642 seqq. Non tam animosus fingitur Achilles ab Hom. l.c. [“Hom. l.c.” = Iliad. φ 136-384] 644 sq. Similiter, quod Drakenb. monet, Sicorim fl. punit Cæsar ap. Lucan. IV, 141 sq., et Gyndem Cyrus ap. Sen. de ira III, 21. --_lacerum_, etc., in rivos diducam. 646. _premam_, obturabo, fontes tuos obstruam; quod tamen ab his quæ Scipio vss. 644, 645, minatur, abhorrere putat Lenz. Equidem non video, cur utrumque locum habere non possit; alioquin _quove_ pro _quoque_ substituerem. --_nec tangere ripas_, retinere ripas suas. Lenz ad ripas Padi refert. 648. _Sidonium_, Sidoniis h.e. Pœnis faventem, ut _undis socialibus_ v. 701. Cf. ad I, 118. Schmidius expressa putat Gr. μηδίζειν, φιλιππίζειν. --_infelix_, vid. ad II, 667.
642. _violentius_ Ox. et Put. cum priscis edd. _violentior_ R. 2, Basil., Colinæi et aliæ edd. quas secuti sunt D. Heins. Cell. et Lefeb. Nostra lectio, fateor, glossa videri potest, sed ad aures gratior est, et auctoritate MSS. nititur: nam de c. Col. nihil h.l. dixere Modius et N. Heins. 643. _mi_ ex emendat. Scalig., et Voss. recepit Cell. ut suavius inter tot dactylos. Drak. adposuit simil. loc. Propert. II, iv (al. 5), 3; _meritas in perfide_ Med. _meritas_, _imperfide_ quidam alii. 647. Forte leg. _quianam_; vid. ad I, 443.
Talia jactantem consurgens agger aquarum Inpulit, atque humeros curvato gurgite pressit. 650 Arduus adversa mole incurrentibus undis Stat ductor, clipeoque ruentem sustinet amnem. Nec non a tergo fluctus stridente procella Spumeus inrorat summas adspergine cristas.
649. _jactantem_, ut ap. Virg. Æ. I, 102. 650. _Inpulit_, ὦσε ap. Hom. l.c. v. 235; conf. ad v. 597. --_curvato gurgite_, vid. ad I, 472. 651. _Arduus adversa mole stat_, elegantius quam στῆναι ἐναντίβιον ap. Hom. l.c. v. 266; cf. Virg. Æn. X, 771. --_adversa undis_, quam undis obponit. 653. _stridente procella_, ut ap. Virg. Æn I, 102. 654. _inrorat_, adspergit, aqua roris instar guttatim destillante.
649. _agger_, non _aggere_, scripti. 651. _incurrentibus_, non _irrumpentibus_, Col. _adverso cumulo_ aliquando tentabat N. Heins. ut ad Trebiam referri possit; quod vel sinc lect. mutatione licet. Sed vid. not. 652. _sustulit_ scripti et R. 3. Sed recte præferunt vulg. lect. _sustinet_; ut _retinere amnem manibus et clipeis_ dixit Flor. III, 3.
Ire vadis, stabilemque vetat defigere gressum 655 Subducta tellure Deus; percussaque longe Raucum saxa sonant; undæque ad bella parentis Excitæ pugnant, et ripas perdidit amnis.
655. _stabilemque vetat defigere gressum_, ὀυδε πόδεσσιν εἶχε στηρίξασθαι ap. Hom. v. 241, et _Suducta tellure_, κονίην δ᾽ ὑπέρεπτε ποδοῖϊν, v. 271. 656. _Deus_, Trebia, ut Xanthus μέγας θεὸς ap. Hom. v. 248. 657, 658. _ad bella parentis Excitæ_, a parente ad auxilium sibi præstandum advocatæ. --_ripas perdidit amnis_, exspatiatus est supra ripas; Lenz. --_parentis_, Trebiæ, non Eridani, quod Dausq. putabat; vid. ad I, 606.
655. _Nare vadis_ corrig. N. Heins. Sed nare quidem poterat, subducta tellure, non vero ire et stabilem gressum defigere: quod jam monuit Draken. 657. _parentis_, non _patentes_, Col. Oxon. R. 3, Parm. cf. Gron. Obss. IV, 17.
Tum madidos crines, et glauca fronde revinctum Adtollit cum voce caput: ≪Pœnasne superbas 660 Insuper, et nomen Trebiæ delere minaris, O regnis inimice meis? quot corpora porto Dextra fusa tua! clipeis galeisque virorum, Quos mactas, artatus iter cursumque reliqui. Cæde, vides, stagna alta rubent, retroque feruntur. 665 Adde modum dextræ, aut campis incumbe propinquis.≫
659. Cf. Virg. Æn. VIII, 31 sq.; X, 205, et inf. v. 726. 660. _cum voce_, ut X, 432, et ap. Virg. Æn. X, 667, ≪cum voce manus ad sidera tendit.≫ 662. _regnis_, v. Burm. ad Val. Fl. II, 621. 663. _fusa_, vid. ad II, 113. --Cf. Hom. l.c. 217 sq. Virg. Æn. V, 806 sq. 664. _Adde modum_, fac finem, _dextræ_, cædibus. 666. _incumbe_, ut ap. Virg. Georg. II, 311, et Æn. I, 84, ubi videndus Heyne.
760. _Pœnosne superbos_ conj. D. Heins. Sed cf. sup. v. 645: _superbus_ emend. N. Heins. quod merito placet Draken. 662. _quot_, non _tot_, Col. et Ox. 666. _aut_, non _et_. Put. et prisci libri ante Marsum editi. Sensus verborum est: fac modum, seu finem cædibus, aut, si pugnare cupis, non in alveo meo pugna, sed in campis.
Hæc, Venere adjuncta, tumulo spectabat ab alto Mulciber, obscuræ tectus caligine nubis. Ingravat ad cælum sublatis Scipio palmis: ≪Di patrii, quorum auspiciis stat Dardana Roma, 670 Talin’ me leto tanta inter prælia nuper Servastis? fortine animam hanc exscindere dextra Indignum est visum? redde o me, nate, periclis;
667, 668. Conf. Hom. Iliad. φ, 328 sq. Junonis partes Silius detulit Veneri, Romanis faventi. 669. Similes preces ac vota Achillis ap. Hom. l.c. v. 272 sq., et Ulyssis Odyss. ε, 298 sq., ex quo loco desumta est oratio Æneæ ap. Virg. Æn. I, 93 sq., ut ex hac Hannibalis verba inf. XVII, 260 seq., ubi Drak. monet, veteres vehementer mortem in undis exhorruisse, tum quod animam igne constare (vid. Virg. Æn. VI, 130 sq.), adeoque aqua exstingui putarent; tum quod naufragio absumtis raro sepultura obtingere posset. Cf. ad I, 154; Jani ad Hor. Od. I, xxviii, 23; viros doctos ad Valerium Flaccum, I, 633; Burm. ad Petron. c. 103 et 114; Cuper. Obss. I, 8; Guther. de jure man. I, 10. --_Ingravat_, ut ap. Virg. Æn. XI, 220, eodemque sensu _asperare_ inf. v. 774, et _acerbare_ VI, 116; Drak. 670. _Dardana_, vid. ad lib. I, 14. 671. _Taline leto_, tam fœdæ morti in undis; λευγαλέῳ θανάτῳ dixit Homerus Iliad. φ, 281; Odyss. ε, 312. 672. _fortine_, etc., cf. ad II, 705. 673. _redde_, etc., ut apud Virg. Æn. II, 669; X, 61. --_nate_, qui me ad Ticinum servasti.
672. _fortine_, non _fortunæ_, Col. et Mars.
Redde hosti! liceat bellanti arcessere mortem, Quam patriæ fratrique probem.≫ Tum percita dictis 675 Ingemuit Venus, et rapidas direxit in amnem Conjugis invicti vires: agit undique flammas Dispersus ripis ignis, multosque per annos Nutritas fluvio populatur fervidus umbras.
675. _fratrique_, Cn. Corn. Scipioni Calvo, qui notus est ex Liv. XXI, 32, 60. --Conf. Hom. Il. φ, 328... 384. 676 sq. _Ingemuit_, gravius μέγ᾽ ἄϋσε Hom. 679. _umbras_, arbores, Trebiæ ripam obumbrantes, ut ap. Virg. Ecl. V, 40; Ge. I, 157; IV, 511, al. cf. Ind.
676. _direxit_ Col. ἐς ποταμὸν τρέψε φλόγα παμφανόωσαν dixit Hom. Iliad. φ, 349; _detexit_ Ox. et Put. unde _derexit_ olim scriptum fuisse suspicabatur Drak. quod tacite edidit Lefeb. conf. ad II, 92. Vulgg. _detrusit_. 677. _inviti_ malebat N. Heins. quia Vulcanus semper Trojanis ac proinde Romanis infensus fuerit. Sed ut alias Junoni, matri suæ, sic nunc uxori obsequi potuit, et Silius, puto, expressit τὸ ἀκάματον πῦρ Hom. Iliad. ς, 225, et φ, 341, unde et Virg. Æn. V, 680, _vires indomitas flammarum_ hausit, ut Noster VII, 370, _indomitos ignes_: Ἥφαιστ᾽, οὔτις σοί γε θεῶν δύνατ᾽ ἀντιφερίζειν, etc. dixit Hom. Iliad. φ, 357; conf. mox v. 681; Burm. vulgatam lect. præferebat, quia Vulcanus ipse lampadem jacit v. 693 seq. _flammas_, non _flammam_, Col. et Oxon. quos secutus sum. 679. _umbras_, non _undas_, iidem scripti cum priscis edd.
Uritur omne nemus, lucosque effusus in altos 680 Inmissis crepitat victor Vulcanus habenis. Jamque ambusta comas abies, jam pinus et alni; Jam, solo restans trunco, dimisit in altum Populus adsuetas ramis habitare volucres. Flamma vorax imo penitus de gurgite tractos 685 Absorbet latices, sævoque urgente vapore Siccus inarescit ripis cruor: horrida late Scinditur in rimas, et hiatu rupta dehiscit Tellus, ac stagnis altæ sedere favillæ.
681. Conf. Virg. Æn. V, 662, et Georg. II, 307; inf. XVII, 96, et ad VI, 556. --_crepitat_, vid. Bentl. ad Hor. Od. IV, xi, 11. 682 sq. Imitat. Hom. Iliad. φ, 350 seq. --_comas_, frondes, vel folia, ut χαίτη ap. Anacr. XXII, 3, et Callim. H. in Del. v. 81: κόμη, τρίχες, τριχῶδες, seu τριχομανὲς de arboribus et plantis, ὄρος κεκομημένον ὕλῃ, ap. Callim. H. in Dian. v. 41, ubi vid. Spanh. 684. _Populus_, definite pro quav. arbore. 685. Conf. Ovid. Met. II, 211, et ad vss. 691... 695, ibid. v. 264 sqq., quem locum Silius expressit; Lenz. --_imo de gurgite_, fundo, βυσσόθεν, absorbet, ἀναῤῥοιβδεῖ. Reliqua minus ornata, quam ap. Hom. l.c. v. 361 sq. ubi Xanthus aheno, igne ebullienti, comparatur. 686. _vapore_, ut ap. Virg. Æn. V, 683; τεῖρε δ᾽ ἀϋτμὴ Hom. l.l. 366. [687.] _horrida_, squalida.
686. _sævumque_ conj. N. Heins. Non male.
Miratur pater æternos cessare repente 690 Eridanus cursus; Nympharumque intima mæstus Inplevit chorus adtonitis ululatibus antra. Ter caput ambustum conantem adtollere, jacta Lampade, Vulcanus mersit fumantibus undis: Ter conrepta Dei crines nudavit arundo. 695
690. Ipse Padus, in quem Trebia influit, magnam incendii, quo hic ardebat, vim sensit: quod præclare poeta expressit. --_pater_, vid. ad I, 606, et cf. IX, 187, et Virg. Ge. I, 482. --_cursus æternos_, ut ἀΰπνους Sophocl. de fontibus; D. Heins. 691. _Nympharum_, Nereidum. 695. _Arundo_, sertum ex ea, tegens caput Dei fluvialis, _nudavit crines Dei_, quia _conrepta_ est flammis, vel combusta. Conf. v. 659.
693. _jactu_ Put. In aliis _tacta_.
Tum demum admissæ voces et vota precantis, Orantique datum ripas servare priores; Ac tandem a Trebia revocavit Scipio fessas Munitum in collem, Graccho comitante, cohortes.
698, 699. Cf. ad v. 483, et Liv. XXI, 56.
696. Cum Lefeb., qui Virg. Æn. IV, 460, comparat, in contextum recepi ingeniosam emendat. Gronov. ad Liv. XXXI, 5, quæ etiam a N. Heins. et Drak. probatur, nititurque auctoritate c. Oxon., nisi quod in eo _voce_ pro _vota_ legitur. _admissæ_ Col. Ox. R. 2, h.e. exauditæ, ab effectu, quod jam notavit Drak. coll. Senec. Consol. ad Marc. c. 2; _voces_ Ox. et Put. Vulgaris lectio _amissæ vires et voce precantis_ idoneo sensu destituitur, quanquam τὸ _vires_ sive ad Vulcanum, sive ad Trebiam (ut Ξάνθοιο δάμη μένος ap Hom. Iliad. φ, 383) retuleris, vel _admissæ vires_ cum Drak. reposueris: nec difficultates tollit conj. Barthii _devota precanti_; vel Cell. _et voce precanti_. 698. _Sic tandem_ omnino legendum videbatur Withofio.
At Pœnus, multo fluvium veneratus honore, 700 Gramineas undis statuit socialibus aras, Nescius heu! quanto Superi majora moverent, Et quos Ausoniæ luctus, Trasymene, parares.
700. _honore_, vid. ad III, 218. 701. _Gramineas aras_, e cespite, βωμοὺς ἀυτοσχεδίους, ut ap. Virg. Æn. XII, 118; Ovid. Met. VII, 240, al. cf. Ind. --_undis socialibus_ cf. ad v. 648. 703. Silius silentio prætermittit prælia, hiberno tempore prope Placentiam commissa, de quibus vid. Liv. XXI, 57 et 59.
701. _statuit_ Col. trahit Put. Vulgo _stravit_.
Boiorum nuper populos turbaverat armis Flaminius, facilisque viro tum gloria belli, 705 Corde levem atque astus inopem contundere gentem. Sed labor haud idem Tyrio certasse tyranno. Hunc, lævis Urbi genitum ad fatalia damna Ominibus, parat imperio Saturnia fesso Ductorem, dignumque virum veniente ruina. 710
704 sq. C. Quinctius Flaminius Nepos Cos. A.U. DXXX, adeoque sex annis ante alterum consulatum, in quo ad Trasymenum lacum, quod nunc poeta memorabit, periit, victoriam de _Boiis_ reportaverat, quam tamen tribunis suis debebat temerarius imperator, qui imperitia sua eam pæne prodiderat. Eam ob causam, et quoniam auspicia, prodigia ac literas, quibus Romam revocabatur, spreverat, non nisi privatus et plebe indignante triumphabat. Cf. V, 107 sqq., 646 sq.; Liv. XXI, 63; XXII, 6; Oros. IV, 13; Flor. II, 4; inpr. Polyb. II, 31... 34, et Plut. in Marcell. p.m. 299, et in Flamin. 706. _Corde levem_, v. ad v. 50. --_contundere_ gravius quam vincere, domare, ut ap. Virg. Æn. I, 264, ≪populosque feroces Contundet, etc.≫ cf. Broukh, ad Tib. III, vi, 14. 708. _lævis Ominibus_, adversis fatis: vel _omina_ ad Flaminii genesin, seu horoscopum spectant. 709. _Saturnia_, cui poeta omnium, quæ Romanis contingunt, malorum causam adtribuere solet. --_fesso_, malis, cladibus, bello; conf. ad I, 566. 710. _ruina_, insigni clade.
705. _dum_ Col. _data gloria_, vel _facilisque v. tum gloria, bellis_, etc. emend. N. Heins. _facilique bello_, ut ap. Justin. VII, 3, conj. Burm. ut _tum_ facili bello hostes contundere ei gloriæ fuerit, quam nunc ipsi fortuna denegaverit. Vulgatam lect. tuetur Lefeb. et explicat: facilis ei fuit gloria in hoc bello, contundere, etc.
Inde ubi prima dies juris, clavumque regendæ Invasit patriæ, ac sub nutu castra fuere; Ut pelagi rudis, et pontum tractare per artem Nescius, adcepit miseræ si jura carinæ, Ventorum tenet ipse vicem, cunctisque procellis 715 Dat jactare ratem: fertur vaga gurgite puppis Ipsius in scopulos dextra inpellente magistri.
711. _prima dies juris_, calendæ Januariæ, quibus consulatum iniit. 713... 717. Cf. ad I, 687 sq. --_artem_ κατ᾽ ἐξ. esse peritiam navis gubernandæ, monent Barth. ad Stat. Th. III, 29, et Drak. ad h.l. et ad XIV, 454. 714. _jura carinæ_, ut _regna_ et _imperium navis_, ap. Val. Fl. I, 418 (ubi vid. Burm.), et V, 14. 715. _Ventorum tenet vicem_, est loco ventorum, et imperitia sua facit, quod venti solent. 716. _Dat jactare_, cf. ad V, 324; Virg. Æn. I, 319. ≪dederatque comas diffundere ventis.≫ 717. _magistri_, gubernatoris navis, inter quos Liv. quidem XXIX, 25, et XLV, 42, non vero poetas distinguere, monet Drak.
712. _ac_, non _et_, Col. Quinque, qui sequuntur, versus turbati sunt in c. Puteol. 714. _miser ut si_ corrig. Barth. Adv. X, 24. Sed _misera_ est navis, quia tali committitur gubernatori.
Ergo agitur raptis præceps exercitus armis Lydorum in populos, sedemque ab origine prisci Sacratam Corythi, junctosque a sanguine avorum 720 Mæonios Italis permixta stirpe colonos.
719 sq. Etruriam intellige, et de _Lydorum populo_, a quo, vulgari Romanorum a Græcis adscito errore, Etruscorum, seu Tyrrhenorum origo repetitur; vid. Heyne ad Virg. Æn. VIII, 479; IX, 11, et Exc. III, ad Æn. VIII; Lips. et Ernesti ad Tac. Ann. IV, 55; de _Corytho_ autem, Etruriæ principe ac conditore _Cortonæ_ urbis (unde montes _Cortonenses_, quos Trasymenus subit, mox v. 823.) Heyne ad Æn. III, 170; IX, 10; X, 719, et Exc. VI, ad Æn. III; it. Cluver. Ital. ant. p. 590 sq. Cf. V, 9 sq., et ad VIII, 472. 721. _Mæones_, prisci Lydiæ coloni, et hinc Etrusci; cf. Virg. Æn. VIII, 499; XI, 759; Herodot. I, 7, et Ind.
720. _Corithi_ et _Coriti_ vulgo vitiose scribitur; vid. Heyne ad Virgil. Æneid. lib. III, v. 170, et IX, 10.
Nec regem Afrorum noscenda ad cœpta moratur Laude super tanta monitor Deus: omnia somni Condiderant, ægrisque dabant oblivia curis, Quum Juno, in stagni numen conversa propinqui, 725 Et madidæ frontis crines circumdata fronde Populea, stimulat subitis præcordia curis, Ac rumpit ducis haud spernenda voce quietem.
722. vid. V.L. --_miscenda ad cœpta_, h.e. turbanda consulis consilia, suspicatur vir doctus in _Allg. Lit. Zeit._ 1796, _N._ 139. 723. _Deus_, vel omnino est numen divinum, vel pro dea, ut ἡ θεὸς; cf. Virg. Æn. II, 632; VII, 498, et Vulp. ad Tibull. I, vi, 43. --In his poetæ animo oculisque obversabatur locus Virg. Æn. VIII, 26... 67, ubi vid. Heyne, et ad Æn. II, 268 seq. 724. _curis ægris_, quæ ægros, miseros faciunt homines, cf. ad I, 85, in V.L. 725. _stagni_, Trasymeni lacus. 726. Cf. Virg. Æn. VIII, 31 sq., et sup. v. 659.
722. _nascenda_ scripti et priscæ edd. ante Basil., in qua primum _noscenda_ reperitur. Prius recepit Lefeb. et exponit, mox futura. Male! _pascenda_ conj. N. Heins. non improb. Drak. coll. sup. v. 9, et VII, 497. Neutrum vulgatæ lect. præferendum, cujus hæc, puto, sententia est: Juno Hannibalem non moratur, quominus, h.e. exhortatur, (nam λιτότης esse videtur) ut consulis cœpta, seu conatus propius noscat, eumque in Etruriam subsequatur, _super T. laude_, propter tantam, quam sibi ita parare possit, gloriam: nisi verba _laude s. t. monitor_ jungere malis. Sed vix dubito, quin _molienda_ legendum sit, hoc sensu: Juno adhortatur H. ad præclara, sed gravis moliminis facinora obeunda pro tanta, quæ inde redundet, laude et gloria. Ita Silius plane exscripsit Virg. Æn. IV, 233; sed et præter poetarum morem primam syllabam corripuit, vel tribus vocem syllabis extulit, ut _Pelio_ sup. III, 495, et alia. 725. _numen_ Col. Pro vulgata _juvenem_ male pugnat Dausq. 727. Vox _curis_ modo præcesserat. Forte poeta scripsit _jussis_, ut ἔπεα πτερόεντα ap. Hom. 728. Hic versus merito ejiciendus videbatur N. Heins. qui bene monebat, dormienti hæc Hannibali, non vigilanti oblata esse, et frigere illud _haud spernenda voce_. Lente contra hunc versum, pro majestate Divæ, procedere putat Lefeb. et interpretatur: Juno turbat quietem somni voce plurimi facienda; κατ᾽ ἀντίφρασιν, ut _morum non spernendus_ ap. Tac. Ann. XIV, 40.
≪O felix famæ, et Latio lacrimabile nomen, Hannibal, Ausonia si te Fortuna creasset, 730 Ad magnos venture Deos! cur fata tenemus? Pelle moras: brevis est magni fortuna favoris.
729. _Latio lacrimabile nomen_, cf. I, 110 sq., et III, 73. --_nomina_, ut ὀνόματα, pro hominibus ponuntur, ut VI, 298; XI, 513, al.; cf. Heyne ad Tibull. III, iv, 61, et Bentl. ad Hor. Od. III, xxvii, 34. Passim quoque _nomen_ redundat; v. ad V, 161. [“XI, 513” recte XI, 511] 730. Qui Deus olim futurus esses, si in Italia nasci tibi contigisset, ubi tales viri, qualis tu es, in Deorum numero referri solent. Drak. comparat inf. VII, 36, 37, et Cic. pro Muræna c. 36, ≪gratias egit Diis... quod ille vir in hac republica potissimum natus esset;≫ add. inf. XVII, 403, 404. 731. _cur fata tenemus_, retinemus, remoramur? ut _fatis currentibus obstare_ VII, 307, et contra _urgere fata_ VII, 224; _fata irritare_ V, 234; _incumbere fortunæ_ VII, 241; _Præcipitare fatum_ I, 691; _lacessere fata_ XV, 36, vel _fato urgenti incumbere_ ap. Virg. Æn. II, 653.
730. _Ausoniæ_; conj. Dausq. et N. Heins. Prior tamen et Draken. _Ausonia_ etiam pro _in A._ dici posse monent; _fortuna favoris_, ut v. 732, Col. culpa librarii male festinantis. Conf. ad VIII, 468. 731. _cur_ Col. et Put. _cui_ Ox. Vulgo _quum f. t._ quod Cell. exponit: dum per fata nobis licet nocere Romanis; _cur tanta_ Put.
Quantum vovisti, quum Dardana bella parenti Jurares, fluet Ausonio tibi corpore tantum Sanguinis, et patrias satiabis cædibus umbras. 735 Nobis persolves meritos securus honores. Namque ego sum, celsis quem cinctum montibus ambit Tmolo missa manus, stagnis Trasymenus opacis.≫
734. _Jurares_, cf. I, 113 sq. 735. _satiabis_, placabis, ut ap. Virg. Æn. II, 587. 736. Imitat. Virg. Æn. VIII, 61 sq. 738. _Tmolo_, ex Lydia, cujus mons est Tmolus. --_missa manus_, h.e. Etrusci, cf. ad v. 719, et VII, 210.
736. _meritos_ scripti et editi ante Marsum, qui primus _merito_ refinxit; _persolve emeritos_ in mentem veniebat N. Heins. 738. _stagni opaci_ corrig. idem.
His agitur monitis, et lætam numine pubem Protinus aerii præceps rapit aggere montis. 740 Horrebat glacie saxa inter lubrica, summo Piniferum cælo miscens caput, Apenninus. Condiderat nix alta trabes, et vertice celso Canus apex structa surgebat ad astra pruina. Ire jubet: prior exstingui labique videtur 745 Gloria, post Alpes si stetur montibus ullis.
739. _numine_, ejus monitis. Cf. ad I, 93, in V.L. 741. Cf. omnino Liv. XXI, 58, cujus narrationem cur tam strictim adtigerit Silius mireris, quum tamen poeticum ornatum et res admittat, et ipse diligenter sectetur. --_Horrebat_, etc. Cf. Virg. Æn. IV, 249, 251; XII, 702 sq. 744. _pruina_, vid. ad III, 533. 746. Si, post Alpes superatas, aliis iisque minoribus montibus iter impediatur et obstruatur.
739. _lætus_ edidit Lefeb. invitis membrr. quasi non exercitus quoque hoc visu lætari possit. 744. _structa_, non _stricta_. Colon. quod multis exemplis illustrarunt Drak. et, quos laudavit, Salmas. ad Tertull. de Pall. p. 286 seq. Zinzerl. Promuls. crit. c. 49; Gonsal. ad Petron. c. CX, et Gronov. Diatr. Stat. p. 90. 745. _lubet_, vel _juvat_ malebat N. Heins.
Scandunt prærupti nimbosa cacumina saxi, Nec superasse jugum finit, mulcetve laborem. Plana natant, putrique gelu liquentibus undis Invia limosa restagnant arva palude. 750
748. _mulcet laborem_, minuit, ut XII, 220. --Delet hunc versum Col. Imo vero ex eo quodammodo pendent sequentia, cum quibus cohæret: dicit enim, superato jugo jam nondum finitum fuisse laborem (_superasse jugum_, græco more pro superatus montis adscensus), sed quasi novum ex paludibus in plano campo objectum. Ern. 749 sq. Nam Apenninum transgressos _plana natantia_ h.e. planities, seu campi paludosi (quos Silius solita verborum luxuria depingit) remorabantur. Liv. XXII, 2, ≪Propiorem viam (in Etruriam) per paludem petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat.≫ Proprie hoc iter non continuo H. ingressus est, simul atque Apenninum superavit; vid. Liv. XXI, 59. Sed poeta res levioris momenti omittere solet. --_putri_, resoluto, nondum indurato _gelu_ impediti rivi se late diffundunt; ut solent, quæ calore liquescunt; Cellar. coll. Virg. Ge. I, 43.
748. Totus deest versus c. Col. prob. N. Heins. qui ejus loco unum alterumque desiderari, vel certe _finis cumulusque laborum_ legendum putat. Sed recte, opinor, hunc versum vindicat, codicemque Col., teste Modio, suas quoque lacunas habere monet Lefeb. cf. mox ad v. 750; _mulcetve_, non _mulcetque_, Put. quod recepi cum Lefeb. 749. _liquentibus_, non _linquentibus_, Parm. Bas. Mars. Junt. Ald. Gryph. Nut. prob. etiam Dausq. 750. Totus versus abest. c. Col. _Invia_ Ox. Put. Tell. et editi ante Marsum, qui primus _Invida_ dedit, quod tamen jam in R. pr. legi testatur Lefeb. _Invia_ jam conj. Dausq. vel _Uvida_, quod in mentem quoque venit N. Heins. ut et mox _duci nudus_.
Jamque ducis nudus tanta inter inhospita vertex Sævitia quatitur cæli, manante per ora Perque genas oculo: facilis sprevisse medentes, Optatum bene credit emi quocumque periclo Bellandi tempus: non frontis parcit honori, 755 Dum ne perdat iter: non cetera membra moratur In pretium belli dare, si victoria poscat;
751 seq. Hannibal, quod jam Drak. observasse video, Apenninum transgressus, sæva tempestatis vi, in via per paludem et profundas Arni fl. voragines, alterum amisit oculum, testibus Polyb. III, 79; Liv. XXII, 2, et Corn. Nep. c. 4; (qui tamen non omnino cum illis consentit, de quo vid. ej. Intp. et Drak. ad Liv. l.c.) non a frigore in Alpibus, quod Schol. Juven. ad Sat. X, 153, adnotavit. 751. _tanta inhospita_, tam i. loca, ut VI, 308. 753 sq. ≪Quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur,≫ Liv. et Polyb. l.c. quæ poeta exornavit. --_facilis sprevisse_ (ἀοριστῶς) h.e. facile spernebat, ut I, 225; VIII, 59. 754. _bene_, h.e. vili pretio, parvi _emi_; quam locutionem, vel tironibus notam, magna exemplorum copia illustravit Drak. ad h.l. ad V, 601, et VII, 620. 755. _frontis honos_, possit esse decora facies, ut ap. Stat. Silv. I, ii, 113. Sic _honor capitis_, ap. Plin. Paneg. 8, id. qd., _caput honestum_, ap. Virg. Ge. II, 392. Sed h.l. est frontis decus h.e. oculi, ut cornua Tacito _gloria frontis_ dicuntur Germ. c. 5; _honores_, pulchritudo, _formæ_ inf. XII, 243; _h. togæ_ VI, 394; _h. croceus_, color rutilus et pulcher VIII, 442; cf. Heyne ad Virg. Æn. I, 591, et Jani ad Hor. Od. II, xi, 9.
753. Vulgo distingunt, _Perque genas, oculo f. sprev. medentes. Optatum_, etc. quod præferendum videtur Schmid. 756. _moretur_ volebat N. Heins.
Satque putat lucis, Capitolia cernere victor Qua queat, atque Italum feriat qua comminus hostem. Talia perpessi tandem inter sæva locorum 760 Optatos venere lacus; ubi deinde per arma Sumeret amissi numerosa piacula visus.
761. _lacus_, ad Trasymenum lacum. 762. _piacula_, solatia.
759. _petat_ pro _queat_ R. 2, Benes. et alii, teste ac prob. Lef. ut _petat cernere_ sit pro _eat c._, ut _ite precari_ inf. v. 793. Sed quis unquam ita locutus est, vel ex forma dicendi _petere locum_ hoc efficiet?
Ecce autem Patres aderant Carthagine missi: Causa viæ non parva viris; nec læta ferebant. Mos fuit in populis, quos condidit advena Dido, 765 Poscere cæde Deos veniam, ac flagrantibus aris (Infandum dictu!) parvos inponere natos.
765. Poeta, ornatus et variationis studiosissimus, facile in episodium hoc incidere poterat, memor libri III, 64 seq. --_Mos_, Pœnis a Phœnicibus, quorum Moloch a Saturno parum diversus fuisse videtur, traditus, pluribusque barbaris gentibus communis, de quo vid. præter VV. DD. ad h.l. Column. ad Ennii Ann. I, p. 28; Ill. Meiners de relig. varior. popul.; Hendreich de republ. Carthag. II, i, 4; Bryant. de sacrif. hum. et Michaelis Jus Mos. T. V, §. 247. Notandum vero ex v. 768, sacrificium hoc annuum fuisse sortique commissum. --_condidit_, vid. ad I, 28, in V.L. 766. _Poscere Deos veniam_, vel _pacem_, pro gratiam et opem ab iis petere, vel simpl. illos placare, ut in formulis precum, inpr. pontificum, passim occurrit. Conf. XV, 437; Virg. Æn. III, 261; IV, 50; Liv. I, 16; VII, 2, al.
Urna reducebat miserandos annua casus, Sacra Thoanteæ ritusque imitata Dianæ. Cui fato sortique Deum de more petebat 770 Hannibalis prolem discors antiquitus Hannon. Sed propior metus armati ductoris ab ira, Et magna ante oculos stabat genitoris imago.
768. _annua_ quotannis. --_casus_, sacrificium. 769. _Diana Thoantea_, ut XIV, 260, et ap. Val. Fl. VIII, 208, h.e. Taurica, seu Scythica, cui hostiæ humanæ mactabantur; quem deæ cultum, ex fabulis de Iphigenia, Oreste ac Pylade notissimum, _Thoas_, rex Taurorum, primus instituisse dicitur; vid. Herodot. IV, 103; Strab. V; Diodor. IV, 45; Pausan. III, 16; IX, 19; VV. DD. ad Ovid. ex Ponto III, ii, 45... 96, et Trist. IV, iv, 63... 82; Hygin. fab. 98, et 120; Serv. ad Virg. Æn. II, 116; Spanh. ad Callim. H. in Dian. v. 173, 174; Muncker. ad Antonin. Liberal. fab. 27, et Eurip. Iphig. v. 39. 770. _petebat_, destinabat. Cf. II, 29. 771. _discors Hannon_, cf. ad II, 277. 772. _metus propior_, cf. I, 32.
773. _genitoris_, non _redeuntis_, Col.
Asperat hæc fœdata genas, lacerataque crines, Atque urbem complet mæsti clamoris Imilce. 775 Edonis ut Pangæa super trieteride mota It juga, et inclusum suspirat pectore Bacchum.
774. Præclare adfectus materni vis singulis Imilces factis verbisque exprimitur. --_Asperat_, auget, _hæc_, metum hujus iræ paternæ, Imilces, conjugis, mœror, ut _asperare ignes_ dixit Val. Fl. V, 369; _a. iram_ Tac. hist. II, 48; cf. ad v. 669. 776 sq. Conf. Virg. Æn. IV, 300 sqq. (ubi vid. Heyne de _orgiis trietericis_ et _motis sacris_), et Lucan I, 674 sq. --_Edonis_, Baccha, ab Edonis, populo Thraciæ, ubi orgia Bacchi potissimum celebrabantur. Conf. Intpp. ad Theocr. VII, 111; Bentl. ad Hor. Od. III, xxv, 9, et viros doctos, in V.L. laudatos. --_Pangæa juga_, ut II, 73. 777. _suspirat_, ἀναπνεῖ, pro spirat, πνεῖ, ut XII, 136, et XIII, 426; D. Heins. Similiter _totum spirant præcordia Phœbum_, Drak. monente, dixit Claud. de R. P. I, 6; cf. ad III, 240 et 697; Burm. ad Val. Fl. II, 278.
774. _Asperat_ Col. Recte. _Asperad_ Oxon. Vulgo _imago Aspar: ad hæc_, etc. ut _Aspar_ sit Hannibalis filius et nomen Punicum, ut _Bostar_, _Gestar_, _Hamilcar_, et alia. _Aspera ad hæc_ conj. Dausq. et Scalig. quod recepit Cell. 776. In _Edonis_, Gr. Ἠδωνίς, ut alii in _Bistonis_ et _Sidonis_, secundam corripuit etiam Lucan. I, 675, ubi _Odonis_ scribendum putabat Salmas. ad Solin. c. 9, pag. 153, al. 109, quia Ὀδονὲς ἑλκεσίπεπλοι Dionysio sunt populus Thraciæ, quod probavit Berkel. ad Steph. Byz. Ethn. voc. Ἠδωνοί. Sed vid. Heins. et Burm. ad Virg. Æn. XII, 365; ad Ovid. Rem. Am. v. 593; Oudendorp. ad Lucan. l.c. Heyne ad Virg. Cir. v. 165, et quos Drak. laudat, Silium nostrum V, 463; VIII, 57, 412, 578, 579; XV, 15, 337, (quibus locis eadem utitur licentia) Heins. ad Ovid. Trist. IV. i, 42; Broukh. ad Prop. I, iii, 5; IV, ii, 61; Spanhem. ad Callim. H. in Apoll. v. 73; Bentl. ad Hor. Od. I, xxv, 11; III, xxv, 9; Barth. ad Stat. Silv. I, vi, 64, et Theb. V, 78, Serv. ad Virg. Æ. I, 343, et Intpp. ad Catull. Nupt. Pel. et Thet. v. 37; conf. sup. ad III, 252, et ad VI, 303.
Ergo inter Tyrias, facibus ceu subdita, matres Clamat, ≪Io conjux! quocumque in cardine mundi Bella moves, huc signa refer: violentior hic est, 780 Hic hostis propior! tu nunc fortasse sub ipsis Urbis Dardaniæ muris, vibrantia tela Excipis intrepidus clipeo, sævamque coruscans Lampada, Tarpeiis infers incendia tectis.
778. _facibus subdita_, propr. facibus subditis, igni admoto combusta, unde _clamat_; vel simpl. pro incitata sc. furore, ut _faces subjicere invidiæ_, _bellis_, etc., et _subdere ignem seditioni_ Liv. VIII, 32: vel _subdita_, subjecta, permissa, adeoque stimulata _facibus_, h.e. ceu Mænas, quæ adcensis facibus noctu per montes ac nemora cum clamore discurrit. Ejusmodi certe faces contextui aptiores sunt. Cf. V.L. 779 seq. Tota oratio spirat furentem ac bacchicum mentis fervorem, quo instincta Imilce in absentem maritum acerrime invehitur; et gravissimæ indignationis adfectum, qui, elevata herois laude ac gloria, tenerrimos paterni amoris sensus agitat et v. 787 sq., cum amara inrisione permiscetur; sed, quod minus exspectes et probes, nimis abrupte v. 791, (ubi τὸ _porro_ ῥητορικῶς magis, quam δεινῶς dictum) ad pios philosophicosque, etsi præclaros, sensus descendit, quibus enthusiasmi impetus, qui subito v. 796, iterum effervescit, interrumpitur. --_Io conjux_, ut _Io Bacche!_ cf. ad V, 634, in V.L. --_cardine mundi_, plaga, seu regione. 781. _propior_ tibi, tanquam patri; ad te magis spectat. 782. _vibrantia_ se, vibrata; vid. ad I, 539.
778. _concita_, vel simile quid legendum semper putavi cum Burm. In vulgata certe lect. quocumque te vertas (vid. not.), duri quid inest, cujus tamen rei culpa in ipso forte poeta residet. De facibus Bacchicis agi videtur; unde non satisfaciunt Schmid. et Lefeb. qui Vulgatam defendunt ex VII, 351; X, 228; XVII, 224; ut sit hypallage et græcismus.
Interea tibi prima domus atque unica proles 785 Heu! gremio in patriæ Stygias raptatur ad aras. I nunc, Ausonios ferro populare penates, Et vetitas molire vias! I, pacta resigna Per cunctos jurata Deos! sic præmia reddit Carthago, et tales jam nunc tibi solvit honores! 790
788. _molire vias_, ut ap. Virg. Æn. X, 477, et VI, 477; ubi vid. Heyne. --_vetitas_, vid. ad III, 501. --_pacta resigna_, irrita fac, rumpe, propr. sigillo ablato. Schmid. adcipit pro simpl. _signa_, firma. [789 sq.] Vis verborum _sic_ et _tales_ voce et gestu declaranda.
786. _gremio in p._ scripti; _gremio e. p._ malebat N. Heins. h.l. et XI, 587. Vulgg. _gremio patriæ_ prob. Lefeb. 790. _solvit_ Col. _fovit_ Ox. et Put. _vovit_ libri editi.
Quæ porro hæc pietas, delubra adspergere tabo? Heu primæ scelerum causæ mortalibus ægris, Naturam nescire Deum! justa ite precari Ture pio, cædumque feros avertite ritus.
791. Notum est, priscos homines sanguinis effusionem religioni habuisse, iisque morem fuisse θεοὺς καρποῖς, h.e. ἀπαρχαῖς ἀγάλλειν, hisque frugum primitiis ac libaminibus solum deinde tus sine hostiis addere. Cf. loc. class. Ovid. Fast. I, 337... 454, et IV, 409 seq. 792. _ægris mortalibus_, ut ap. Virg. Ge. I, 237; cf. ad I, 85, in V.L. 794. _Ture pio_, quo pietatem in Deos testamini, ut ap. Tibull. II, ii, 3; III, iv, 10, et Virg. Æn. IV, 637; V, 745. 795. Conf. Intpp. ad Act. Apost. XVII, 28, 29; Dausq. citat Cic. Leg. I, 8; Epictet. I, iii, 9; Polyb. Ecl. 25, et al. --_hactenus_, id tantum, _sit satis_; sufficiat certe animalia, non homines mactasse. Conf. XIII, 270, et IX, 347, ubi Drak. laudat Gronov. Obss. I, 15, et Obss. in Script. Eccles. c. 22. Lefeb. qui vers. 791, _tabum_ etiam de sanguine humano intellexerat, h.l. vertit: _contentons-nous a l’avenir de n’immoler que des animaux sur les autels_. Ernesti toto h.l. non victimas humanas, sed in genere cruenta sacrificia reprehendi putat, quoniam his sublatis et illæ tollantur, ideoque jungit _hactenus sit satis_, hoc sensu: desinite nunc tandem cruentis sacrificiis Deos colere; aut si firmiter vobis persuasistis, Superis tale nefas placere posse, me immolate. Neuter mihi quidem sententiam suam persuasit.
793. _ite precati_ Col. Ox. R. 3, Parm. Med. Sed exquisitius est vulgatum _ite precari_ h.e. precatum, ut _veni sperare_, _ruit animare_, et similia græce dicuntur; vid. quos Drak. laudat. Prop. I, i, 12; Stat. Silv. V, iii, 11; Ovid. Am. II, ii, 21; Vulp. ad Prop. I, vi, 34; Heins. ad Claud. R. P. III, 386, 387, et in Rufin. II, 98; conf. sup. ad I, 170, et inf. ad XIV, 581; ubi Drak. citat Stat. Th. VII, 177.
Mite et cognatum est homini Deus: hactenus, oro, 795 Sit satis ante aras cæsos vidisse juvencos; Aut si, velle nefas Superos, fixumque sedetque, Me, me, quæ genui, vestris absumite votis.
797. _nefas_, nefaria hæc sacrificia, sc. humana. --_fixumque sedetque_, cf. Virg. Æ. IV, 15. 798. _absumite_, perdite, mactate, _vestris votis_, victima vota, vel votorum, quæ fecistis quorumque rei estis, solvendorum causa. Cf. Virg. Æ. III, 279, et ibi Heyne.
796. _fudisse_ conj. N. Heins. quod languet, quia vox _cæsos_ eandem exprimit notionem. 798. _absumite_, non _assumite_, Col. et Put.
Cur spoliare juvat Libycas hac indole terras? An flendæ magis Ægates, et mersa profundo 800 Punica regna forent, olim si sorte cruenta Esset tanta mei virtus prærepta mariti?≫
799. _hac indole_, hoc puero tantæ indolis. 800. _Ægates_, ut I, 61. --_mersa Punica regna_, jactura tot navium hominumque, qua simul imperium maris nobis ereptum, et populus nomenque Pœnorum ad internecionem prope redactum est. 802. _virtus mariti_, ut μένος Ἄρηος, etc., vid. ad v. 599.
801. _sorte_ non _forte_, Col. R. 3, Parm. Med. 802. _præcepta_ Ox. h.e. ante diem intercepta, propr. ante capta, ut _prævertere_ III, 329, et _præsumta_ V, 209; VI, 300; prob. N. Heins. quem vid. ad Val. Fl. IV, 341, 751; ad Virg. Æ. X, 277; ad Claud. Cons. Mall. v. 262; ad Ovid. Epist. XVII, 107, et Fast. IV, 940; cf. ad VI, 300; XV, 659; XVI, 338, et Gronov. ad Liv. XXII, 41. [“XV, 659; XVI, 338” recte XV, 656; XVI, 337]
Hæc, dubios vario Divumque hominumque timore, Ad cauta inlexere Patres; ipsique relictum, Abnueret sortem, an superum pareret honori. 805 Tum vero trepidare metu vix compos Imilce, Magnanimi metuens inmitia corda mariti.
803. _Hæc_, verba. 804. _cauta_, consilia. --_ipsique_, Hannibali. An ut αὐτὸς ἔφα?
803. _hominisque_ Ox. Put. R. 3, Med. h.e. Hannibalis, cujus vindictam, filio cæso, non minus quam deorum iram, sacrificio neglecto, extimescebant. Id probavit Barth. Adv. VI, 3, et recepit Lefeb. nec spernendum crediderim, quia tum τὸ _ipsique_ v. seq. minus durum est, et facilius intelligitur, cur v. 810, ipse Hannibal _æquatus Superis_ sibi videatur; _Superum Hannibalisque favore_ conj. Heins. Lenior certe medicina foret, _Divum Hannibalisque timore_, vel _Divumque ducisque t._, nisi malis _regique_ pro _ipsique_ refingere. 806. _sui_ pro _metu_ scribendum censebat N. Heins. ut _sui_ exciderit ob cognatas literas voc. _vix_. Equidem leviori mutatione reponerem _trepidat mentis_. Pro vulgata lect. stat Lefeb., quum _compos_ absolute dicatur inf. XVII, 226. Sed ibi v. 222, integra loquendi forma _mentis compos_, quæ repetitur, præcesserat, et præterea τὸ _metu_ merito supposititium videbatur N. Heins. quum _metuens_ mox subsequatur. Itaque aut versus 806 et 807 corruptos, aut, quo magis fere sententia mea qualiscumque inclinat, a mala manu insertos laciniasque esse, e margine adsutas, necesse est.
His avide auditis ductor sic deinde profatur: ≪Quid tibi pro tanto non inpar munere solvat Hannibal æquatus Superis? quæ præmia digna 810 Inveniam, Carthago parens? noctemque diemque Arma feram; templisque tuis hinc plurima faxo Hostia ab Ausonio veniat generosa Quirino.
809 seq. Oratio bene convenit ingenio Hannibalis, quod in gratia quoque referenda superbiæ indicia prodit. 810. _Hannibal æquatus Superis_, quod divina res et sacrificii causa ejus arbitrio permittitur; Cellar. coll. Plinio, Epist. I, 7, pr. Non male. Confer tamen ad v. 803, in variis lectionibus. 813. _ab Ausonio Quirino_, a populo Romuli, h.e. Romano.
809. _nunc impar_ rectius putabat N. Heins. ut imparem se fateatur. Sed Drak. monet, vulgatæ lect. eundem sensum esse: Quid tibi solvam pro tanto munere, quod ei non inpar sit? 813. _veniet_ R. 2, non inprob. Lefeb. coll. Terent. Eunuch. II, ii, 53, _faxo insultabis_, pro _insultes_.
At puer armorum et belli servabitur heres. Spes, o nate, meæ, Tyriarumque unica rerum, 815 Hesperia minitante, salus, terraque fretoque Certare Æneadis, dum stabit vita, memento. Perge, patent Alpes; nostroque incumbe labori. Vos quoque, Di patrii, quorum delubra piantur Cædibus, atque coli gaudent formidine matrum, 820 Huc lætos vultus totasque advertite mentes. Namque paro sacra, et majores molior aras.
817. _stabit_, vid. ad II, 639, in variis lectionibus. --_certare memento_, confer ad III, 118. 820. _formidine matrum_, præclare pro cædibus et sacrificiis, quæ matres potissimum horrent et reformidant. 822 seqq. Color orationis fere ut apud Virg. Æneid. XI, 515 sq. --_sacra_ majora, stragem Romanorum. |
|
댓글 없음:
댓글 쓰기