2015년 1월 8일 목요일

Punicorum Libri Septemdecim 34

Punicorum Libri Septemdecim 34

sese ferebat_, vid. ad IV, 261.
    79. _verba trahens_, ut ap. Virg. Æn. I, 371; vel longo sermone qui
    _tractus_ dicitur, Val. Fl. II, 665.
    80. En consilium, quod in tota narratione sequitur poeta.
    --_pro tempore_, pro misera conditione sua, quæ odium Æneæ
    subprimere cogebat, ut fere ap. Virg. Ecl. VII, 35.

      71. _caro Iulo_ volebat N. Heins. citra necessitatem.
      73. _oculos_, non _oculis_, scripti, ut apud Virg. Æn. I, 561; XI,
      480; Ovid. Epist. VI, 26, et Amor. II, vii, 11, quibus locis, a
      Drak. laudatis, _demissus_, _dejectus_ et _fixus oculos_ dicitur.

  ≪Nate Dea, solus regni lucisque fuisti
  Germanæ tu causa meæ: mors testis, et ille
  (Heu! cur non idem mihi tum?) rogus. Ora videre
  Postquam est ereptum miseræ tua, litore sedit
  Interdum, stetit interdum, ventosque secuta                       85
  Infelix oculis magno clamore vocabat
  Ænean, comitemque tuæ se inponere solam
  Orabat paterere rati: mox turbida anhelum
  Retulit in thalamos cursum, subitoque tremore
  Substitit, et sacrum timuit tetigisse cubile.                     90

    81. _regni lucisque_, proprie malorum et mortis causa fuerat.
    83 sq. Poeta variavit, nec tamen adsequutus est gravitatem et vim
    narrationis Maronianæ, Æn. IV, 586 sq.; (vid. ad v. 126) quam ut
    carmini suo intexeret, v. 78, maculis adspersit characterem Æneæ,
    quem multo veriorem et amabiliorem ab Ovid. Fast. III, 619, proditum
    jam notavit Ernesti.

      83. _tum_, non _tunc_, scripti et R. 2.
      85. _navesque secuta I. oculis_ conj. Withof. coll. Stat. Silv. V,
      2, 5, et Ovid. Ep. Her. V, 55. Durior certe dictio _ventos sequi
      oculis. Oculis_ autem _sequi_, ut apud Virg. Æn. VIII, 592; Ovid.
      Met. XIII, 259, et Ep. Her. XII, 55; XIII, 18. At lenior forte
      medicina _vectosque_, vel _nautasque secuta_.

  Inde amens, nunc sideream fulgentis Iuli
  Effigiem fovet amplexu; nunc tota repente
  Ad vultus conversa tuos, ab imagine pendet,
  Conqueriturque tibi, et sperat responsa remitti.
  Non unquam spem ponit amor: jam tecta domumque                    95
  Deserit, et rursus portus furibunda revisit,
  Si qui te referant converso flamine venti.

    91. _sideream_, splendidam, divinam, pulchram, ut _siderea ora_ et
    _juventa_; vid. Heins. et Burm. ad Val. Fl. IV, 190; V, 467, et
    VIII, 26. Sic et _fulgentis Iuli_ pro pulchri juvenis: nam juventuti
    proprie tribuitur _nitor_ et _lumen purpureum_. Cf. ad VII, 195;
    κάλλεϊ καὶ χάρισι στίλβων, Homer. Odyss. ζ, 237.
    92. _Effigiem_, cf. Virg. Æn. IV, 508.
    93. _pendet_, vid. ad VI, 565.

      91. Ita Colon. non, ut vulgo, _sideream Julique tuamque Effigiem_,
      quod præfert. Dausq. qui nugatur, judice N. Heins. _Iuli_ nomen
      tribus syllabis enuntiari solet, et de Æneæ effigie v. 92, 93,
      agitur: præterea τὸ _nunc_ repetitur.
      95. _Non unquam_ Oxon. R. 1, Parm. Med. Vulgo _Nonnunquam_.

  Ad magicas etiam fallax atque inproba gentis
  Massylæ levitas descendere conpulit artes.
  Heu sacri vatum errores! dum numina noctis                       100
  Eliciunt, spondentque novis medicamina curis,
  Quod vidi decepta nefas! congessit in atram
  Cuncta tui monimenta pyram, et non prospera dona.≫

    98. Conf. Virg. Æn. IV, 480 sq.
    99. Massylæ, vid. ad I, 101.
    --_compulit_ invitam, Æn. IV, 493; Drak. qui et contra Barth. monet,
    non inopportune mores Pœnos in persona Annæ _fallaces_ vocari, sed
    recte Didonem reprehendi, quod, quum Tyro oriunda sit, ad hanc
    levitatem prolapsa fuerit.
    100. Cf. Virg. Æn. IV, 65 sq., ubi vid. Heyne.
    --_sacri_, ut ἱεροὶ, magni; D. Heins. et Dausq. Conf. ad VII, 9.
    Horrendos, exsecrabiles, nefandos, exponunt Drak. et Barth. Adv. IV,
    22, Coll. Catull. carm. XIV; (ubi vid. Muret.) Stat. Th. II, 298;
    Virg. Æn. III, 57; Ge. III, 566. Possis etiam felices, sive
    præclaros errores (vid. ad VII, 9) per ironiam intelligere; vel,
    quod cæteris præstiterit, sacrorum vatum errores.
    101... 103. Conf. Virg. Æn. IV, 487... 511.
    --_non prospera dona_, inprim. ensem, quo se ipsa transfixit.

      101. Post _curis_ tacite interpunxit Lef.


    Tum sic Æneas dulci repetitus amore:
  ≪Tellurem hanc juro, vota inter nostra frequenter                105
  Auditam vobis, juro caput, Anna, tibique,
  Germanæque tuæ dilectum mitis Iuli,

    104. _repetitus amore_, iterum sagittis ab Amore petitus,
    transfixus: nam ducta in matrimonium Lavinia, primi amoris memoria
    Æneæ exciderat, quem Annæ sermo ipsi revocabat; _petere_ autem
    sagittariorum vox est, unde ad Amorem transfertur, qui sagittis
    petit; Drak. Sic et _repeti_ dicuntur gladiatores, si vulneratis
    nova plaga infligitur; vid. Lips. Saturn. II, 20. Possis tamen etiam
    simpl. explicare, iterum captus, vel ita: _repetitus_, h.e. iterum
    (ut ap. Virg. Ge. I, 39; Ovid. Met. V, 473; Martial. XII, xviii, 7)
    _dulci amore_ adfatus est, ut ap. Virg. Æn. VI, 455.
    105. Conf. Virg. Æn. VI, 458 sq. _Tellurem_, etc. Imitat. Ovid.
    Fast.
    III, 613 sq.
    --_juro Tellurem_, h.e. per tellurem, ut ap. Catull. LXVII, 40; Cic.
    ad Div. VII, 12; Prop. I, xv, 35; Claud. b. Gild. I, 81; ὄμνυμι τοὺς
    θεοὺς Herodian. II, 10, et Theocrit. XXX, 22 sq. Drak. Cf. Broukh.
    et Heyne ad Tibull. IV, xiii, 15.
    --_frequenter Auditam_, cf. v.c. Virg. Æn. I, 530, 553; III, 94; IV,
    345, 361; et alibi.
    106 sq. _juro caput Iuli_, ut ap. Virg. Æn. IX, 300, Drak.
    [107.] _Mitis_, vox fructibus propria, qui vel maturitate, vel
    requie, postquam decerpti sunt, molles, dulces suavesque fiunt; hinc
    placidus, dulcis, jucundus, ἤπιος, cui venustas et gratia, χάρις καὶ
    ἵμερος, inest, adeoque pulcher, ut Gr. ὡραῖος. Sic _mitis Venus_,
    Tibull. II, iii, 72; _mites Horæ_, Ovid. Fast. I, i, 125; πολυγηθέες
    Ὧραι, Hom. Iliad. φ, 450. Pulchritudo autem Iuli nota est ex Virg.
    Æn. V, 570; VII, 107; IX, 293; X, 132 sq.

      104. _irretitus_ audacter corrigebat N. Heins. ad h.l. et ad
      Sabini Epist. III, 91. Lenior forte medicina: _resecutus_,
      scilicet ejus his dictis respondet, ut ap. Ovid. Met. VI, 36;
      VIII, 863; XIII, 749. Sed vid. not.
      107. _dilectum mitis_ Col. Tell. a m. sec. et R. 2, quod recepi,
      præeunte Lefeb. Hinc reliquæ lectt. ortæ; _dilecti, invitus, Iuli_
      R. 1, 2, Parm. Med. et al. quod recepit Drak. suadente N. Heins.
      qui _Respiciensque_ malebat, et τὸ _invitus_ ex Virg. Æn. VI, 460,
      vindicabat. Sed vid. not. ad v. 108. _dilecti vultus_ Ox. Put. et
      Tell. a m. pr. _dilecti, mitis Iuli_ vulgg. edd. _dilecti ceu
      mihi_ (æque ac mihi), vel _si mihi_ conj. Barth. Adv. IV, 22.

  Respiciens, ægerque animi tum regna reliqui
  Vestra, nec abscessem thalamo, ni magna minatus,
  Meque sua ratibus dextra inposuisset, et alto                    110
  Egisset rapidis classem Cyllenius Euris.
  Sed cur, (heu seri monitus!) cur tempore tali
  Incustodito sævire dedistis amori?≫

    108. _Respiciens, ægerque animi_, ut _non sponte_ et _invitus_ ap.
    Virg. Æn. IV, 361; VI, 460. Cf. et Æn. V, 3; inf. XII, 729, et XVII,
    214, ubi Drak. confert Quintil. Decl. X, p. 174; Ovid. Her. XVIII,
    118; Scalig. ad Virg. Cir. 469, et Gebhard. ad Prop. II, vii, 10.
    109 sq. Cf. Virg. Æn. IV, 222 sq., 356 sq.; VI, 461.
    --_magna minatus_, ut ap. Val. Fl. VIII, 460. Sic et _magna
    promittere_, inf. v. 240, vel _magna loqui_, μεγάλα εἰπεῖν, ἔπος
    μέγα ἐξερέειν, μεγα πνεῖν, φρονεῖν, etc., vid. Vulp. ad Prop. II,
    xv, 53; Burm. ad Val. Fl. I, 262, et ad Phædr. IV, 22, extr.
    110. Qui plane prospero eventu utitur, manu deorum levari dicitur;
    Barth. Adv. IV, 22. Imo sensus est: nisi Mercurius me invitum vi et
    minis ad navigandum impulisset.
    112. _tempore tali_, tam importuno, vid. ad VII, 227. Nam Dido, etsi
    Iarbæ desponsata erat, _incustoditum_, h.e. incautum, vel potius non
    celatum, non furtivum _amorem_, (ut ap. Tac. Ann. XII, 4) sed palam
    exercebat. Conf. Virg. Æn. IV, 169 sq.
    113. _dedistis_, permisistis, concessistis.
    --_sævire_, cf. Virg. Æn. IV, 300 sq., et 532.

      113. _servire_ Put. et R. 2.


    Contra sic infit, volvens vix murmur anhelum
  Inter singultus, labrisque trementibus Anna:                     115
  ≪Nigro forte Jovi, cui tertia regna laborant,
  Atque atri sociæ thalami nova sacra parabam,
  Quis ægram mentem et trepidantia corda levaret
  Infelix germana tori, furvasque trahebam
  Ipsa manu, properans ad visa pianda, bidentes.                   120

    114, 115. Ornate et summo Annæ mærori apte.
    116. Imitat. Virg. Æn. IV, 634 sq.
    --_Nigro Jovi_, vid. ad II, 674.
    --_tertia regna_, ut XIII, 437.
    --_laborant_, serviunt, parent, adeoque imperio subjecta sunt.
    117. _sociæ thalami_, Proserpinæ.
    119. _furvas_, vid. ad I, 119, et V, 220, in V.L.
    120. _visa pianda_, expianda, avertenda, quod proprie _procurare
    somnia_ dicebant; Drak. qui laudat Broukh. ad Tibull. I, v, 13, et
    Intpp. ad Petron. c. 104.

      114. _vix_, non _sic_, Colon. ex quo etiam _labrisque_ pro
      _labiisque_ recepi, præeunte Lefeb.

  Namque asper somno dirus me inpleverat horror,
  Terque suam Dido, ter cum clamore vocarat,
  Et læta exsultans ostenderat ora Sychæus.

    121. Recte comparant Virg. Æn. IV, 460 sq., et Ovid. Her. Ep. VII,
    99 sq.
    122. _Dido_, Διδόα, contr. Διδὼ, ut v. 233.
    --_suam Dido_, non solum uxorem suam dum viveret, sed cui mortuo
    etiam voverat, se reliquum vitæ tempus viduam fore; cui se totam
    dicarat; Drak. qui hanc emphasin vocc. _meus_, _tuus_, _suus_
    illustrari monet a Broukh. ad Prop. IV, iii, 1, et Heins. ad Ovid.
    Rem. Am. 492. Cf. Virg. Æn. IV, 15 sq. et 552.
    123. _exsultans_, quod votam tumulo suo pudicitiam, neque servatam,
    mox ipsa sui cæde ultura, atque ad ipsum ventura esset; Barth. Adv.
    IV, 22.

      121. _summo_ Oxon. Put. R. 1, Med. _Nam somno aspersam_ ex
      ingeniosa emend. N. Heins. reposuit Lefeb. non inprob. Drak. qui
      monet, sic _quietem irrorare_, dici X, 357; _q. irrigare_ Virg.
      Æn. I, 692, ubi vid. Intpp. _perfundi somno_ Val. Fl. VIII, 81,
      ubi vid. Heins. _infusus sopor_ Appul. Met. III, p. 56, ed. Pric.
      et _somno sese exsiccare_, de experrectis ex eo, Ennio p. 142. ubi
      vid. Columnam. Conf. Virg. Æn. III, 511; Kœppen ad Hom. Iliad.
      β, 19; Burm. ad Val. Fl. IV, 16. Quum vero hæc nimis a vulgata
      lectione abeant, et vox _me_ omnino, nisi me omnia fallunt,
      importuna sit, (nam ipsa Dido, non Anna, somnio territa, vocem
      Sychæi audierat) præstiterit, opinor, _Namque asper somno diffusam
      i. h. Asper_ est dirus, vel simpl. magnus, de quo vid. not. ad I,
      2; _diffusam_, perfusam; vel, quod malim, circumfusam, circumdatam
      alis, vel fusco amictu, quo Somnus ἀμφιχυθεὶς obumbrat. Conf. X,
      345, Kœppen l.c. Heyne Obss. ad Tibull. II, i, 89, et III, iv, 55;
      Cuper. Apoth. Homer. p. 178, et Spanhem. ad Callim. H. in Del.
      v. 234; _Nam me asper somno dirusque inpleverat horror_ conj.
      Ernesti. Conjectura mea non displicuit viro docto in _Allg. litt.
      Zeit._ a. 1796, N. 139; cui tamen Heinsii emendatio probabilior
      videtur, donec exemplis evincatur, _diffusam_ pro _circumfusam_
      dici posse. Nonne vero similiter _umbras diffusas_ dixit Martial.
      de Spect. II, 9; _platanus diffuderat umbras_, et _diffusa ramis_,
      Petron. 131; _rami late diffunduntur_, Cæs. Bell. Gall. VI, 25; et
      similia alii? Quæ exempla si non satis firma ad illud probandum
      censueris, _diffusam_ accipe pro _perfusam_ eo sensu, quo somno
      _perfundi_, _adspergi_, _inrigari_ dicimur.
      122. _Terque suum, ter Dido suum c. v._ conj. Dausq. ut sensus
      sit: Dido suum Ænean vocarat, qui nullus aderat; sed pro eo ora
      ostendebat Sychæus. Male!

  Quæ dum abigo menti, et, sub lucem ut visa secundent,
  Oro cælicolas, ac vivo purgor in amni;                           125

    124, 125. Conf. Virg. Æn. IV, 635 sq. Oro deos, ut _visa sub lucem_,
    h.e. somnia horrenda, instante luce, nocte in diem vergente, (quo
    tempore veriora credebantur, de quo vid. ad III, 200) mihi inmissa,
    prospera facere velint; Drak. coll. IX, 90, et XIII, 406. Add. Virg.
    Æn. VI, 225, et alia loca, ubi τὸ _sub_, cum quarto casu junctum,
    rem inminentem innuit, ap. Gron. ad Liv. II, 55.
    --_visus secundent_, ut ap. Virg. Æn. III, 36, et Lucan. I, 635;
    Drak.

      124. Vulgo distinguunt, _et sub lucem, ut v. secundent, Oro c._
      prob. D. Heins. qui interpretatur: ore vultuque ad lucem solemque
      surgentem converso, more expiandi, ut ap. Sophocl. Electr. 425,
      ἡλίῳ Δείκνυντ᾽ οὔναρ, et inf. XIII, 406. Sed ibi diis inferis _sub
      lucem_, h.e. instante luce sacra fiunt, non superis, ut h.l.,
      quibus orto sole sacrificabant, quod jam observavit Drak.
      125. _amni_ ex Colon. bene restituit Modius coll. Virgil. Æn. II,
      719; IV, 635. Vulgg. _antro_, probb. Dausq. et Barth. ut
      intelligatur antrum, in quo sit fons isti expiationi; _amne_ etiam
      conj. Dempst. ad Rosini antiq. Rom. II, 2; _amni_ vero ἀρχαϊκῶς
      scribitur, ut _sorti_ VII, 368, ubi Drak. laudat I, 115; VII, 358;
      Gifan. Ind. Lucret. voc. _colli_; Gron. ad Liv. XXIX, 20; Heins.
      ad Claud. in Rufin. I, 9, ad Ovid. Epist IV, 31, ad Vellei. II;
      Bentl. ad Hor. Serm. I, v, 72.

  Illa, cito passu pervecta ad litora, mutæ
  Oscula, qua steteras, bis terque infixit arenæ.
  Deinde amplexa sinu late vestigia fovit,
  Ceu cinerem orbatæ pressant ad pectora matres.≫

    126. Conf. Virg. Æn. IV, 642... 692.
    --_mutæ_, vitæ, sensus ac rationis experti, ut passim. Dido iterum
    ad litus tendit, in quo jam sup. v. 84 sq., modo sedisse, modo
    stetisse fingitur, et arenam, qua Æneas steterat, exosculatur, quæ
    molli potius amoris adfectui consentanea sunt, quam animi motibus,
    quos desperatio nunc concitare debebat, quosque bene expressit Virg.
    Æn. IV, 586 sq., ubi Dido non domo se proripit ad litus, sed ex
    edita ædium parte Ænean vela in altum dantem prospicit, et confestim
    æstuat dirasque perfido inprecatur. Conf. ad v. 80.
    128. _vestigia_, arenam, in qua vestigia tua erant.
    129. Ut ap. Ovid. Met. VIII, 538, al.

      126. _prævecta_ conj. N. Heins. ut IV, 51.


    Tum rapido præceps cursu, resolutaque crinem,                  130
  Evasit propere in celsam, quam struxerat ante
  Magna mole, pyram: cujus de sede dabatur
  Cernere cuncta freta et totam Carthaginis urbem.

      133. _juncta_, h.e. propinqua, vicina _freta_ malebat idem, quod
      prob. Drak. et recepit Lefeb. Sed _cuncta freta_, h.e. cunctum
      fretum, totum mare, prætulerim, quoniam cum _tota urbe_ jungitur.

  Hic Phrygiam vestem et baccatum induta monile,
  Postquam illum infelix hausit, quo munera primum                 135
  Sunt conspecta, diem, et convivia mente reduxit,
  Festasque adventu mensas, teque ordine Trojæ
  Narrantem longos se pervigilante labores,
  In portus amens rorantia lumina flexit.

    134 sq. Cf. Virg. Æn. I, 647 sq., 654, 711; IV, 648, 649.
    135. _hausit_ sc. animo, (ut Æn. XII, 26) in intimam mentem demisit,
    memoriam diei penitus animo infixit. Cf. ad I, 345. Similiter fere
    oculis, vel auribus _haurire_, _bibere_, _trahere_, pro intentissime
    videre, et cupidissime audire, metaph. a bibendi aviditate petita.
    Cf. XI, 284; Jani ad Hor. Od. II, xiii, 32; Burm. ad Val. Fl. I,
    263; III, 609; Barth. Adv. III, 21.  [“XI, 284” recte XI, 282]
    136. _convivia... mensas_, cf. Virg. Æn. I, 699 seq. Sed cur harum
    nunc rerum et singulatim memor est? et cur vestem Æneæ induit? Apud
    Virg. Æn. IV, 648, _vestem notumque cubile conspicit, paulum
    lacrimis et mente morata_.
    138. _Narrantem_, Æn. II et III.
    --_se pervigilante_, cf. Virg. Æn. I, 748 sq.

      134. _bacatum_ scribendum videbatur N. Heins. vid. ad III, 596.
      139. Hunc versum in recentt. libris sequitur alius, a Nicandro
      procusus, et e vers. 130, judice Lefeb. confictus, _Atque hæc
      sparsa comam Divis in morte profudit_, quem Drakenborch uncis
      inclusit, et nos cum Lefeb. prorsus hinc ablegare non dubitavimus,
      etsi pro eo stet Dausq. Certe _comam vicina morte p._ legendum
      monebat N. Heins.


    ≪Di longæ noctis, quorum jam numina nobis                      140
  Mors instans majora facit, precor, inquit, adeste,
  Et placidi victos ardore admittite manes.
  Æneæ conjux, Veneris nurus, ulta maritum,
  Vidi constructas nostræ Carthaginis arces.

    141. Imitat. Virg. Æn, IV, 651 sq.; cujus loci præstantiam irrito
    quidem, sed laudabili conatu adsequi studuit; Apud Virg. l.c. v. 660
    sq. odium Æneæ in ipso necis momento expromitur. Sed h.l. v. 146,
    147, Dido cum dulci spe reditus ad Sychæum animam efflat. Cf. ad
    v. 80.
    --_majora_, venerabiliora.
    142. _ardore_, gravius quam amore.
    143. _ulta maritum_, vid. Æn. I, 360 sq.; IV, 656. _Ed._

  Nunc ad vos magni descendet corporis umbra.                      145
  Me quoque fors dulci quondam vir notus amore
  Exspectat, curas cupiens æquare priores.≫

    145, 146. Verba Virg. Æn. IV, 654, 655.
    --_magni corporis umbra_, ut ap. Virg. _magna mei imago_, vel umbra.
    Cf. V, 421, et X, 289, ubi Drak. conf. XI, 348; Lucan. IX, 2, et
    Sen. Troad. 181: vid. sup. ad I, 97. _Corpus_ ut σῶμα, etiam homo,
    ejusque manes, ut ap. Virg. Æn. VI, 303, 306, al.
      [“X, 289 ... XI, 348” recte X, 286 ... XI, 346]

      145, 225. Hi versus, qui primum leguntur in Aldi et Andreæ Asulani
      ed. Lugd. 1523, an Silii essent, multum ambigebat N. Heins. eosque
      depromtos suspicabatur ex Collectan. crit. Jac. Constantii, editis
      Fani a. 1508, qui eos ad Baptistam Guarinum e Galliis fuisse
      missos adfirmat c. 92. Contra Lefeb. non dubitat, quin genuini
      sint, et vacuum a Benessa in ed. sua locum propterea relictum
      censet, quod Marsus notaverit, plurimos hic fuisse versus omissos
      ab eo, qui Silium e codice, in monasterio S. Galli invento,
      exscripserit. Omnino facile quidem intelligitur, iis extrusis
      orationis seriem non cohærere. Sed quæritur, num monachus, an ipse
      poeta lacunam h.l. ita expleverit. Prius fere suspicari possis,
      quum nonnulla in iis sint, quæ ineptum versificatorem sapiant, et
      imitatio Maronis Ovidiique nimis videatur servilis. Sed illud
      librariorum quoque et interpolatorum culpa contingere potuit, et
      hoc forte excusabis si reputaveris, quam misera sit poetæ
      conditio, qui fabulam repetit notissimam, et ab aliis quoque summo
      jam ornatu tractatam.
      145. _magni nominis umbra_ conj. N. Heins. cui vulgatum nimis
      frigidum videbatur.


    Hæc dicens ensem media in præcordia adegit,
  Ensem Dardanii quæsitum in pignus amoris.
  Viderunt comites, tristique per atria planctu                    150
  Concurrunt: magnis resonant ululatibus ædes.
  Adcepi infelix, dirisque exterrita fatis,
  Ora manu lacerans, lymphato regia cursu
  Tecta peto, celsosque gradus evadere nitor.
  Ter diro fueram conata incumbere ferro,                          155
  Ter cecidi exanimæ membris revoluta sororis.
  Jamque ferebatur vicina per oppida rumor.
  Tum Cyrenæam fatis agitantibus urbem
  Devenio; hinc vestris pelagi vis adpulit oris.≫

    149. Æn. IV, 647.
    150 seq. Æn. IV, 646 sq. et Ovid. Epist. VII, 195.
    151. Æneid. lib. IV, 663 sq. _Ed._
    153 sq. Æn. IV, 672 sq. et 685.
    --_lymphato cursu_, vid. ad I, 459.
    155, 156. Variavit Maroniana Æn. IV, 690, 691. Cf. ad IV, 457.
    158, 159. Cellarius, nisi quædam desint, nimis arte hæc dici putat,
    sed omnino ei excidit, ipsum etiam Silium ea jam plenius
    descripsisse sup. v. 54 sq. Drak.

      155. _Ter Phrygio rueram_ emend. N. Heins. quoniam _diris fatis_
      modo præcessit.
      157. _serebatur_ maluerit N. Heins. et Drak. ut _spargitur,
      diditur fama_. Non male, sed non necesse.


    Motus erat, placidumque animum mentemque quietam               160
  Troius in miseram rector susceperat Annam.
  Jamque omnes luctus, omnesque e pectore curas
  Dispulerat, Phrygiis nec jam amplius advena tectis
  Illa videbatur. Tacito nox atra sopore
  Cuncta per et terras et lati stagna profundi                     165
  Condiderat, tristi quum Dido ægerrima vultu
  Has visa in somnis germanæ effundere voces:
  ≪His, soror, in tectis longæ indulgere quieti,
  Heu! nimium secura, potes? nec, quæ tibi fraudes
  Tendantur, quæ circumstent discrimina, cernis?                   170
  Ac nondum nostro infaustos generique soloque
  Laomedonteæ noscis telluris alumnos?

    160. Vellem minus hæc languerent.
    165. Ita ad verbum sup. VII, 282; Drak.
    171, 172. Imitat. Virg. Æn. IV, 541, 542.

      171. _At_ Ald. et Constant. quod recepit Lef. _An_, vel _Ah_
      suspic. N. Heins. Non male. Sic _heu_ ap. Virg. Æn. IV, 541.
      172. _sentis_ conj. Livineius, notante Ernesti. _nescis_ Asulan.
      et Gryph. forte ex Virg. l.c.

  Dum cælum rapida stellas vertigine volvet,
  Lunaque fraterno lustrabit lumine terras;
  Pax nulla Æneadas inter Tyriosque manebit.                       175
  Surge, age; jam tacitas suspecta Lavinia fraudes
  Molitur, dirumque nefas sub corde volutat.

    173. Conf. Æn. IV, 622... 629. Color orationis, ut sup. VII, 476,
    ubi vid. not.
    --_cælum stellas vertigine volvet_, ut ap. Ovid. Met. II, 70.
    Proprie stellæ in cælo se circumvolvunt, de quo vid. Heyne Exc. II,
    ad Virg. Æn. II.
    174. _fraterno lumine_, ut fere IV, 481; quod a sole mutuatur, quo
    ipsa caret.
    176. Cf. Ovid. Fast. III, 633 sq.

  Præterea (ne falsa putes hæc fingere somnum)
  Haud procul hinc parvo descendens fonte Numicus
  Labitur, et leni per valles volvitur amne.                       180
  Huc rapies, germana, viam, tutosque receptus.
  Te sacra excipient hilares in flumina Nymphæ,
  Æternumque Italis numen celebrabere in oris.≫
  Sic fata in tenuem Phœnissa evanuit auram.

    178. Verba Maroniana Æn. VIII, 42.
    180. _leni amne_, cf. Heins. ad Ovid. Fast. III, 647 et 652.
    181. _rapies viam_, vid. ad I, 569.
    184. Cf. Virg. Æn. IV, 278.

      178. _Prævenias_, aut tale quid Silio dignius arbitrabatur Barth.
      Adv. III, 21.


    Anna novis somno excutitur perterrita visis,                   185
  Itque timor totos gelido sudore per artus.
  Tunc, ut erat tenui corpus velamine tecta,
  Prosiluit stratis, humilique egressa fenestra
  Per patulos currit plantis pernicibus agros;
  Donec arenoso (sic fama) Numicius illam                          190
  Suscepit gremio, vitreisque abscondidit antris.

    186. Cf. ad IV, 205. Ad sqq. cf. Ovid. l.c. v. 643 sq.
    191. _vitreis_, vid. ad IV, 344, in V.L. et ad VII, 413.

      188. _elapsa_, vel quid simile pro _egressa_ dicendum fuisse
      monebat N. Heins. cui verba Qvidii Fast. VI, 577, _intrare parva
      fenestra_ obponit Lefeb. Majori forsan jure v. 190 verba _sic
      fama_ carpi poterant, quoniam ipsa iis Anna utitur.


    Orta dies totum radiis inpleverat orbem,
  Quum nullam Æneadæ thalamis Sidonida nacti,
  Et Rutulum magno errantes clamore per agrum,
  Vicini ad ripas fluvii manifesta sequuntur                       195
  Signa pedum; dumque inter se mirantur, ab alto
  Amnis aquas cursumque rapit: tum sedibus imis
  Inter cæruleas visa est residere sorores
  Sidonis, et placido Teucros adfarier ore.

    193. _nacti_, invenientes, καταλαβόντες, ut ap. Liv. V, 45; Cic.
    Orat. 9, extr. et al.
    196. _ab alto_, a mari Infero, seu Tyrrheno, in quod influit, aquæ
    cursum revocat. _Sustinuit tacitas conscius amnis aquas_, Ovid.
    Fast. III, 652. Ill. Ernesti interpretatur: aquis utrimque reductis
    fundum alvei apertum ostendebat, ut Anna a Trojanis conspici posset
    inter Nymphas residens: quod miraculum fundi amnis aperti putat nos
    debere ingenio Silii, ad παράδοξα hujus generis inprimis proni.
    199. Ovid. l.c. pergit: _Ipsa loqui visa est: Placidi sum Nympha
    Numici_.

      193. _Sidonida_, non _Sidonia_, Ald. quod et conj. Dausq. probb.
      N. Heins. et Drak.
      194. Hic versus adulterinus est, judice Barth. Adv. III, 21.
      Effictus certe videtur ex Ovid. Fast. III, 649. _En_ tacite
      reposuit Lefeb. ut passim.
      197. _sursumque_ conj. Barth., ad fontem revocat. Male!

  Ex illo primis anni celebrata diebus                             200
  Per totam Ausoniam venerando numine culta est.

    200. _primis anni_ veteris _diebus_, Idibus scil. Martiis; quippe a
    mense Martio annum redintegrabant antiqui. Vid. Ovid. l.c. v. 523 et
    675 sq.; Macrob. Sat. I, 12; Rosin. Antiq. Rom. IV, 7, et Struv.
    Synt. Antiq. Rom. cap. 1, pag. 178, et cap. 9, pag. 434.

      201. Hæc vellem minus languerent.


    Hanc postquam in tristes Italum Saturnia pugnas
  Hortata est, celeri superum petit æthera curru,
  Optatum Latii tandem potura cruorem.
  Diva Deæ parere parat, magnumque Libyssæ                         205
  Ductorem gentis nulli conspecta petebat.
  Ille, virum cœtu tum forte remotus ab omni,
  Incertos rerum eventus bellique volutans,
  Anxia ducebat vigili suspiria voce.
  Cui Dea sic dictis curas solatur amicis:                         210

    202 sqq. Tandem poeta redit in viam, de qua inde a v. 38 deflexerat.
    203. _superum æthera_, ut ap. Ovid. Met. II, 437, ubi vid. Heins.
    207. νόσφι λιασθεὶς, etc. Hom. Iliad. α, 349; λ, 80; D. Heins.
    208. Ut ap. Virg. Æn. VI, 157.

      204. _Latiis_ Constantii ed. _potitura_ emend. Barth. loco citato,
      quem ineptire loco Stat. Thebaid. lib. XII, vers. 719, citato mihi
      non persuasit Lefeb. Sed vulgatam lect. ab ira Junonis erga
      Romanos, adeoque ab ejus majestate, non alienam esse, et secundam
      syll. in _potitur_, non vero in _potitus_ aut _potiturus_,
      corripi, Cell. et N. Heins. jam notasse video.
      209. _vigili nocte_ ex probabili emend. N. Heins. recepit Lefeb.
      non repugn. Draken.

  ≪Quid tantum ulterius, rex o fortissime gentis
  Sidoniæ, ducis cura ægrescente dolorem?
  Omnis jam placata tibi manet ira Deorum,
  Omnis Agenoridis rediit favor. Eia, age, segnes
  Rumpe moras, rape Marmaricas in prælia vires.                    215

    211. _tantum ulterius_, τόσον περαιτέρω, Lefeb.
    --_ulterius ducis_, producis, continuas, ut _ducere bellum_, et
    _tempus_, vel _trahere verba_, sup. v. 79; nisi _ducere dolorem_
    dicitur, ut _ducere suspiria_, seu _spiritum_, ἀνάγεσθαι πνεῦμα διὰ
    στηθέων, ap. Callim. Epigr. 45.
    213. Cf. v. 234, 235. Virg. Æn. VIII, 40, et ad II, 365.
    --_placata manet_, πραϋνθεῖσα διατελεῖ, Lefeb.
    214. _Eia, age, segnes Rumpe moras_, ut ap. Virg. Æn. IV, 569, et
    Ge. III, 42.

      213. _namque_ pro _manet_ conj. N. Heins.

  Mutati fasces: jam bellum atque arma Senatus
  Ex inconsulto posuit Tirynthius heros,
  Cumque alio tibi Flaminio sunt bella gerenda.
  Me tibi, ne dubites, summi matrona Tonantis
  Misit; ego Œnotris æternum numen in oris                         220
  Concelebror, vestri generata e sanguine Beli.

    216. _Senatus ex inconsulto_, ex SC. sed inconsulto et temerario,
    Cell. Barth. et Drak., ut _inconsultum_ substantive sit inconsulta
    ratio, temeritas.
    217. _Tirynthius heros_; vid. ad II, 3.
    218. _alio Flaminio_, C. Terentio Varrone. Nam Silius, ut fere
    Polyb. III, 106, silentio prætermittit biennem consulatum Atilii et
    Gemini Servilii, qui Fabii artibus cum summa inter se concordia
    bellum gesserunt, teste Liv. XXII, xxxii, 34; ut tot alia, quæ non
    satis poetice tractari possunt, quibusque rerum status non mutatur,
    tacitus præterit, aliisque gravioris momenti rebus diutius
    inmoratur.
    220. Œnotris, vid. ad I, 2.

      216, 217. _Senatus En ex consulto_ (hoc est Senatusconsulto), vel
      _Ecce e consulto_ corrig. N. Heins. _Mutati fasces jam; bellum a.
      a. Senatus Exin consulto_ refinxit Lef. addita hac nota: ≪Hic
      solus versus probaret, fragmentum esse Silii. Nil intellexit hic
      Drak. nec duces ejus Barth. et Heynsius. Transponitur _exin_, ut
      XV, 327. Vox _senatusconsulto_ dividitur more Lucilii, de quo vid.
      Scalig. Lectt. Auson. II, 14.≫ _Senatu Ex inconsulto_ conj.
      Livineius, notante Cortio, et ex eo Ernesti.
      220. _Œnotris_, non _Œnotriis_, Ald. vid. not. ad v. 46.

  Haud mora sit; rapido belli rape fulmina cursu,
  Celsus Iapygios qua se Garganus in agros
  Explicat: haud longe tellus; huc dirige signa.≫
  Dixit, et in nubes humentia sustulit ora.                        225

    222. fulmina belli possint esse τεύχεα μαρμαίροντα, παμφανόωντα; sed
    præstat, cum Drak. adcipere de militibus Punicis, quibus Hannibal
    omnia tanquam fulmine prosternit; vid. ad I, 421.
    223 sq. Livius XXII, 43, Hannibalem, frumenti inopia commotum, in
    calidiora, atque eo maturiora messibus Apuliæ loca movisse tradit.
    Plures causas adfert Polyb. III, 107.
    224. Cf. ad I, 51, et IV, 561.
    225. _humentia sustulit ora_, ut Nympha fluvii.

      222. _flumina_ (Aufidum) conj. Dausq. Male! Verba _rapido rape
      cursu_, quæ judice N. Heins. ineptissima sunt, Drak. vindicat ex
      VII, 116, ex quo loco, et v. 215, totum potius versum conflatum
      arbitratur Lefeb. qui eum, commate post _Explicat_ et _tellus_
      posito, prorsus resecuit, vel pro _rapido_ certe _volucri_, aut
      _rabidus rape belli fulmina, currum_ coll. Horat. Od. I, xv, 12,
      legendum suspicatur. Lenior medicina foret: _trepido cursu_, h.e.
      celeri, ut XIII, 146; Virgil. Æn. IV, 672; VII, 638; IX, 233 al.
      Sed versus manum at acumen versificatoris potius, quam poetæ,
      redolet. _rapido belli pete culmina cursu_ conj. Withof;
      223. _ubi se_ Constant.
      224. Post hunc versum vulgo alius inseritur, _Hæc, ut Roma cadat,
      sat erit victoria Pœnis_, quem scripti et priscæ edd. ante Aldin.
      non agnoscunt, et Lefeb., quem secutus sum, sustulit, quod etiam
      suaserant N. Heins. et Drakenborch, qui eum ex VII, 233, effictum
      esse, jam recte, puto, monuit.
      225. _amentia_ Colon. vitiose pro _umentia_; vid. ad II, 125.
      _uventia_ Gryph. prob. N. Heins. Confer. ad II, 469, et III, 522;
      _viventia_, Oxon. Puteol. et priscæ edd. _evanida_ Wolf. Colin.
      D. Heins. Dausq. et Cell.


    Cui dux, promissæ revirescens pignore laudis:
  ≪Nympha, decus generis, quo non sacratius ullum
  Numen, ait, nobis, felix oblata secundes.

    226. _revirescens_, vigorem, vires et animum recipiens, ut XV, 134,
    ubi Drak. cf. Ovid. Met. VII, 305; Val. Max. IV, 8, extr. 4, et Cic.
    Phil. VII, 1, ubi vid. Intpp.
    227. _generis_, Beli. Conf. v. 31 et 221.
    228. _Felix_, qui facit felices, propitius; vid. Intpp. ad Virg.
    Ecl. V, 65, et Æn. I, 330.
    --_secundes_, ut sup. v. 124. Lefeb. male capit de _secundo_, vel
    altero omine, quod antiqui rogaverint deos ad prius omen
    confirmandum.
    --_oblata_ bona, spem, promissa.

      228. _Numen, ave, nobis_ conj. Barth. Adv. III, 1, Male!
      _secundes_ pro _secundis_ recte reposuerunt Draken. et Lefeb. ex
      emendat. N. Heins. et Burm. qui posterior etiam _optata_ malebat.

  Ast ego te, compos pugnæ, Carthaginis arce
  Marmoreis sistam templis, juxtaque dicabo                        230
  Æquatam gemino simulacri munere Dido.≫

    229. _compos pugnæ_, quam opto, et cujus committendæ facultate mihi
    data certam victoriæ spem habeo.
    230. _Marmoreis templis_, ut ap. Virg. Ge. III, 13, et Æn. VI, 69.
    --_sistere_, ut _ponere_, et τιθέναι, _aliquem_, h.e. imaginem ejus.
    231. Simulacrum Didonis juxta tuum ponam.

      230. _Marmoream_ rescripsit Lefeb. Conf. Virgil. Ecl. VII, 35, et
      Hor. Od. IV, i, 20. Sed vulgata quoque bene habet. _statuam
      templis_ conj. N. Heins. prob. Drak.
      231. _Æquantem_ Put. et R. 3. _Æquante_ Parm. ac Mediol. _Æquam
      te_ R. pr. _Æquatam te_ Mars. Mox _munere_ R. 1, 3; Med. probb.
      N. Heins. et Drak. Vulgatum _numine_ servavit Lefeb.

  Hæc fatus socios stimulat tumefactus ovantes:
  ≪Pone graves euras tormentaque lenta sedendi,
  Fatalis Latio miles: placavimus iras
  Cælicolum; redeunt Divi: finita maligno                          235
  Hinc Fabio imperia et mutatos consule fasces
  Nuntio: nunc dextras mihi quisque, atque illa referto
  Quæ Marte exclusus promittere magna solebas.

    233. _tormenta lenta sedendi_, gravem dolorem ex segni et ignava
    belli gerendi ratione, quæ nos lente sensimque conficit. Conf. ad
    III, 142.
    234. _Fatalis_, quem fata in Latii exitium miserunt. _Ed._
    235. _redeunt Divi_; vid. ad II, 365.
    237. _dextras_, quæ olim data dextra promisit, _referto_, renovato,
    iterum promittito. An _referre_ est perficere, ut ap. Liv. III, 45,
    extr. et alibi?
    238. _Marte_, pugnandi occasione; cujus spe destituti Pœni, et inpr.
    Galli, fremebant. Cf. v. 16 sq.
    --_promittere magna_; vid. ad v. 109.

      232. _tum factus_ Col. Ox. R. 2, unde _tumefactus_, scilicet
      augurio, recte emend. Barth. Adv. III, 1, et N. Heins. _tum fatus_
      Put. _tunc fatus_ R. 1, et Med. Vulgo _tum festus_, festa facie,
      non inprob. Barth. _si fatur, socios_ refingatur. _stimulat
      festinus ovansque_, vel _ovatque_, vel _stimulatum it festus
      ovantes_ tentabat Dausq. _ovansque_ ed. Ven.
      234. _omnes_ pro _iras_ Colon. unde _omen_ conj. N. Heins. Sed τὸ
      _omnes_ ex marginali potius nota glossatoris, ad vers. 213
      respicientis, in textum inrepsisse, non male suspicabatur Draken.
      236. _mutato consule_ malebat N. Heins.
      238. _clusus_ Colon. unde _Quæ Marti clusus promittere_ optimo se
      sensu edidisse putat Lefeb. respiciens forte ad Calliculam montem,
      ubi Fabius Pœnum clauserat. Sed vid. not.

  En, numen patrium spondet majora peractis.
  Vellantur signa, ac Diva ducente petamus                         240
  Infaustum Phrygibus Diomedis nomine campum.≫

    241. Apuliam petamus. Cf. ad v. 223, et ad I, 125.

      241. _Phrygibus_, ut v. 359, non _Phrygiis_, scripti. Conf. Pier.
      et Burm. ad Virg. Æn. II, 191.


    Dumque Arpos tendunt instincti pectora Pœni,
  Subnixus rapto plebeii muneris ostro,
  Sævit jam rostris Varro, ingentique ruinæ
  Festinans aperire locum, fata admovet Urbi.                      245

    242. _Arpos_; vid. ad IV, 554.
    243 sq. Cf. Liv. XXII, 34 et 38.
    --_Subnixus_, h.l. non tam fretus, vel, ut Schmid. putat, adjutus,
    quam audax et superbus, ut ap. Liv. XXVI, 13; XLI, 19, et Cic. Or.
    I, 58. Cf. Gell. XVII, 2; Gron. Diatr. Stat. c. 54, et Intpp. ad
    Tac. Hist. I, 73.
    --_ostro_, purpura consulari, _muneris plebeii_, quam aura favoris
    popularis, et insectatione Patrum consecutus fuerat, vel potius
    _rapuerat_; ut _invadere_ VII, 541.
    244. _Sævit rostris_; cf. Liv. XXII, 38; ferocibus turbulentisque
    concionibus criminatur Patres.
    --_ruinæ_ est vel interitus, vel, ut mox _fata_, calamitates et
    clades, quæ rixæ gravi fato atque fundatæ tenebantur.
    --_ruinam_ et _fata admovet_, ut _ruinam ducit_, apud Hor. Od. II,
    xvii, 9, ubi vid. Jani. 246 seqq. Summo verborum ornatu et pondere
    expressit Liv. XXII, xxv, 26. Cf. Val. Max. III, iv, 4.

      242. _instincti_ Colon. quod exemplis firmant N. Heins. et Drak.
      Conf. Burm. ad Ovid. Fast. VI, 597, et Gronov. Diatr. Stat. c. 54.
      Vulgo _instructi pectora_, prob. Barth. Adv. III, 1, quum Hannibal
      omnia astu et prudentia, Varro contra impetu et audacia gesserit.
      244. _Sævit jam_, non _Sævitiam_, Colon. Conf. Gronov. l.c.
      _Serviciam_ Ox. unde _Servitium_ conj. Barth. Adv. III, 1,
      ἀπροσδιονύσως.

  Atque illi sine luce genus, surdumque parentum
  Nomen, et inmodice vibrabat in ore canoro
  Lingua procax: hinc auctus opes, largusque rapinæ
  Infima dum vulgi fovet, oblatratque Senatum;
  Tantum in quassata bellis caput extulit urbe,                    250
  Momentum ut rerum, et fati foret arbiter unus,
  Quo conservari Latium victore puderet.

    246. _genus sine luce_, splendore, dignitate, claritate, ut ap.
    Stat. Silv. V, iii, 117. _Lux et lumen_ dicitur, quidquid præstans,
    pulchrum et clarum est. De Varronis genere vid. Liv. l.c.
    --_surdum_; cf. ad VI, 75.
    247 sq. _Lingua vibrabat_; vid. ad I, 539, et II, 587. Non vero
    innuitur _oratio vibrans_, h.e. vehemens, incitata et gravis, ut ap.
    Cic. Orat. 95, et Quintil. X, i, 60; XII, 9; sed linguæ verborumque
    volubilitas. Varro similis Dranci, de quo vid. Virg. Æn. XI, 338 sq.
    --_inmodice vibrabat lingua procax in ore canoro_, arguto, stridulo,
    ut Thersites ap. Homer. Iliad. β, 212, ἀμετροεπὴς ἐκολῴα, Ὅς ῥ᾽ ἔπεα
    φρεσὶν ᾗσιν ἄκοσμά τε πολλά τε ᾔδη, et v. 222, Ὀξέα κεκληγὼς λέγ᾽
    ὀνείδεα. Lenz.
    249. _oblatrat Senatum_; vid. ad v. 290.
    250. _caput extulit_, ut I, 29.
    251. Summa δεινότης horum versuum!
    --_Momentum rerum_, ut ap. Liv. III, 12; XXVII, 9; Lucan. III, 338;
    IV, 819. _Momentum_ propr. pondus, quo libræ lanx deprimitur.

      247. _at_ recte, opinor, refinxit Lefeb. _vibrarat_ Ox. Tell.
      R. 1, 3. _sonoro_ Ald.
      248. _opum_ alii.
      249. _Infima_ pro _Intima_ est ex emendat, Barth. l.c. et
      N. Heins. _oblatratque Senatu_ pro _Senatui_ conj. Voss. ad marg.
      ed. Junt. ut ap. Sen. de Ira III, 43. Sed vid. Bentl. ad Hor. Sat.
      II, i, 85.

  Hunc Fabios inter, sacrataque nomina Marti
  Scipiadas, interque Jovi spolia alta ferentem
  Marcellum, fastis labem suffragia cæca                           255
  Addiderant, Cannasque malum exitiale fovebat
  Ambitus, et Graio funestior æquore campus.

    253. _sacrata nomina Marti_, ἀρήϊοι, ἀρηϊφίλοι. Cf. ad IV, 729.
    254 sqq. _Scipiadas_; vid. ad VII, 106.
    --_Jovi spolia alta ferentem Marcellum_; vid. ad I, 133.
    --_labem addere_, ut l. adspergere, maculam notasque inurere.
    --_suffragia cæca_, ut VII, 540.
    --_Suffragia cæca_, temeraria plebis, _hunc_ Varronem consulem
    _addiderant_, inscripserant, _fastis labem_, tanquam dedecus eorum,
    _inter_ viros et consules, qui bello Punico II inclaruerant; et
    v. 257 (ubi poeta verbis ludit) campus Martius _funestior_ Cannensi,
    quoniam clades Cannensis non illata fuisset Romanis, nisi Varro
    consul creatus esset; Lenz.
    257. _Ambitus_, quo viam sibi ad consulatum Varro muniverat, _Cannas
    fovebat_, Romanis cladem Cannensem inportabat. Cf. V.L.
    --_campus_ Martius propter comitia _funestior_ Romanis _æquore
    Graio_, _campo Diomedis_, seu Cannensi; vid. ad I, 125.

      256. _Cannasque malum e._ scripti et priscæ edd. ut _Cannas
      tumulum Hesperiæ_ I, 50. _Cannisque_ Wolf. Colin. D. Heins. Dausq.
      et Cell.


    Idem, ut turbarum sator, atque adcendere sollers
  Invidiam, pravusque togæ, sic debilis arte
  Belligera, Martemque rudis versare, nec ullo                     260
  Spectatus ferro, lingua sperabat adire
  Ad dextræ decus, atque e rostris bella ciebat.

    258. _sator_, auctor, _turbarum_, ut _sator litis_, Liv. XXI, 6;
    _sator scelerum_, Plaut. Capt. III, v, 3. Cf. ad I, 394, in V.L.
    259. _pravus togæ_, domi, seu pacis tempore malis artibus utens.
    261. _Spectatus ferro_; vid. ad I, 77, et observa h.l. verborum
    ambages.
    262. _dextræ decus_, virtutis gloriam, quæ manu, non lingua,
    paratur.
    --_e rostris bella ciebat_; cf. verba Livii, inf. ad v. 311,
    adscripta.

      260. _ulli_ maluerit N. Heins. Sed forte _ullo ferro_ est, ullo
      armorum genere.

  Ergo alacer, Fabiumque moræ increpitare professus,
  Ad vulgum in Patres et ovantia verba ferebat:

    263. Præclare exornavit verba Liv. XXII, 38: ≪Conciones, priusquam
    ab urbe signa moverentur, consulis Varronis multæ ac feroces fuere,
    denunciantes, bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus, mansurumque
    in visceribus reipublicæ, si plures Fabios imperatores haberet; se,
    quo die hostem vidisset, perfecturum.≫

      264. _ut ovatia_ Oxon. _ovantia_ sine copula _et_ Tell. R. 1, 2.
      _ad ovantia_ Put. unde _adovantia_ edidit Lefeb. qui nove id
      dictum putat, ut _aderrat_, _adverberat_, _advelat_ ap. Stat. Th.
      IX, 78 (in ed. pr.), 686; Virg. Æn. V, 246. _resonantia_ emend.
      Dausq. ut _ore canoro_ v. 247; _petulantia_ (h.e. contumeliosa,
      legibusque vetita) _verba serebat_ conj. et multis exemplis,
      quibus Drak. plura adjecit, illustravit N. Heins. qui _verba
      ovantia_ nihil esse, et τὸ _et_ manifeste redundare putabat. Sed
      versus sententiam ita forte expedias: Ad plebem contra Patres (non
      contumeliosa tantum, ut antea, sed) _et_, etiam, adeo, _ovantia
      verba ferebat_, exsultans et ovans quasi parta jam et explorata
      victoria. Conf. mox v. 273, 277, et Liv. XXII, 38. Verbum certe
      _serere_ sermonibus potius et colloquiis, quam adclamationi,
      lætitiæ et orationi, ad populum habitæ, convenit, et multo aptius
      h.l. est τὸ _ferre_, ut aliis locis, quibus τὸ _serere_ inculcabat
      Heins. Conf. ad I, 394; Burm. ad Val. Fl. IV, 330, 547; Cerda ad
      Virgil. Æn. VIII, 60. Vulgo non post _professus_, sed post
      _vulgum_ distinguunt, prob. Cell. ut sensus sit: ut antea ad
      populum, ita nunc ad Patres quoque elata verba jactitabat. Sed e
      rostris, non in curia loquebatur. Withof. emend. _in Patres violentia verba ferebat_.

댓글 없음: