2015년 1월 8일 목요일

Punicorum Libri Septemdecim 30

Punicorum Libri Septemdecim 30

139. Vaga et inflexa Hannibalis itinera egregie comparantur Mæandro,
    Phrygiæ fl. qui inter Cariam et _Mæoniam_, h.e. Lydiam, (vid. ad IV,
    719 sq.) tot tantisque flexibus fluit, ut sæpe reverti videatur. Cf.
    Virg. Æneid. V, 251 (ubi vid. Cerda et Heyne); Ovid. Met. VIII, 162
    sq., et Epist. IX, 55 sq., ad quæ loca v. Heins.
    [140.] _Errare_ voc. propr. de fluminibus flexuosis, Drak. qui
    laudat Gron. ad Senec. Herc. F. 684, et Burm. ad Petron. c. 131.

      131. _incœpti_, ut v. 141 et 163, _incœpta_, male scripsit Lefeb.
      132. _residit_, non _resedit_, Oxon. et Puteol. Confer. ad V, 3.
      136. _Furta fugæ_ conj. N. Heins.
      137. _tum_ scripti, quod recepit Draken. Vulgatum _nunc_ servavi
      cum Lefeb. qui _tunc_ in c. Put. et Tell. deprehendit.
      139. _Mæoniæ campis M. in oræ_ suspic. N. Heins. nescio cui bono?

  Nulla vacant incepta dolis: simul omnia versat,
  Miscetque exacuens varia ad conamina mentem.
  Sicut aquæ splendor, radiatus lampade solis,
  Dissultat per tecta, vaga sub imagine vibrans
  Luminis, et tremula laquearia verberat umbra.                    145

    141 sq. Imitat. præclari loci Virg. Æn. VIII, 20 sq.; ubi vid.
    Heyne. Rationem poetarum, adfectionem animi commoti, fluctuantis,
    irati, etc., comparandi cum rebus sub sensus cadentibus notat
    Ernesti coll. IX, 358 sq.; XIII, 24 sq.; Virg. Æn. VII, 462; Ovid.
    Met. VIII, 472; X, 373.
    --_versat Miscetque_ in animo, perpendit.
    143. _splendor aquæ_, propr. solis, in aquæ superficiem incidens, et
    ab ea repercussus.
    144. _vibrans_ se, celeriter et tremule ultro citroque se movens;
    quod vario ornatu exprimitur. Cf. ad I, 539.
    --_vaga_, quæ celeri motu fulgebat. Vid. Burm. ad Val. Flac. III,
    558.
    145. De _laquearibus_, vid. Ernesti Clav. Cic. voc. _lacunar_.

      141. _Mille novat incepta_ R. 1, 3, Med. h.e. renovat. Non male!


    Jamque dolore furens ita secum inmurmurat iræ:
  ≪Obvia si primus nobis hic tela tulisset,
  Nullane nunc Trebiæ et Trasymeni nomina? nulli
  Lugerent Itali? nunquam Phaethontius amnis
  Sanguinea pontum turbasset decolor unda?                         150

    146. Cf. Liv. XXII, 12, pr.
    147... 150. Color orationis, ut X, 29 sq., et apud Virg. Æn. XI, 285
    sq.; ubi vid. Heyne. Si Fabius in hoc bello primus Rom. dux fuisset,
    nonne nulla nunc Trebiæ et T. fama foret? (nonne eorum _nomina
    nulla_, h.e. obscura et ignobilia, nec meis victoriis nobilitata
    essent?) nonne nullus Romanorum, fortunam suorum tum lugeret? etc.
    Encliticum et interrogativum _ne_ pro _nonne_ passim occurrit (quod
    vel Lexicographi et Ernesti in Clav. Cic. tirones docebunt), et in
    adfectu etiam non repetitur.
    149. _Phaethontius amnis_, Padus vel Eridanus, qui Trebiam et
    Ticinum in mare Hadriaticum devehit. Cf. IV, 634, 647, 691; V, 129,
    inpr.; VI, 108; XVII, 501 et 606. Cur _Phaethontius_ dicatur, vel
    tironibus notum ex Ovid. Met. II, 324.

      146. _inmurmurat iræ_ Colon. et plurimæ edd. prob. N. Heins. coll.
      V, 332. Rectius forte _dolore iræ_ jungit Lefeb. _ire_ ed. Ald.
      aliæque antt. _ira_ emend. Scalig. ad oram Silii sui, _ore_ in
      mentem veniebat N. Heins.
      148. _Nullane num Trebiæ, Trasymeni_ Colon. _Nullane nunc Trebiæ
      et T._ Oxon. et Put. cum R. 1 et 3, quam lectionem in contextum
      recipere non dubitavi, quoniam optimorum libb. auctoritate
      nititur, et modo notis interrogandi, quas adposui, adjuvetur, non
      commoda tantum sententia se probat, sed dolori quoque et adfectui
      loquentis egregie congruit. Vid. not. Possis et _tum_ pro _nunc_
      legere: sed nulla mutatione opus est. Vulgatam lect. _Nulla essent
      T. et T. nomina, nulli_, etc. retinuit Drak. Sed τὸ _essent_
      manifeste interpolationem redolet. _Nulli amnem Trebiæ et T. n.
      nulli_, vel _Nulli amnem T. T. n. n._ corrig. N. Heins. et prius
      recepit Lefeb. Ferrem, nisi et langueret, quia _amnis_ mox
      subsequitur, et libris parere tutius esset. _nulli lugerent Itali_
      Colon. et Parm. _nulli Lugererēt Itali_ R. 2; _nulli Lugerent
      tituli_ Ox. Put. R. 3; _nulli Fulgerent tituli_ Ven. Marsi;
      _ugerent Itali_ Tell. _n_ super _u_ scripto; _nulli Ingererent
      tituli_ R. 1, et Med. _nullis I. titulis_ Ald. _nullos I. titulos_
      edd. recentt.

  Inventum, dum se cohibet, terimurque sedendo,
  Vincendi genus; et quoties, velut obvius iret,
  Discinxit ratione dolos, fraudesque resolvit!≫

    151, 152. Withof. cf. sup. IV, 41; Val. Fl. II, 194; Virg. Æn. VIII,
    487; Senec. de Ben. IV, cap. 40, (ubi vid. Gron.) et, qui h.l.
    imitari videntur, Florus II, 6, et Mamert. Paneg. ad Jul. cap. 5.
    --_se cohibet_ a pugna, eam detrectat; vel in castris se includit.
    --_terere_, τρίβειν, ἐπιτρίβειν, comminuere, adfligere, conficere,
    perdere.
    --_sedendo_, vid. ad III, 142, et Klotz. ad Tyrt. p. 143 seq.
    --_Vincendi_ me vel nos.
    153. _ratione_, prudentia, arte.
    --_Discingere_ sensu metaph. id. qd. _resolvere_, καταλύειν,
    detegere, et hinc inritum facere; (nam _sinus_ etiam de iis, quæ
    clam fiunt, v.c. de iis, qui _in sinu gaudent_, adhibetur, et, si
    discingimur, quæ in sinu gestamus, patefiunt) deinde, metaphora a
    laxa et fluente toga desumta, effeminare, frangere v.c. ingenium ap.
    Sen. Ep. 92, extr. et denique exarmare, ut VIII, 34; Juvenal. VIII,
    120; Martial. IX, 103, unde _discincti_ dicuntur, vel negligentes,
    luxuriosi mollesque homines (vid. ad II, 56), vel exauctorati, et
    cum ignominia missi, qui _cingulo_ armisque privabantur. Cf. Ernesti
    Clav. Cic. Omnia hæc ad _dolos fraudesque_ bene transferri possunt.

      152. _genus et_ Put. quod recepi; _g. ex_ Oxon. Vulgo _genus:
      quoties_ claudicante versu; _genus est, quoties_, vel _genus, o
      quoties_ conj. Dausq. et N. Heins. prius etiam D. Heins. et
      Scalig. in mentem venit. Illud recepit Draken. hoc Cell. _genus,
      En quoties_ edidit Lefeb. quod amplecterer, nisi MSS. auctoritas
      aliud suaderet.
      153. _Discinxit_ sensu metaph. sumtum inferioris ævi verbum esse,
      neque antiquioris auctoris, quam Appuleii, exemplis firmari posse,
      notavit Barth. Adv. XXIX, 11. Sed primum quot verba in suspicionem
      caderent, si hæc ratio valeret? deinde contrarium docui in Obss.
      _Discussit_ tamen, vel potius _Diffinxit_, quod coll. simili loco
      Horat. Od. III, xxix, 47, omnino arridere potest, legendum putabat
      Drak. qui propterea absurdissimus dicitur Lefeb. cui _diffinxit_
      potius vox barbara videtur. At vid. Jani ad Horat. Od. I, xxxv,
      39, et Bentl. ad Hor. Serm. II, i, 79.

  Hæc secum, mediam somni quum buccina noctem
  Divideret; jamque, excubias sortitus iniquas,                    155
  Tertius abrupta vigil iret ad arma quiete.

    154, 156. Ut dies ap. Romanos in quatuor _excubias_, quarum quælibet
    tres horas continebat, ita et nox in totidem _vigilias_, vel
    excubias, quæ a tubicine committi, et a cornicine finiri atque
    revocari solebant, dividebatur. Vid. Veget. III, 8, et Polyb. lib.
    VI, 37. Horæ diurnæ breviores, et nocturnæ longiores erant hieme, at
    vice versa æstate, quoniam quævis et dies et nox per æstatem et
    hiemem duodecim habebat horas, ad rationem solis comparatas. Prisci
    vero Græci noctem in terna tantum quatuor horarum spatia, φυλακὰς,
    dispescebant, quod ex Hom. Iliad. κ, 253; Odyss. ξ, 483, et Mosch.
    II, 2, (ubi vid. Schweb.) intelligitur: nisi quod Eurip. in Rheso
    τετράμοιρον νυκτὸς φρουρὰν jam Trojanis temporibus in usu fuisse
    innuit. Cf. Drak. ad IV, 89; Heusing. ad Corn. Nep. XVIII, 9, §. 3;
    Burm. ad Petron. c. 26; Bochart. Hieroz. T. I, p. 396. In sacris
    libris noctem in ὀψὲ, μεσονύκτιον (concubium), ἀλεκτρυοφωνίαν et τὸ
    πρωῒ dividi, monet D. Heins. Post _mediam noctem_ tertiam fuisse
    vigiliam, ex h.l. adparet. Cf. XV, 605; Senec. Thyest. 799; Liv.
    VII, 35, pr.; XXVII, 47.
    [155.] _excubiæ_ tam nocturnæ sunt, quam diurnæ.
    --_sortitus_; nam sorte milites inter se vigilias dividebant, quæ
    inde Græcis λάχη dicuntur. Cf. IX, 92, et inf. v. 368; ubi Drak. hæc
    notat: per vices excubasse vigiles, Claud. in Eutrop. II, 418,
    innuit: nimirum quilibet milites excubabant suis vicibus; at qua
    quisque noctis vigilia, sorte comparabant.
    --_iniquas_: vigiliarum enim commodiores et æquiores prima ac
    quarta, Dausq. Sed et quævis vigilia gravis est, ac periculosa belli
    tempore. Cf. inf. v. 318.
    156. _Abrumpere quietem_, ut κατασχίζειν ὀνείρους dixit Anacr. III,
    9; ubi vid. Cl. Fischer. Cf. Drak. ad XV, 48.

      154. _medio_ Colon. forte rectius, judice Lefeb. _media insomnem
      dum b. n. D._ conj. N. Heins.

  Vertit iter, Daunique retro tellure relicta,
  Campanas remeat notus populator in oras.
  Hic vero, intravit postquam uberis arva Falerni,
  (Dives ea, et nunquam tellus mentita colono)                     160
  Addunt frugiferis inimica incendia ramis.

    157. De itinere Hannibalis, et vastatione Falerni agri cf. Livius
    XXII, 13... 15, et Polyb. III, 88, 90... 92.
    --_Dauni tellure_; vid. ad I, 291.
    158. _notus_, quia nunc _remeat_, iterumque populatur Campanos
    agros. Conf. VI, 650 sq.
    160. _Tellus numquam mentita_, quæ numquam avidi coloni _spem
    mentita est_ (ut ap. Hor. Epist. I, vii, 87), h.e. fefellit,
    decepit, lusit, cui opponitur terra _mendax_, ingrata, fallax,
    infida, γῆ ἄπιστος. Nam segeti agroque _fides_ tribuitur, quatenus
    ei _creditur_ semen, adeoque ipse domino, tamquam creditori,
    _debet_, et, si fruges gignit, semenque reddit cum fœnore, fidem
    solvit. Cf. Drak. ad h.l. Intpp. ad Hor. Od. III, i, 30; xvi, 30.
    Broukh. et Heyne ad Tibull. II, i, 19, et vi, 21, 22; Heins. ad
    Ovid. ex Ponto, II, ix, et ad Val. Fl. VII, 229. Sed expende h.l.
    verborum ambages.
    161. _inimica incendia_, ut ap. Virg. Ge. IV, 330.

      158. _motus_ Tell. et R. 2, prob. Lef. quum tres Campani equites
      Pœnum, _ut Campanos ex Samnio peteret, moverint_, teste Liv. XXII,
      13. Male! vid. not.
      159. _Falenti_ Col. unde _Phalanti_ corrig. Carrion, quod tamen
      nomen conditoris Tarenti (vid. ad XI, 6) ab h.l. alienum;
      _Phalerni_ Put. et Mars.  [“ad XI, 6” recte XI, 16 in Not.]
      160. _Dives agri_ conj. N. Heins. Sed quis unquam _tellurem agri_
      divitem dixit?


    Haud fas, Bacche, tuos tacitum tramittere honores,
  Quanquam magna incepta vocant: memorabere, sacri
  Largitor laticis, gravidæ cui nectare vites
  Nulli dant prælis nomen præferre Falernis.                       165

    162. Falernus ager in Campania, inter Cales et Sinuessam, ad radices
    montis _Massici_, (qui est orientalis pars continuorum montium,
    quorum pars occident. Gaurus, et septemtrionalis Falernus dicitur,
    de quo vid. Intpp. ad Flor. I, 16; II, vi, 28) ferax vini
    generosissimi, ex Plin. III, 5; XIV, 6; Athen. I, 21; Horat.
    aliisque notissimi, cujus origo h.l. describitur, translatis ad
    Falernum, quæ alii poetæ de aliis fingunt. Similiter enim Bacchus
    Œneum, Icarium aliosque vini usum docuisse dicitur, ut Ceres
    Triptolemum sationem frugum. vid. Diodor. III, 63 sq.; Heyne ad
    Tibull. IV, i, 9; ad. Apollod. p. 114 et 840; Munker ad Hygin. f.
    129 et 130; Drak. cum Silio conferri jubet Achill. Tat. amor.
    Clitoph. et Leuc. II, p. 67; quo teste Tyrii idem apud se accidisse
    fabulantur.
    --_tuos honores_, ut ap. Virg. Ge. II, 393.
    163 sq. _sacri laticis_, propter originem vini et usum in sacris.
    Cf. Hor. Od. I, xviii, 1, et Val. Fl. V, 193.

      163. _vocent_ scripti cum R. 1, 3, Med.
      165. _prelis_ forte rectius scribitur, a premendo.

  Massica sulcabat meliore Falernus in ævo
  Ensibus ignotis senior juga: pampinus umbras
  Nondum uva virides nudo texebat in arvo;
  Pocula nec norant succis mulcere Lyæi,
  Fonte sitim et pura soliti defendere lympha.                     170

    166. _Falernus_ est vel adjectivum, vel nom. propr.
    --_ævo meliore_, aureo, ut ap. Virg. Æn. VI, 649.
    167. _Ensibus ignotis_, quum nota nondum essent bella, vel arma,
    quibus nunc misere montem illum Hannibal vastabat, Drak. qui laudat
    Cic. Nat. D. III, 63; Sen. Hippol. v. 531... 549; Broukh. ad Tibull.
    I, iii, 35 et 47.
    169. _Pocula_, aquam, ut ap. Virg. Ge. I, 9, vel potum.
    --_mulcere_, dulciora reddere, et suaviora. Cf. Virg. Æn. VII, 34;
    Ovid. Met. I, 108, et Fast. I, 155; Prop. IV, vii, 60. Notus est
    veterum mos, vinum aqua miscendi, vel temperandi, de quo vid. Spanh.
    ad Callim. H. in. Pall. v. 46, et Jani ad Hor. Od. III, xix, 12.
    170. _defendere_; vid. ad V, 490.

      167. _Signis ignotis_ Col. _Ensibus ignotus_ emend. D. Heins.
      _Finibus ignotis_ (quum vino præstantissimo necdum celebraretur
      Falernus ager), vel potius _Censibus ignotis_ (h.e. pecunia,
      opibus) N. Heins. qui vulgatam nihili esse credebat. Sed vid. not.
      Mox _pampinus viridis_ ad marg. Silii corrig. Scaliger, quod
      recepit Cell. Sed vulgatam ex Virgil. Eclog. IX, 20, firmat Drak.
      169. _sucis_, ut ap. Virg. Ecl. III, 6 (et in Philoxeni glossis),
      scribendum monet N. Heins. qui etiam _sucis Lyæis_ et _miscere_
      maluerit, coll. Virg. Ge. I, 9. Posterius se probavit Drak. non
      mihi, quoniam vulgare verbum est, et _mulcere_ exquisitius, vid.
      not. Neque tamen dissimulare possum, mihi potius pro _succis_
      legendum videri _fluviis_, h.e. aqua, ut ap. Virg. Ge. III, 301;
      Stat. Th. IX, 573 al. Sic et _fons_ pro aqua fontana, et _flumen_
      passim obvium est, v.c. ap. Virg. Æn. II, 719; XII, 119. Tum verba
      _pocula Lyæi_ jungenda sunt, totusque locus responderet Horatiano
      Od. II, ii, 19, _Restinguet ardentis Falerni Pocula prætereunte
      lympha_; vid. ibi Jani.

  Adtulit hospitio, pergentem ad litora Calpes
  Extremumque diem, pes dexter et hora Lyæum;
  Nec pigitum parvosque lares humilisque subire
  Limina cælicolam tecti: cepere volentem
  Fumosi postes, et ritu pauperis ævi                              175
  Ante focos mensæ: lætus nec senserat hospes
  Advenisse Deum; sed enim de more parentum
  Grato cursabat studio, instabatque senectæ,

    171. _hospitio_, ad hospitium seu domum Falerni.
    --_litora Calpes_; vid. ad I, 141.
    172. _Extremum diem_ occidentem, plagam occidentalem, Hispaniam,
    quam sol postremo illustrat, ut XIV, 8.
    --_pes dexter et hora_, prospera fortuna. De Bacchi itinere et
    expeditione in Hispaniam vid. Varro ap. Plin. III, 1; Sosthen.
    Iberic. lib. XII, apud Plut. de flumin. p. 1159.
    173. Pulcherrimi versus, quibus elegantiarum studiosi comparent
    dulcissima loca Ovid. Met. VIII, 626 seq. de Baucide ac Philemone,
    et Fast. V, 495 sq. de Hyrieo.
    --_parvosque lares_, etc. Cf. ad I, 616.
    174. _volentem_, vid. ad XI, 445.  [“XI, 445” recte 442]
    --_cepere_ ut _adcepit_, XVI, 2.
    175 sq. _ritu... mensæ_, quod notum ex Ovid. Fast. VI, 305 seq. et
    aliis.
    178. _instabat senectæ_, ut _urgere ultra vires_ dixit Quinctil. XI,
    iii, 51, vid. ad I, 268; II, 407, et cf. VI, 100.

      175. _stant ritu_ conj. N. Heins. et v. 178, _Gnavo occursabat_
      vel sine libris legendum existimabat, refrag. Lefeb. qui absurde
      ita emendari contendit et conf. Ovid. Fast. V, 503, _addidit et
      vultum verbis_.

  Donec opes festas puris nunc poma canistris
  Composuit, nunc inriguis citus extulit hortis                    180
  Rorantes humore dapes: tum lacte favisque
  Distinxit dulces epulas, nulloque cruore
  Polluta castus mensa cerealia dona
  Adtulit, ac primum Vestæ decerpsit honorem
  Undique, et in mediam jecit libamina flammam.                    185

    179. _opes festas_, festis diebus destinatas ac reservatas.
    182, 183. Μιασμοὺς multi veterum præter Pythagoræos putabant τὰς τῶν
    ἐμψύχων ἀφαιρέσεις, D. Heins. Præterea Silius fingit, hæc aureo
    sæculo, aut proximo certe tempore acta esse, quo nemo mensam
    sanguine vel carne pollutam habebat, sed herbis vel fructibus
    vescebantur homines, Drakenb. coll. Ovid. Met. I, 103 sq.; XV, 96
    sq.
    184. _primum Vestæ decerpsit honorem_, primum quædam in honorem
    Vestæ desumsit, libamina detraxit. Cf. V.L. et ad III, 218.
    185. _in mediam jecit libamina flammam_, ἐν πυρὶ βάλλε θυηλὰς, Hom.
    Iliad. ι, 220. Cf. Lips. ad Tac. Ann. XV, 30.

      179. _patulis_, vel potius _ruris_ pro _puris_ substituendum
      videbatur N. Heins. Sed Drakenb. recte notat, veteris ævi delicias
      non in pretiosa, sed in pura et munda supellectile constitisse;
      conf. quos laudat, Ovid. Fast. VI, 320, et Broukh. ad Tibull. I,
      i, 30; _poma_ Col. Put. R. 2, Benes. _coma_ Oxon. Vulgo _corna_.
      180. _e riguis_ maluerit N. Heins. quem vid. ad Ovid. Met. V, 535.
      Nec tamen video cur vulgatam spernamus.
      184. _decerpsit_ scripti; _deterpsit_ R. 2. Vulgg. _Vestæ detersit
      honorem_, quod Marsus et Cell. coll. XIII, 434, male exponunt:
      ignem Vestæ dicatum amovit, dissipavit, ut libamina in medium
      jacere posset. _Vestæ honorem_ focum interpretantur Dausq. et
      D. Heins. Melius Lefeb. explicat: ≪ex iis, quæ adfert, partem
      primam in honorem Vestæ detrahit, eaque veluti libamina in focum
      mittit, consecrat, ut ἀκροθινιάζει ap. Dionys. Hal. laudatum a
      Bernart. ad Stat. I, 553; ἀπήρξατό τε ταῖς Νύμφαις in Longi
      Daphnid. p. 57, ed. Cl. Villoison. _Detersit_ vox est Ciceroniana
      Ep. ad Att. XIV, 10, extr.≫ Sed ibi Cicero jocose dixit,
      _octoginta_ (sestertia) _detersimus_, h.e. ex tota summa cepimus,
      ut nos in familiari sermone _einstreichen_. Nollem itaque his
      dictis adjecisset: delirant prope hic Heins. et Drak. dum
      obtrudunt _decerpsit_: quod verbum poeta dignius est.


    Deesse tuos latices, hac sedulitate senili
  Captus, Iacche, vetas: subito (mirabile dictu)
  Fagina pampineo spumarunt pocula succo,
  Pauperis hospitii pretium; vilisque rubenti
  Fluxit mulctra mero, et quercu in cratera cavata                 190
  Dulcis odoratis humor sudavit ab uvis.

    188. _Fagina pocula_ ad simplicitatem priscæ vitæ et aureæ ætatis
    pertinent. Drak. comparat Tibull. I, x, 8; Ovid Met. VIII, 668 sq.,
    et Fast. V, 520.
    189. _rubens_, vel nigrum fere fuisse vinum Falernum, docent Dausq.
    et Drak. ex Martiali VIII, 77; IX, 23; XI, 9 et 50.
    190. _Fluxit mulctra_, propr. merum in mulctra. Cf. Virg. Æn. III,
    626, et Ge. II, 166; Val. Fl. VI, 360.
    191. _Dulcis humor_ videtur esse jucundus: nam vinum Falernum propr.
    austerum, vel amarum erat, (unde _severum_, _ardens_, _ferox_,
    v. 211, et _indomitum_, Lucan. X, 163. dicitur) et hinc Chio,
    dulciori vino, vel aqua temperari solebat. Vid. Jani ad Hor. Od. I,
    xxvii, 9; II, xi, 19; Broukh. et Heyne ad Tibull. II, i, 28. De
    _odoratis uvis_, vid. Vulp. ad Prop. II, xxxiv, 30; III, xv, (17)
    27. Ernesti ad Hom. η, in Bacch. v. 34 sq. (Οἶνος ἡδύποτος κελάρυζ᾽
    εὐώδης, ὤρνυτο δ᾽ ὀδμὴ Ἀμβροσίη), et Heyne ad Virg. Ge. IV, 279.

      190. _multra_ priscæ edd.
      --_in uvis_ Ox. Put. R. 1, 3, Med.


    ≪En cape, Bacchus ait, nondum tibi nota, sed olim
  Viticolæ nomen pervulgatura Falerni,
  Munera≫: et haud ultra latuit Deus: inde nitentem
  Lumine purpureo frontem cinxere corymbi,                         195
  Et fusæ per colla comæ, dextraque pependit
  Cantharus, ac vitis, thyrso delapsa virenti,
  Festas Nysæo redimivit palmite mensas.

    194. De variis divinæ præsentiæ signis in discessu vid. Heyne Exc.
    XIII; ad Virg. Æn. I, et de Bacchi indiciis a Drak. laud. Broukh. ad
    Tibull. I, vii, (viii) 45.
    195. _corymbi_, (vid. Heyne ad Virg. Ecl. III, 39.) h.l. corona
    hederacea Bacchi, qua et capita eorum, qui Orgia agebant,
    ornabantur, unde Bacchus κορυμβοφόρος, βοτρυφόρος, βοτρυόκοσμος,
    κισσοκόμης, κισσοχαρὴς, κισσόβρυος, dicitur.
    --_Lumine purpureo_, splendido, vel potius pulchro juventæ nitore et
    gratia, ut πορφυρέη Ἀφροδίτη, etc. Cf. omnino Heyne ad Virg. Æn. I,
    590; VI, 641; Jani ad Hor. Od. III, iii, 12; IV, i, 10; Vulp. ad
    Tibull. III, v, 4; _pupureus vultus Bacchi_, Stat. Th. VII, 148.
    Bacchus autem et Apollo sunt pulcherrimi deorum, quibus æterna est
    juventas, et coma promissa ac intonsa, _fusæ per colla comæ_, unde
    uterque etiam ἀκερσεκόμης, ἀκειρεκόμης, ἀβροκόμης, χρυσοκόμης,
    χρυσοπλόκαμος, καλλιέθειρος, _intonsus_, _indetonsus_, _semper puer
    et juvenis_. Vid. Broukh. ad Tibull. I, iv, 37, 38; Intpp. ad Ovid.
    Met. III, 421; IV, 13... 18; Hor. Od. I, xxi, 2; Ill. Harles.
    Anthol. Gr. poet. ad Anacr. XXIX, 33 et 43, p. 32, 33.
    197. De _Cantharo_ Bacchi et Sileni vid. Heyne ad Virg. Ecl. VI, 17;
    Dorville Sicula p. 408 sq.; Burm. ad Val. Fl. II, 272, et Drak. ad
    h.l. qui docet, eum ab una tantum parte ansam habere ap. Tristan.
    Comment. hist. T. II, p. 614; Vaillant. num. Colon. T. II, p.m. 64,
    et Beger. Thes. Brand. T. I, p. 15; sed ab utraque parte apud Cuper
    Apoth. Hom. p. 175.
    198. _Nysæo_, Bacchico. Vid. Heyne ad Apollod. p. 563 sq., et ad
    Virg. Æneid. VI, 806.

      192. _quippe_ pro _nota_ Colon. quod non capiebat N. Heins. Placet
      autem Lefeb. qui jungit: _quippe tibi nondum nomen_.

  Nec facilis læto certasse, Falerne, sapori,
  Postquam iterata tibi sunt pocula, jam pede risum,               200
  Jam lingua titubante moves, patrique Lyæo
  Tempora quassatus grates et præmia digna
  Vix intellectis conaris reddere verbis,

    200, 201. Hæc ex Eubuli versibus ap. Suid. voc. Οἶνος expressa
    putabat D. Heins. et ex Virg. Ge. II, 94; Drak. qui comparat Lucret.
    III, 478; Oppian. Venat. IV, 202, et multa aliorum loca.
    202. _Tempora quassatus_, ut _quassus_, (Ovid. Rem. Am. 146.)
    _ictus_, _percussus vino_, ὀινοπλήξ. Vid. Broukh. et Heyne Obss. in
    Tibull. I, ii, 3. Heins. ibid. et ad Prop. III, vii, 14; Burm. ad
    Val. Fl. VIII, 81.

      201. _patrique_, non _patrioque_, Colon.

  Donec composuit luctantia lumina Somnus,
  Somnus, Bacche, tibi comes additus. Hic ubi primo                205
  Ungula dispersit rores Phaethontia Phœbo,
  Uviferis late florebat Massicus arvis,
  Miratus nemora, et lucentes sole racemos.

    204. _luctantia lumina_, quæ claudi nolebant, et cum somno quasi
    pugnabant, ut ap. Val. Fl. VIII, 85. Cf. inf. X, 343.
      [“X, 343” recte X, 345]
    205. _Somnus Bacchi comes_ in antt. monum. Vid. Lessing. _wie die
    Alten d. Tod gebildet_, p. 48, et Grut. Inscr. p. LXVII, 8.
    206. _Ungula Phaethontia_, equi solis.
    207. _Massicus_, vid. ad v. 159.  [“159” recte 162]
    208. Conf. Virg. Ge. II, 82. Pulcher versus, ut et sqq. _lucentes_
    propr. uvæ.

      205. _Hic_, non _Hinc_, Col.
      207. _Viniferis_ Put. R. 1, 3, Parm. Med. Mars. _Vitiferis_ edd.
      recentt. Sed _Uviferis_ Col. ut v. 263, et ap. Stat. Silv. IV,
      iii, 64, _Uvifer Massicus_.
      208. _lucentes_ Col. Put. Parm. _lucenti_ Oxon. _rorantes_ R. 1,
      Med. Mars. (qui olim _turgentes_ amplectebatur, ut ap. Virg. Ge.
      II, 102, et Ovid. Trist. IV, vi, 9) et Mart. Herbipol. _fulgentes_
      primum edidit Nicander, quod περκάζοντας exponit D. Heins.
      _liventes_, hoc est maturescentes, et nigrum colorem ducentes,
      ingeniose conj. N. Heins. et recepit Lefeb. Ille laudat Horat. Od.
      II, v, 10; Prop. IV, ii, 13, et Juven. II, 81, hic Hom. Iliad. ς,
      562, et Anacr. LII, 1; conf. not. ad v. 189; VI, 282; VII, 685.

  Id monti decus, atque ex illo tempore dives
  Tmolus, et ambrosiis Ariusia pocula succis,                      210
  Ac Methymna ferox lacubus cessere Falernis.

    210. _Tmolus_, Lydiæ mons, vino nobilis. Vid. Plin. V, 29, 30; XIV,
    7; Intpp. ad Virg. Ge. I, 56; II, 98, et Ovid. Met. VI, 15.
    --_Ariusia pocula_, vinum Chium. Vid. Plin. XIV, 7; Strab. XIV,
    p. 625, 637 (ubi ἡ Ἀριουσία χώρα), et Athen. I; quos Dausq. jam
    laudavit. Conf. Victor. Varr. Lectt. XV, 24; inpr. Pier. Heins. et
    Heyne ad Virg. Ecl. V, 71; ubi dulce hoc vinum _nectar_ dicitur, ut
    h.l.
    --_ambrosii succi_. Conf. ad v. 191.
    211. _Methymna_, h.e. vinum Methymnæum, ab urbe Lesbi ins. unde
    _Lesbium_ quoque vocatur. Cf. Virg. Ge. II, 90; Prop. IV, viii, 38,
    et Cell. Geogr. T. II, p. 15.
    --_ferox_, austerum, generosum, ut _inmite_, VIII, 378; cf. ad
    v. 190.
    --_lacus_ propr. est receptaculum, quo mustum continetur prelo
    expressum, ut doliis excipiatur; (vid. Burm. ad Petron. c. 70 et
    135.) h.l. ipsum vinum, ut _prela Falerna_ sup. v. 165.

      209. _Id monti_ quatuor scripti cum R. 3, et Parm. _It monti_ Med.
      Vulgo _It montis_, non inprob. Lefeb. ut _it_ significet _est_.
      Tacitus tamen edidit _Id montis_.
      210. _Ariusia_ pro _Arvisia_ scribendum vidit jam N. Heins. Conf.
      not.
      211. _ferox_ non _ferax_, scripti et R. 2, _lacibus_ Col. ut
      _veribus_, _artibus_, etc. unde _lacubus_ restituerunt Modius et
      N. Heins. _latibus_ Oxon. _lucus_ Put. _Latiis_ in editis.


    Hæc tum vasta dabat, terrisque infestus agebat
  Hannibal, et sicci stimulabant sanguinis enses,
  Ludificante ducem Fabio: jamque inproba castris
  Ausoniis vota, et pugnandi prava libido                          215
  Gliscebat; proni decurrere monte parabant.

    212. Cf. Liv. XXII, 14; Polyb. III, 89... 92.
    213. _sicci stimulabant sanguinis enses_. Cf. ad I, 11.

      212. _dum_ e Col. recepit Drak.
      213. _ut sicci_ non male conj. Barth. Adv. I, 13, h.e. in terras
      sæviebat, quum cæde crudelitatem explere non posset; _en sicci_
      maluerit N. Heins. Idem v. 220, _clamoribus_ pro _rumoribus_
      positum, vel ita forte legendum censebat. Conf. nota Ennii verba
      ap. Cic. de Senect. c. 4.


    Da famæ, da, Musa, virum, cui vincere bina
  Concessum castra, et geminos domitare furores.

    217. _Da famæ_, vid. ad IV, 73.
    --_bina castra_, et Hannibalis et sua, in quibus Romani instinctu
    Minucii, magistri equitum, eadem, qua Pœni cupiditate ardebant,
    Fabiique cunctationem increpabant. Cf. Polyb. III, 90, et Liv. XXII,
    14, 15; ubi Minucii oratio exstat, ut h.l. Fabii, qui ejus
    criminationes refellit.

  ≪Fervida si nobis corda, abruptumque putassent
  Ingenium Patres, et si clamoribus, inquit,                       220
  Turbari facilem mentem; non ultima rerum,
  Et deplorati mandassent Martis habenas.

    219. Oratio Fabii, qua feroces militum animos frangit, tam ob
    dignitatem gravitatemque sententiarum, quam ob dilectum verborum, in
    perfectissimis Silii locis adnumeranda est.
    --Poeta quod jam Drak. ex Mureti Var. Lect. II, 14, adnotasse video,
    expressit verba Cic. pro C. Rabir. c. 6. ≪Nihil me clamor iste
    commovet, sed consolatur, quum indicat, esse quosdam cives
    imperitos, sed non multos. Numquam, mihi credite, populus Romanus,
    hic, qui silet, consulem me fecisset, si vestro clamore perturbatum
    iri arbitraretur.≫ Conf. Claud. b. Get. v. 111 sq.
    --_Ingenium abruptum_, ut _præceps_, h.e. temerarium, fervidum,
    præproperum; unde _agere abrupte_, h.e. temere et incaute, dixit
    Justin. II, xv, 4.
    220. _clamoribus_, ut ap. Cic. l.c. vel turbulentæ Minucii orationes
    per contemtum ita dicuntur, ut _clamator_ et _clamare_, Drak. coll.
    Petron. c. I; Quintil. Inst. Or. II, 12; Gell. XIX, 9; Cic. Divinat.
    in Cæcil. c. 15, et Brut. c. 49; Add. Cic. Or. III, 21 et 34.
    223 sq. Cf. Polyb. III, 89, 90.
    --_vincam servare_, ut ap. Prop. I, ix, 5. Drak. vel ut v. 398,
    quamquam impedior, tamen pertinaciter id agam ut servem, κρατήσω
    σώζειν, Schmid. Cf. ad V, 552.
    --_urgentes ultima fata_ interitum adcelerantes, in summum discrimen
    inruentes. Vid. ad IV, 731.

  Stat pensata diu belli sententia; vincam
  Servare invitos, urgentesque ultima fata.
  Nulli per Fabium e vobis cecidisse licebit.                      225
  Si lucis piget, et supremis esse cupido est
  Nominis Ausonii, tædetque in tempore tali
  Nullum clade nova, claræque fragore ruinæ
  Insignem fecisse locum; revocandus ab atris
  Flaminius vobis est sedibus: ille ruendi                         230
  Jam dudum properans signum auspiciumque dedisset.

    226. _lucis piget_, ut ap. Virg. Æn. V, 678.
    --_supremis esse cupido est_, ut IX, 322; XVI, 493. Nota elegantia,
    quam multis exemplis illustravit Heins. ad Ovid. Her. XIV, 64.
    227. _tempore tali_, tam tristi et importuno, ut XII, 311; Conf.
    Drak. ad VIII, 112, et Burm. ad Val. Fl. II, 144.
    228, 229. Ad vecordiam diraque vota Caligulæ ap. Sueton. c. 31,
    adludi censebat Drak. Si vos tædet, nondum quartam cladem adcepisse,
    etc.
    --_claræ fragore ruinæ_, ut _Hesperiæ sonitus ruinæ_ apud. Horat.
    Od. II, i, 32, ubi vid. Jani.

      223. _Stet p. d. bellis sententia, cives S. i._ opinabatur
      N. Heins. _Servare_ scripti et editi ante Nicandrum, qui primus
      _Servando_ dedit; _vincam Servando invitos_ (ut sup. v. 151, 152),
      vel _vincam Servari_, vel potius _Stat p. d. b. sententia mecum,
      Servare_, etc. non male conj. Withof. quem vide in Spec. ad
      Guntheri Ligurin. p. 65. Quos enim vincat, vel vincet Fabius? In
      loco Prop. _me vincent_, etc.
      230. _ruenti_ priscæ edd. non inprob. Lefeb. ut sensus sit, vobis
      inruere cupientibus.
      231. _properus_ malebat N. Heins.


    ≪An nondum præceps vicinaque fata videtis?
  Una, ut debellet, satis est victoria Pœno.
  State, viri, et sentite ducem: quum optabile tempus
  Deposcet dextras, tunc ista ferocia dicta                        235
  Æquentur factis. Non est, mihi credite, non est
  Arduus in pugnas ferri labor: una reclusis
  Omnes jam portis in campum effuderit hora.
  Magnum illud solisque datum, quos mitis euntes
  Jupiter adspexit, magnum est, ex hoste reverti.                  240

    232. _præceps_, præcipitium, h.e. maximum et imminens periculum.
    Vid. Drak.
    233. _debellet_, bellum finiat.
    234. Vid. Var. Lect.
    239. _quos mitis_, æquus, propitius, _Jupiter adspexit_, ut ap.
    Virg. Æn. IV, 372; IX, 209, et inpr. VI, 128 seq., quem locum poeta
    respexisse videtur.

      232. _Nondum in præcipiti_, vel _Ah! non præcipitis_, ut ap. Virg.
      Æn. VI, 105, frustra corrig. Dausq. _At_ Tell. quod mutata
      distinct. non minus aptum.
      234. Præstiterit, opinor, _State, viri, aut sentite ducem!_
      Perperam certe post _ducem_ comma vulgo ponunt, et explicant:
      quiescite, et tum demum me ducem sentite, quum optabilis occasio
      pugnam suaserit. Ita Cell. et alii. Sed Fabius hæc potius iratus
      dixisse censendus est, et _sentire_ hoc loco significat, damno suo
      experiri, de quo vid. Burmann. ad Petron. c. 139, et ad Val. Fl.
      IV, 746; V, 505; VI, 502.

  Fortunæ Libys incumbit, flatuque secundo
  Fidit agens puppim: dum desinat aura, sinusque
  Destituat tumidos subducto flamine ventus,
  In rem cunctari fuerit. Non ulla perenni
  Amplexu Fortuna fovet: jam copia quanto                          245
  Artior est nullo Tyriis certamine! quantum
  Detritum est famæ! quin inter cetera nostra
  Haud laude abfuerit, modo qui.... Sed parcere dictis
  Sit melius. Jam vos acies et prælia et hostem
  Poscitis? o maneat, Superi, fiducia talis!                       250

    241. _incumbit Fortunæ_; conf. ad IV, 731, etsi propter ea, quæ
    sequuntur, suspicari fere possis, hoc loquendi genus petitum esse a
    navi, quæ propellitur a nautis, qui _remis incumbunt_. Fortunam vero
    secundam cum felici navigatione, et adversam cum tempestate atque
    naufragio comparari, ex Ovid. Trist. I, v, 17, 36, aliisque locis
    vel tironibus notum est. Cf. Jani ad Hor. Od. I, 14.
    242. _dum_, donec.
    --_sinus_ velorum _tumidos_, ventu secundo inflatos.
    243. _subducto_, cessante.
    244. _In rem_, utile.
    245. _copia_, commeatus.
    246. _nullo certamine_, quum nulla sit pugna.
    247. _Detritum_, minutum.
    248. _Haud_ a _laude nostra abfuerit_, h.e. laudis parandæ
    occasionem mihi dederit.
    --_modo qui_, vid. ad VI, 110. Videtur Minucium carpere voluisse,
    judice etiam Lefeb. Hannibal nobis porro gloriæ materiam dabit,
    _modo_ is non consilia mea impediat, qui a me dissentit. Cellar.
    supplebat: qui modo Romanos tot cladibus adfecit: et sic fere Cl.
    Ernesti: qui modo solus victor habebatur; quæ ultima verecunde
    reticuerit Fabius, ne Hannibalis laude inminuta suam ipse augere
    videatur.

  Interea, exclusa majoris sorte pericli,
  Me solum, quæso, toti me opponite bello.≫

      242. _minusque_ edd. recentt.
      243. _ventos_ Col.
      246. _Artior et_ Col. Put. R. 2, _Artior e_ conj. N. Heins. et
      _Artior en_ Lefeb.
      248. _nostræ laudi_ volebat N. Heins. et prob. antiq. scripturam
      _afuerit_ pro _abfuerit_, quæ exstat in c. Col. h.l. et XIII, 268,
      ubi Draken. laudat Intpp. Cæs. b. G. I, 36, et Val. Fl. III, 629;
      Stewich. ad Arnob. contr. Gent. III, pag. 79; Gifan. Ind. Lucret.
      vocc. _victus et vinctus, devictus et devinctus somno_, Faern. et
      Muret. ad Cic. Phil. I, 2; Pier. et Heins. ad Virg. Æn. VII, 498.


    His dictis fractus furor, et rabida arma quierunt.
  Ut, quum turbatis placidum caput extulit undis
  Neptunus, totumque videt, totique videtur                        255
  Regnator ponto, sævi fera murmura venti
  Dimittunt, nullasque movent in frontibus alas;
  Tum, sensim infusa tranquilla per æquora pace,
  Languentes tacito lucent in litore fluctus.

    253. Imitat. Virg. Æn. I, 127... 148 sq.; VI, 102.
    257. _alas_, vid. ad I, 589.
    --_in frontibus_: nam tempora quoque, vel capita ventorum alata
    finguntur, v.c. Zetæ et Calais ap. Hygin. f. XIV. Cf. quos Drak.
    laudat, Cuper. Apoth. Hom. p. 178, et Barth. ad Stat. Th. V, 434.
    258. _pace_; cf. ad VI, 168.
    259. _lucent_, reducto sole, ut ap. Virg. Æneid. I, 143, et quia
    ventis non amplius turbantur.

      253. _rapida_ Nicander dedit, quem secuti sunt Ald. Gryph. Nut. et
      Dausq. Conf. ad v. 1, et Virg. Æn. VI, 102.
      255. _totique_, non _totoque_, Col. paulo venustius judice
      N. Heins. qui v. 257, _in fluctibus_, vel _in montibus_, vel
      _stridoribus_ tentabat. Sed vid. not.
      257. _movent cum fratribus alas_, h.e. invicem venti præliantes,
      conj. Withof. qui tamen vulgatam lect. forte non sollicitandam
      recte putabat, quum et Hiemi _nebulosa frons, tempora et caput
      glaciale_ tribuantur infra XII, 2 et al. Idem merito repudiavit
      conject. Heins. _montibus_ et _fluctibus_, quoniam h.l. de mari
      sermo est, et vox _fluctus_ mox sequitur.
      258. _effusa_, vel _fusa_ malebat idem, et v. 259, _ludunt in l._,
      vel _luctantur l. recubant_ pro _lucent_ opinabatur Withof. si
      quid mutandum esset.


    Sensit cura sagax Pœni, fraudisque veneno                      260
  Adgreditur mentes. Pauca atque hæc ruris aviti
  Jugera, nec multis Fabius vertebat aratris;
  Massicus uviferis addebat nomina glebis.
  Hinc pestem placitum moliri, et spargere causas
  In castra ambiguas: ferro flammisque pepercit,                   265
  Suspectamque loco pacem dedit arte maligna,
  Ceu clandestino traheretur fœdere bellum.

    260. Conf. Liv. XXII, 23; Val. Max. VII, 3, extr. 8; Frontin. I,
    viii, 2, et Plut. in Fab.
    --_Sensit_, furorem militum in castris Rom. sævire, vel etiam Fabii
    oratione consedisse. Hinc dolo invidiam duci parat.
    --_cura sagax Pœni_; vid. ad IV, 599.
    264. _Hinc_, ex hoc agro.
    --_pestem moliri_, exitium parare, ut _insidias_, _calamitatem_,
    _periculum_, _pestem patriæ civibus_, etc. _moliri_ dixit Cic.
    Cluent. 63, 64. Sext. I, et Catil. II, 1; cf. ad I, 645. Id moneo,
    ne quis _amoliri_ interpretetur cum Draken. ad XIII, 48.
    --_spargere causas_, etc., ex Virg. Æn. II, 98; ubi vid. Heins.
    266. _pacem dedit_, pepercit, eum incolumem intactumque servavit.

      264. _placitum_, non _placidam_, Colon.


    Intellectus erat Fabio, Tyriosque videbat
  Dictator sævire dolos: at non vacat ægre
  Invidiam gladios inter lituosque timere,                         270
  Et dubia morsus famæ depellere pugna;

    271. Verba _morsus famæ_ vel ad calumniam invidiamque, cui _dens_ et
    inf. v. 512 _stimulus_ tribuitur, vel ad dolorem, ex maligna fama
    haustum, spectat. Dolor enim et cura _mordet_, _edit_, _adedit_,
    _exedit_, _urit_, _fodit_, _stimulat_, _pungit animum_, δάκνει
    φρένας, ἀμύσσει, κατέδει θυμὸν, vel, ut ap. Pind. Isthm. V, 74,
    κνίζει ὄπιν. Cf. XIII, 581, 665, 679; XVII, 345; Hom. Iliad. α, 243;
    ε, 493; ζ, 202; et vid. ad I, 85 in V.L., ad VIII, 25; Heins. ad
    Val. Fl. III, 694; V, 365, et ad Ovid. Met. XIV, 208.

      269. _non valet_ Oxon. _acrem Invidiam_, vel _ægro_ (ut in marg.
      R. 1) non male corrig. N. Heins. sed melius forte _agri_ Barth.
      Adv. I, 13, ut sensus sit: non tanti erat ipsi hic ager, ut ejus
      gratia pugnam maturaret, et sic Pœni dolos ulcisceretur. Hoc
      recepere Cell. et Lefeb. qui ineptire putat N. Heins. cum Drak. et
      conf. Cic. Leg. agrar. II, 26; _maximam habet invidiam Sullanus
      ager_, et Justin. III, 7, _hujus_ Periclis _agros... gloriam
      invenit_. Possis etiam legere, _at non vacat_, (non placet, ut
      XVII, 378; Virg. Æn. I, 373; X, 625 al.) _ægro Invidiam... timore,
      Et dubia... depellere pugna_. In vulgata lect. illustranda misere
      se torquet Marsus. Withof. emend. _non vacat æque_, etc. ut sensus
      sit: videbat quidem illa, sed non ita, non æque vacat timere
      invidiam; alia agenda habebat. Nec tamen ipsi displicebat
      conjectura Heinsii _ægro_, coll. IX, 36, 52, et XVI, 512.

  Donec reptantem, et nequidquam sæpe trahendo
  Huc illuc castra, ac scrutantem prælia Pœnum,
  Qua nemorosa juga, et scopulosi vertice colles
  Exsurgunt, clausit sparsa ad divortia turma.                     275

    274. Cf. Polyb. III, 92, 93, et Liv. XXII, 16.
    --_juga_ Calliculæ.
    --_colles_ Aminei Lefeb. coll. Liv. l.c. ubi tamen Calliculæ potius
    mentio fit. De illis collibus vid. Intpp. ad Virg. Georg. II, 97.
    275. _sparsa_, etc., militibus dispositis in omnibus viis.
    --_divortia_, fauces, seu angustias præsidio occupavit; Lenz. Silius
    imitatur Virg. Æn. IX, 379. Cf. etiam supra V, 42, 46.

      272. _raptantem_ et _trahenda castra_ conj. Livineius. Melius
      _captantem nequidquam s. t._ N. Heins. Inportunum certe est τὸ et,
      nisi _trahentem_ refingere malis.
      274. _scruposi_, ut VIII, 431, conj. N. Heins. quem vid. ad Valer.
      Flacc. lib. II, v. 518. Sed conf. mox v. 357.

  Hinc Læstrygoniæ saxoso monte premebant
  A tergo rupes; undosis squalida terris
  Hinc Literna palus: nec ferri aut militis usum
  Poscebat regio; septos sed fraude locorum
  Arta fames, pœnas miseræ exactura Sagunti,                       280
  Urgebat, finisque aderat Carthaginis armis.

    276. _Læstrygoniæ rupes_, ut _Formiana saxa_ ap. Liv. l.l. _Formiæ_,
    olim _Hormiæ_, opp. Latii in finibus Campaniæ, prope _Caietam_ (hod.
    _Gaeta_), in intimo sinus Caietani, seu Formiani recessu, ubi prisca
    _Læstrygonum_, horumque regum, _Lami_, et ab eo oriundi _Antiphatis_
    sedes, et nunc _Mola_ est, in _Terra di Lavoro_. Cf. v. 410; VIII,
    529 sq.; Plin. III, 5; Strab. III, p. 161; V, p. 223; Intpp. ad
    Tibull. IV, i, 59; ad Ovid. Met. XIV, 233 sq.; ad Cic. Att. I, 3, 4,
    10; II, 13; Eustath. ad Hom. Od. κ, 81; Spanh. ad Callim. H. in
    Dian. 67; Jani ad Hor. Od. III, xvi, 34; xvii, 1... 9, inpr. Heyne
    Exc. I; ad Virg. Æn. VII, 2.
    278. _Literna palus_, vid. ad VI, 654; _Literni arenæ stagnaque
    perhorrida situ_; Liv. XXII, 16.
    280. _Arta fames_, ut V, 477, et mox v. 310.

      278. _Literna_, non _Linterna_, scripti; conf. ad VI, 654.
      280. _Arta_, non _Arcta_, scripti; vid. ad V, 477. _Atra fames_ in
      mentem venit N. Heins. et v. 283; _labore diurno_.


    Cuncta per et terras et lati stagna profundi
  Condiderat somnus, positoque labore dierum,
  Pacem nocte datam mortalibus orbis agebat.

    282. Idem orationis color apud Virg. Æn. IV, 522... 532; VIII, 26
    sq.; IX, 224 sq.; Hom. Il. β, pr. et κ, pr. Narratio autem, quæ
    sequitur v. 290... 347, ex heroum ævo, et tota fere ex Hom. Iliad.
    κ, petita est.
    --_stagna_, aquas, ut ap. Virg. Æn. I, 126; X, 765.
    --_stagna profundi_, ut inf. v. 500, et ap. Lucan. VIII, 853.
    --_stagna profundi_, mare, ut λιμνη; Lenz.
    284. _Pacem_, quietem.

  At non Sidonium curis flagrantia corda                           285
  Ductorem, vigilesque metus haurire sinebant
  Dona soporiferæ noctis: nam membra cubili
  Erigit, et fulvi circumdat pelle leonis,
  Qua super instratos projectus gramine campi
  Presserat ante toros: tunc ad tentoria fratris                   290
  Fert gressus vicina citos; nec degener ille
  Belligeri ritus, taurino membra jacebat
  Effultus tergo, et mulcebat tristia somno.

    285. Cf. VIII, 207 sq.
    288. Cf. ad II, 156. Ὀρθωθεὶς ἐέσσατο δέρμα λέοντος Αἴθωνος, Hom.
    Iliad. κ, 21, 23.
    289. Dormientibus olim pelles (_terga_, v. 293) substernebantur,
    inpr. in castris. Cf. quos D. Heins. et Drak. citarunt, Hom. Odyss.
    υ, 2; Iliad. κ, 155; Nonn. Dionys. XVI, 94 sq.; Add. Hom. Odyss. ξ,
    530; Iliad. ι, 657; H. in Ven. 158 sq; Virg. Æn. VII, 88, 94, et
    VIII, 368; ubi v. Heyne.
    290. _fratris_, Magonis.
    291. _nec degener ille_, etc., servans ritus bellicos.

      287. _nam_, non _jam_, scripti.
      288. _Eripit_ conj. N. Heins. et _Exigit_ Drak. coll. XVI, 234.
      Sed non adsequor, cur vulgata ferri non possit; conf. Val. Fl.
      VII, 145; Stat. Th. V, 248 al.

  Haud procul hasta viri terræ defixa propinquæ,
  Et dira e summa pendebat cuspide cassis:                         295
  At clipeus circa, loricaque, et ensis, et arcus,
  Et telum Baliare simul tellure quiescunt.
  Juxta lecta manus, juvenes in Marte probati;
  Et sonipes strato carpebat gramina dorso.

    294. Bene comparant Homer. Iliad. κ, 74 sq., et 151 sq.
    --_hasta terræ defixa_, ἔγχεα Ὄρθ᾽ ἐπὶ σαυρωτῆρος ἐλήλατο, Hom.
    l.c. Cf. Intpp. ad Virg. Æn. VI, 652, et XII, 130.
    295. _dira cassis_, ut _minax_ apud Stat. Th. IV, 205, et _torva_
    ibid. VIII, 707; δεινὸν δὲ λόφος καθύπερθεν ἔνευεν, Hom. Iliad. γ,
    337; cf. Iliad. ζ, 468, 469, et Burm. ad Val. Fl. VI, 519.
    --_e summa pendebat cuspide cassis_, ut apud Val. Fl. VIII, 309;
    Drak.

      295. _Et Tyria... cassis_ maluerit N. Heins. ut _cassis Aurunca_
      IV, 516; _Sidonia_ XVI, 452. Sed exquisitior est vulgata.
      299. Forte leg. _stricto_, vel _strictus... loro_. Cf. Hom. Iliad.  κ, 475, et Virg. Æn. IX, 352.

댓글 없음: