi vid. Ern. et Tac. Hist. III, 69... 74.
    --_culminis_, templi, ut ap. Stat. Silv. III, 202; Claud. R. P. I,
    68, et laud. Stil. II, 401.
    610. _Sacrilegas flammas_, vid. Heyne Obss. ad Tibull. III, v, 11.
    611. _Mundus_, totius universi compages, hic pro terra adcipitur,
    unde _nostri mundi_, Drak. Sed hanc ipsam ob causam præstiterit,
    cælum interpretari et _longa_, longinqua, sera, remota. Cf. mox v.
    626, 627.
    --_mundum_ pro cælo dici, observant Drak. ad XII, 336; Broukh. Vulp.
    et Heyne ad Tibull. III, iv, 18; Ill. Harles. ad Val. Fl. I, 246
    (_ipse suo voluit commercia mundo Jupiter_, etc.), 563, et in
    Anthol. lat. poet. p. 9 et 164.
    612, 613. Silius imitatur morem poetarum seculi Augustei, qui in
    Augusti gratiam de rebus ejus _Parthicis Indicisque_ magnifice
    loquuntur; quorum tamen adulatio honestior est, quoniam Augustus
    arma certe contra Parthos paravit, eoque tantum iis metum incussit,
    ut signa militaria restituerent. De Domitiano ne hoc quidem constat.
    Cf. tamen Dio. Fragm. 49; Stat. Silv. IV, iii, 154 al. Dausq.
    mentionem facit nummi ap. Occonem, quo Domitianus Cos. V, et Parthus
    signa reddens cusus est.

      613. _obtendent_ ingeniose emend. N. Heins. prob. Drak. Cf.
      XIII, 69, 341; Virg. Æn. VIII, 116, 128; Ovid. Trist. II, 227.
      Vulgatum defendit Schmid. et interpretatur: ostendent Parthi
      pharetras suas vere vacuas, et sine fraude se agere.

  Hic et ab Arctoo currus aget axe per Urbem,
  Ducet et Eoos, Baccho cedente, triumphos.                        615
  Idem, indignantem transmittere Dardana signa,
  Sarmaticis victor compescet sedibus Istrum.

    614. Innuitur duplex triumphus de Cattis Dacisque, vid. Suet. c. 6;
    Stat. Silv. I, i, 7; ii, 180; iv, 89 sq.; Martial. VIII, 65.
    --_currus_ triumphales, ut I, 616; VI, 546 (ubi vid. Heins. et
    Drak.); VII, 558; IX, 635.
    615. _Eoos_ de Indis et Parthis.
    --_Baccho cedente_, cf. XVII, 648; Herman. Mythol. Lyricorum, p.
    262; et Virg. Æn. VI, 805.
    616, 617. De Sarmatico bello vid. Suet. c. 6; Stat. Th. I, 19 al.
    Cf. var. lect.

      617. _cætibus_ Put. _sectibus_ Oxon. _legibus_, vel _cædibus_
      conj. Dausq. et posterius quoque N. Heins. repug. Gronov. Diatr.
      Stat. c. 2; ubi hanc docet esse poetæ mentem: _perdomabit Istrum
      sedibus S._, h.e. Sarmatas in sua ripa, transgressus Istrum
      indignantem, non illos transgressos in ripa Romana.

  Quin et Romuleos superabit voce nepotes,
  Quis erit eloquio partum decus: huic sua Musæ
  Sacra ferent; meliorque lyra, cui substitit Hebrus,              620
  Et venit Rhodope, Phœbo miranda loquetur.

    618. Eloquentia iis quoque Romanis antecellet, qui ea maxime
    inclaruere, cf. Suet. c. 20. Minervæ filium se jactabat, teste
    Philostr. vit. Apoll. VII, 12; VIII, 10. Sapientia Palladi Jovique
    par dicitur Stat. Silv. I, i, 37 sq.; et Martial. VI, 10.
    619. Studium ejus poeticum turpiter laudant multi v.c. Quintil.
    Inst. Or. IV; Proœm. et X, i, 91; Val. Fl. I, 12 sq. (ubi vid.
    Heins.); Tac. Hist. IV, extr. Plin. in Præf. Stat. Ach. I, 14.
    --_huic sua Musæ Sacra ferent_, poetæ in ejus honorem carmina
    scribent, vel tanquam fautor et princeps poetarum coletur. Sed
    proprie hæc intelligere, a reliqua adulatione vix abhorret.
    620. _melior lyra_, etc., vincet ipsam Orphei Thracii lyram, quæ
    tamen fluviorum retardavit cursum, et montes silvasque secum duxit;
    cf. Hor. Od. I, xii, 7 sq., et a Drak. laudatum Occonis numisma
    XVII, cum duabus lyris.

      619. _Qui ferit_ Col. _Qui serit e. patrum decus_ Put. _Bisque
      erit_ corrig. N. Heins.

  Ille etiam, qua prisca, vides, stat regia nobis,
  Aurea Tarpeia ponet Capitolia rupe,
  Et junget nostro templorum culmina cælo.
  Tunc, o nate Deum, Divosque dature, beatas                       625
  Imperio terras patrio rege. Tarda senectam
  Hospitia excipient cæli, solioque Quirinus
  Concedet, mediumque parens fraterque locabunt:
  Siderei juxta radiabunt tempora nati.≫

    622. Capitolium, incendio absumtum (v. 609), et a Vespasiano jam
    instauratum, (Suet. Vesp. 8; Tac. Hist. IV, 53) sed de cælo tactum
    iterum restituit. Vid. Suet. c. 5; Stat. Silv. I, 6, extr. IV,
    iii, 16.
    623. _Aurea Capitolia_ dixit exemplo Virg. Æn. VIII, 348, ubi vid.
    Heyne.
    624. Hæc inprimis spectant ad splendida ingentiaque templa, quæ
    Flaviæ genti Jovique Custodi, in Capitolio, sacravit, vid. ad v.
    595; Suet. c. 5; Tac. Hist. III, 74; Martial. IX, 4 (_Addita quid
    Latio Flavia templa polo_, etc.) et 35, ubi aliarum quoque ædium
    mentio fit. Cf. Virg. Æn. VIII, 99.
    625. Comparant Virg. Æn. IX, 642, et Stat. Silv. I, i, 76. Statio et
    Martiali passim _Deus_, _Jupiter_, _Tonans_, dicitur. Vota Jovis
    personam dedecent.
    --_dature_, geniture, ut VII, 492.
    626. _Tarda senectam Hospitia excipient cæli_, sero Dii senem in
    consortium recipient. Cf. Hor. Od. I, ii, 45 seq. Sed poeta iterum
    personæ, quam loquentem ipse induxit, inmemor fuisse videtur.
    Jupiter certe falsus fuit vates: nam Domitianus anno ætatis XLV
    occisus est. Nec _Divos_ quoque _dedit_; sed unicum habuit filium.
    627. _Hospitia_, ut XIII, 278.
    --_solioque Q. Concedet_, cedet, vel decedet, adsurget, honoris
    causa.
    629. Post apotheosin, Cæsares eorumque liberi sidera nova fieri
    putabantur. Vid. Burm. ad Val. Fl. I, 19, et Ovid. Trist. V, ii, 52.
    Corona autem, vel caput radiatum divinitatis, sive consecrationis
    signum. Vid. Suet. Aug. 94; Flor. IV, 2; Plin. Paneg. c. 52, ubi
    vid. Schwarz. Lucan. VII, 458. Cf. Stat. Theb. I, 27 sq.
    --_tempora_, caput, _nati_, qui inmatura morte defunctus et
    consecratus est. Vid. Græv. et Ern. ad Suet. c. 3. Vocem _nati_
    pluraliter capiebat Dausq. qui Domitiano quoque filiam fuisse,
    Domitiam Longinam, cum Cell. et aliis putabat. Sed hanc potius
    uxorem ejus, ex Suet. Dom. c. 1 notam, fuisse, nec aliorum Domitiani
    liberorum mentionem facere Stat. Silv. I, i, 99 sq. aliosque, sed
    tantum patrem, filium, fratrem ac sororem memorare, jam monuit Drak.
    qui etiam h.l. exprimendum curavit nummum Domitiani, a Tristan.
    Comment. Hist. T. I, p. 348, illustratum, in quo filius stellatus
    conspicitur, orbique insidet, ut pater ap. Occonem, quem laudavit
    Dausq.

      622. _Ille_ Med., ut conj. N. Heins. et Scalig. _vides_ Col. et
      Ox. Vulgatam lect. _Illa etiam q. p. Fides_, etc. propugnat
      Dausq., quia _Fides_ passim _prisca_ dicitur et in Capitolio
      colebatur. Male! Cf. quos Drak. et Heins. citarunt, Noster inf.
      IV, 425, 665; IX, 528; XII, 708, XIII, 733, 825; Virg. Æ. VI, 760,
      Gron. Obss. IV, 17.
      625. _Tuque o n. Deum_, vel _Dei_ malebat N. Heins.

댓글 없음: