2015년 1월 7일 수요일

Punicorum Libri Septemdecim 6

Punicorum Libri Septemdecim 6

555. _aversus_, Col. et Ox. cum plerisque editis. _adversus_ Put.
      et priscæ edd.


    Nox tandem optatis terras pontumque tenebris
  Condidit, et pugnas erepta luce diremit.
  At duræ invigilant mentes, molemque reponunt
  Noctis opus: clausos acuunt extrema pericli,
  Et fractis rebus violentior ultima virtus.                       560

    558. Saguntinos per noctem urbem, quantum potuerint, muniisse
    murosque refecisse, apte ad miserationem singulatim tradit poeta;
    Livius vero XXI, 8 et 11, per aliquot dies quietem Saguntinis ab
    certaminibus datam esse, quam sententiam Silius inf. v. 581, 583,
    expressit. Ern.
    --_mentes duræ_ sunt, vel obduratæ, pertinaces, obfirmatæ, quæ
    flecti non poterant, et in fide erga Romanos obstinate manebant (ut
    ap. Val. Fl. IV, 175, ubi Burm.), vel induratæ ad bellum, laborem et
    quævis mala ferenda, ut III, 161; VIII, 516, 608, et ap. Virg. Ge.
    II, 170 et Æ. III, 94, V, 730; Liv. XXVII, 48 (_Ligures durum in
    armis genus_); Hor. Od. II, 12, 11; Ovid. Trist. V, 5, 51. Conf.
    inf. ad VI, 308.
    --_molem_, muros, et aggerem, ut v. 579.
    --_reponunt_, reficiunt, iterum exstruunt; nam _ponere_ est
    condere.
    Vid. sup. ad v. 24, et Heins. ad Ovid. Fast. II, 63.
    559. Vis desperationis exprimitur, ut X, 218 sq. et ap. Stat. Th.
    VII, 699.
    --_acuunt_, ad virtutem strenuamque urbis defensionem adcendunt.
    Cf. ad v. 113.

  Hinc puer, invalidique senes, hinc femina ferre
  Certat opem in dubiis miserando nava labori,
  Saxaque mananti subvectat vulnere miles.

    561. Verba Maroniana, Æn. XII, 131 seq. quem locum ex Hom. Il. Σ
    514, 515, adumbratum suspicor. Ceterum singula h.l. ad miserationem
    faciendam apta sunt.
    562. _in dubiis_ rebus, in ancipiti fortuna belli et ambiguo rerum
    exitu.

      561. _puer_ et mox _nava_, non _pueri_ et _vana_, Col.

  Jam Patribus clarisque senum sua munia curæ:
  Concurrunt, lectosque viros hortantur, et orant,                 565
  Defessis subeant rebus, revocentque salutem,
  Et Latia extremis inplorent casibus arma.

    564. _clari senum_, gr. pro _clari senes_, h. γέροντες ἀριστῆες,
    Hom. Il. β, 404.
    565. Amplificavit brevem narrationem Liv. XXI, 6 et 7. Proprie
    homines sunt _defessi_, seu _fessi rebus_ adversis, vel simpl.
    _fessi_ (cf. Ind. et Virg. Æn. II, 285; Horat. Od. II, 4, 11) qui
    malis, longaque inprimis obpugnatione et diuturno bello premuntur,
    viribusque exhauriuntur, ut ap. Virg. Æn. I, 157, 178; II, 109.
    Deinde ipsæ calamitates poetis _res fessæ_ dicuntur v.c. II, 492;
    X, 275, et Virg. Æn. III, 145. Nam _rebus_ h.l. sexto casu positum
    putare, paulo durius videtur.  [“X, 275” recte X, 274]
    566. _subeant defessis rebus_, auxilio, ut ap. Plin. II, 7.
    _Vespasianus fessis rebus subveniens._
    567. _Latia arma_, auxilium Romanorum.

      564. _carisque_ Put.
      566, 568. Ita hunc locum e c. Col. restituit Modius. In Oxon. et
      Put. non nisi verba _Defessis s. r., revocentque_ leguntur. Quæ in
      vulgg. edd. adduntur, _revocentque Sagunto Sidonias flammas, nunc
      ite, impellite puppim_, a manu Pomponii Læti esse, in Vatic.
      quodam cod. adnotatum vidit N. Heins. Sed in edit. Pomponii vacuum
      relinqui locum, adeoque famam ejus inmerito ab Heins. lacessi
      monet Lefeb.


    ≪Ite citi, remis velisque inpellite puppim,
  Saucia dum castris clausa est fera: tempore Martis
  Utendum est rapto, et grassandum ad clara periclis.              570
  Ite citi, deflete fidem murosque ruentes,
  Antiquaque domo meliora arcessite fata.
  Mandati summa est: dum stat, remeate, Saguntos.≫

    569. _fera_ δεινῶς Hannibal dicitur, ut _Libycus leo_, VII, 401, ubi
    vid. not. Conf. v. 638.
    --_tempore rapto_, quod properanter præterit, vel simpliciter
    raptim, festinanter _utendum_, vel denique, quæ ratio ceteris
    præstat, commodum tempus adripiendum, occasio amplectenda est, ut
    contra _tempus amittere_. Cf. VII, 531, et Virg. Æn. XI, 459.
    _Rapere_, seu _corripere_ et _carpere_, Græce ἁρπάζειν, viam, iter,
    fugam, gradum, gressus, urbem, castra, letum, dies, tempus, campum,
    pugnam, poetis est raptim facere, seu perficere, et adcelerare, vel
    celeriter occupare et in usum suum convertere. Vid. Ind. et quæ loca
    adposuit Drak. Jos. Iscan. b. Troj. V, 358, _cum tempore rapto
    Imperiale tonans_, etc. (ubi v. Dresem.) et Lucan. X, 507, ≪Cæsar
    semper feliciter usus præcipiti cursu bellorum et tempore rapto.≫
    Conf. Heins. et Burm. ad Val. Flacc. II, 252, et ad Ovid. Epist.
    XIX, 74; Gronov. ad Liv. VI, 23.
    570. _ad clara_, ἔνδοξα, claritatem nominis, ad gloriam,
    _grassandum_, omni studio contendendum est: ut _ire periclis ad
    decus_, IV, 36, at _ad gloriam virtutis via grassari_ ap. Sallust.
    b. Jug. c. I.
    571. _deflete_, etc. tristem eorum sortem exponite.
    572. _Antiqua domo_, Roma, vel ex Latio, unde Rutuli Ardeates
    coloniam Saguntum deduxere. Vid. ad v. 291, _domus_, patria, ut II,
    75, et X, 95, ubi Drak. laudat Cerdam ad Virg. Æ. VIII, 114.

      569. _sacris_ pro _castris_ Parm. _clathris_ conj. N. Heins.,
      qui hac voce, qua lignum, seu ferrum innuitur, quo transverso
      cancellorum instar caveæ, januæ et fenestræ muniuntur
      sepiunturque, gr. κλεῖθρον, magnopere delectatur. vid. eum ad
      Claud. de laud. Stilic. III, 272. _tempore M. rapto_ Col. et
      plerique editi, _rupto_, h. interrupto, propter vulnus H. et
      noctis tenebras (vid. Liv. XXI, 8) Ox. R. 3. Parm. Med. et al.
      _tempore Marti rapto_, h. quod veluti rapitur Marti, dum quiescit
      H., satis confidenter edidit Lefeb. male provocans ad verba Stat,
      Th. VII, 611, _præceps tempore Tydeus utitur_, quæ vulgatæ potius
      lectioni favent.
      572. _accersite_, quædam edd. vid. ad v. 264.

  Ast illi celerant, qua proxima litora, gressum,
  Et fugiunt tumido per spumea cærula velo.                        575
  Pellebat somnos Tithoni roscida conjux,
  Ac rutilus primis sonipes hinnitibus altos
  Adflarat montes, roseasque movebat habenas.

    577. _rutilus sonipes_, equi Auroræ, cui non minus ac soli noctique
    equi et currus tribuuntur.
    578. _Adflarat montes_, locutio Virg. Ge. I, 250, ubi vid. Heyne.
    --_roseas habenas_. Nota est Ἠὼς ῥοδοδάκτυλος, seu ῥοδόπηχυς
    (Hom. Il. α, 477. Theocrit. II, 148) h. pulchra, pulchritudine,
    more poetarum, per aliquam ejus partem, colorem roseum, expressa.
    Vid. ad VII, 448.

  Jam celsa e muris exstructa mole juventus
  Clausam nocturnis ostentat turribus urbem.                       580
  Rerum omnes pendent actus, et milite mæsto
  Laxata obsidio, ac pugnandi substitit ardor,
  Inque ducem versæ tanto discrimine curæ.

    580. _nocturnis_, noctu exstructis.
    581. _Pendere_, ut _hærere_, intermitti, desinere, differri, v.c.
    ap. Virg. Æn. IV, 88.
    --_Rerum actus_, obsidio. Poeta ante oculos habuit Liv. XXI, 8, sed
    eamdem sententiam triplici modo expressit.

      579. _et structa_ Tel.
      583. _tanto d. c._, non _tanto in d. c._, libri veteres.


    Interea Rutulis longinqua per æquora vectis
  Herculei ponto cœpere exsistere colles,                          585
  Et nebulosa jugis adtollere saxa Monœci.

    584. _Rutulis_, Saguntinis. Cf. ad v. 291 sq.
    585. Rupes et promont. cum portu et templo _Herculis Monœci_,
    Μονοίκου λιμὴν, in Liguria erat, prope mare mediterr., ubi nunc
    Monaco est, inter Nicæam (_Nizzam_) et Genuam vid. Strab. IV,
    p. 139, 140, et VV. DD. ad Virg. Æn. VI, 831. Plin. III, 5, et
    Lucan. I, 405 sqq.
    585. _exsistere_, emergere, in conspectum repente venire, et hinc
    eminere, conspici, ut _exstare_, _surgere_, _exsurgere_, _erigi_, et
    h.l. _adtollere_ se, de montibus, etc. Conf. Heins. et Burm. ad
    Ovid. Met. II, 264. Drak. ad Liv. XXV, 21, et, a quo hos jam
    laudatos video, Ernesti clav. Cic.
    [586.] _Nebulosus_, νεφώδης, altus.

      586. _Menœci_ quidam vitiose.

  Thracius hos Boreas scopulos inmitia regna
  Solus habet, semperque rigens nunc litora pulsat,
  Nunc ipsas alis plangit stridentibus Alpes;
  Atque ubi se terris glaciali fundit ab Arcto,                    590
  Haud ulli contra fiducia surgere vento.

    587. Egregia aquilonis pictura, in cujus singulis partibus summum
    πάθος et exquisitiores imagines effulgent, quæ tamen in vss. 593,
    594, nimis audaces videri possunt.
    --_Boreas_ h.l. _Thracius_, ut VII, 570, _Odrysius_, X, 11,
    _Hæmonius_, (quæ vox tam ad Thraciam, quam ad Thessaliam spectat,
    quoniam Hæmus mons utramque dividit) et Virg. Æ. XII, 365, _Edonus_
    dicitur exemplo Græcorum; quibus _Thracia_, ἀνέμων οἰκητήριον, a
    septemtrione est. Cf. VV. DD. ad Hesiod. Ἔργα v. 507; Hom. Il. Ι, 5;
    Hor. Od. I, 25, 11; IV, 12, 11, Epod. XIII, 3. Burm. ad Val. I, 611;
    VI, 340, et inpr. Spanhem. ad Callim. H. in Dian. v. 114, et in
    Del. v. 26 et 65.
    588. _Solus regna habet_, non solus ibi flat, sed regnat, h. quam
    maxime sævit. cf. Lucan. I, 406 sqq.
    589. _Alas_, velocitatis exprimendæ causa, ventis, ut VIII, 478
    fulmini, a poetis adsignari, nota res est.
    591. Nullus ventorum audet, cum eo pugnare. Conf. VII, 556 sq.

      589. _plangit_ Col., h. tundit, percutit, πλήσσει, κόπτει, quod
      proprium est alarum. conf. Heins. ad Ovid. Metam. V, 675.
      _tangit_ Ox. et Put. cum priscis edd. Vulgg. _frangit_; non male,
      et majore cum vi, de conatu conf. Virg. Ge. II, 441.

  Vorticibus torquet rapidis mare, fractaque anhelant
  Æquora, et injecto conduntur gurgite montes:
  Jamque volans Rhenum Rhodanumque in nubila tollit.
  Hunc postquam Boreæ dirum evasere furorem,                       595
  Alternos mæsti casus bellique marisque,
  Et dubium rerum eventum sermone volutant.

    592. _anhelant_ exquisite pro sonant. Conf. ad III, 471.
    --_fracta æquora_, ad scopulos adlisa et repercussa.
    594. _Rhenum Rhodanumque_, fluctus in iis. Nomina fluviorum ad
    ornatum spectant.
    595. Disserunt inter se de discrimine urbis et eventu belli; quæ
    apte inventa est oratio hominum, patriam urbem desperatam et
    obsidione pressam relinquentium; Ern.
    596. _Alternos_, alterne, ἀμοιβαίως.
    597. Verba Virg. Æn. VI, 157.

  ≪O patria! o Fidei domus inclyta, quo tua nunc sunt
  Fata loco? sacræne manent in collibus arces?
  An cinis, heu Superi! tanto de nomine restat?                    600
  Ferte leves auras, flatusque ciete secundos,
  Si nondum insultat templorum Pœnicus ignis
  Culminibus, Latiæque valent subcurrere classes.≫

    598. _Fides_ a Saguntinis præ reliquis diis culta. Nam, ut Livii
    verbis utar, fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt; et
    Florus II, 6, eorum urbem fidei erga Romanos magnum quidem, sed
    triste monumentum adpellat. Conf. ad II, 479.
    --_quo sunt Fata loco_, ut ap. Virg. Æn. II, 322; IX, 723.
    599. _arces_ vid. ad v. 7.
    --_sacræ_ conf. ad v. 505.
    601. Conf. Virg. Æn. III, 529, ibique Heyne.

      602. _Pœnicus_ Col., antiqua forma, ut ap. Gruter. in fastis
      triumphal. p. 297. col. 2. Sic et _mœnera_, _mœrus_, etc. vid.
      quos Drak. laudat, Gifan. Ind. Lucret. vid. _pœniceus_ et _mœrus_,
      Lambin. ad Lucret. I, 30. Heins. ad Ovid. Am. III, 7, 29, et Met.
      XII, 104. Add. Heins. et Heyne ad Virg. Æ. X, 24, 144; XI, 382.
      _penitus_ Ox. proxime verum. Vulgo _protinus_ prob. Dausq. qui
      explicat continue, jugiter, ut ap. Virg. Æn. III, 416.

  Talibus inlacrimant noctemque diemque querelis,
  Donec Laurentes puppis defertur ad oras,                         605
  Qua pater, adceptis Anienis ditior undis,
  In pontum flavo descendit gurgite Thybris.

    605. _Laurentes_, Italiæ, vel Laurenti, urbis Latii, haud procul ab
    Ostia, ubi Tiberis in mare Inferum, seu Tyrrhenum influit. Vid. ad
    v. 110.
    606. _patres_, quod prisco sermone honoris, reverentiæ, amoris
    religionisque vocabulum fuit, dicuntur Dii, reges et fluvii majores.
    Cf. V.L. ad III, 126, et VV. DD. ad Virg. Æn. I, 155. Val. Fl.
    I, 11, et Petron. c. 41.
    --_Anio_, seu _Anien_, hod. _Teverone_, _ditior u._ V. Burm. ad
    Val. Fl. IV, 720.
    607. _flavo_ v. Heins. ad Ovid. Met. XIV, 447, et Jani ad Hor. Od.
    I, 2, 13.

      607. Alii _Tybris_ et _Tibris_, conf. Virg. Æn. VIII, 330 sqq.


    Hinc consanguineæ subeunt jam mœnia Romæ.
  Concilium vocat augustum, castaque beatos
  Paupertate Patres, ac nomina parta triumphis                     610
  Consul, et æquantem Superos virtute Senatum.

    608. _consanguineæ_, ob communem originem. Cf. v. 655 et 671.
    609. Præclara priscæ Romanorum simplicitatis, frugalitatis
    virtutisque descriptio, cui comparentur suavissima loca Hor. Od. I,
    12, 33 seqq. II, 5, 10, 20. Juven. XIV, 160 seq. Ovid. Fast I, 197
    sq. et Propert. IV, 1, quibus locis vetus simplicitas potissimum nos
    delectat eo, quod cum magnificentia elegantiaque serioris ævi
    comparatur.
    --Admodum languere hunc locum censet vir doctus in N. _Allgem.
    deutsch. Bibl._ T. VIII, P. II, p. 418. Suffecisset sane simpl.
    memorasse, senatum a consulibus coactum esse. Sed quis ita poetam
    quasi in ordinem coget, et quis obfendetur imagine, in quam ille
    facile incidere poterat, quæque lectores tam jucundis adficit
    sensibus?
    --_casta beatos Paupertate Patres_ cf. VI, 633, et Virg. Æn. VIII,
    105.
    --_beatos_, felices, vel etiam divites et contentos re modica, non
    lauta, ut μάκαρες ap. Hesiod. Ἐργ. 549, vel μακάριοι et εὐδαίμονες.
    Conf. mox v. 615. Cuper. Obss. III, 1; Heins. ad Ovid. Amor. I, 15,
    34, et, quos Drak. citavit, Varr. L. L. V, p. 24 et Claud. Cons.
    Olyb. et Prob. v. 46.
    --_casta_, integra et pura a scelere, paucis juste paratis
    contenta, nec divitiis per malas artes inhians.
    610. _Paupertas_ h. loco, non inopia est, sed fortuna mediocris,
    quæ nec lauta, nec tenuis et despecta est, vita simplex sine quæstus
    opumque cupiditate, Sen. Ep. 87 ≪Paupertas est, non quæ pauca
    possidet, sed quæ multa non possidet.≫ Conf. Jani ad Hor. Od. I, 1,
    18, et, quos Drak. laudat, Lucan. X, 151; Hor. Serm. VI, 71; Val.
    Max. IV, 8, 2. (_Fabius paupertatem inopia mutavit_) et Broukh. ad
    Tibull. I, i, 3, et 5.
    --_nomina parta triumphis_, viros triumphis claros, abstr. pro
    concr. vid. App. Capitolinos, Torquatos, Corvinos, Coriolanos,
    Fidenatas, Messalas, qui tum temporis cognominibus inclaruerant,
    indicari observant Dausq. et Drak.

  Facta animosa viros, et recti sacra cupido
  Adtollunt, hirtæque togæ, neglectaque mensa,
  Dexteraque a curvis capulo non segnis aratris;
  Exiguo faciles, et opum non indiga corda,                        615
  Ad parvos curru remeabant sæpe penates.

    613. _Adtollunt_, claros et venerabiles reddunt.
    --_hirtæ togæ_, v. V.L.
    --_neglecta mensa_, frugalis, qualis M. Curii Dentati, Q. Ælii
    Tuberonis et aliorum fuit, de quibus vid. Juven XI, 78 seqq. Val.
    Max. IV, 3, et Aurel. Vict. de vir. ill. c. 33.
    614. _Dextera_ per aratrum non segnis, inutilis facta _capulo_, ad
    gladii usum, ad bellum. Conf. loc. sim. VIII, 398, et Claud. in
    Eutrop. II, 395.
    --Exemplo sunt C. Atilius Serranus et L. Quinctius Cincinnatus, de
    quibus vid. Virg. Æn. VI, 845; Liv. III, 26; Plin. XVIII, 3 seu 4.
    Alios laudat Sen. Ep. 86, et Flor, I, 11.
    615. _Exiguo faciles_, qui tenuem victum, facilem paratu, parabilem
    habent, qui facile inveniunt pauca, quæ ad vitam sustentandam
    necessaria sunt, ut fere _priscis introitu facilis_, V, 52, et
    _victu facilem_ ap. Virg. Æn. I, 445, ubi vid. Heyne in Var. Lect.
    et in Exc. XIV. Possint etiam _faciles_ esse contenti: nam _facilis_
    dicitur argilla, seu cera, quæ fingi et tractari potest; (v.c.
    Tibull. I, 1, 40, ubi vid. Heyne) unde ad hominem transfertur, qui
    facile flectitur, qui εὐκίνητος est, commodus, comis, humanus, et
    hinc contentus, αὐτάρκης, ut _difficilis_ est inexorabilis, durus,
    pertinax, morosus; ἀργαλέος, δύσκολος, δυσχερὴς, χαλεπός. Sic fere
    εὔκολοι ταῖς διαίταις ap. Plut. et _contentus vivere parvo_ ap.
    Tibull. I, 1, 25. Nisi malis accipere, ut _facilis soli_ XV, 718;
    _periculis_, XII, 464; _morti_ ap. Lucan. IV, 506; _injuriæ_ ap.
    Quintil. Decl. I, 16, et _inanibus_ ap. Tac. Ann. II, 27, ut
    innuantur ad fortunam mediocrem, cui adsueti sunt, perferendam
    idonei.
    --_Exiguum_ et _parvum_ dicitur res modica, fortuna mediocris, v.c.
    Virg. Ge. II, 472 (_exiguo adsueta juventus_) et Æn. VI, 844; IX,
    607. Tibull. l.c. et Horat. Od. II, 16, xiii.
    616. _parvos penates_, humiles ædiculas, casas, in quibus et parva
    Penatium signa: Cf. VII, 173; Heins. ad Ovid. Metam. VIII, 637;
    Bentl. ad Hor. Ep. I, 7, 58, et VV.DD. ad Virg. Æn. VIII, 543.
    --_curru_ sc. triumphali, sententia Marsi, Cell. et N. Heins. vid.
    ad III, 614; Drak. convenientius esse videtur, currus intelligere,
    quibus senatores, rure evocati, in curiam venerint, et inde domum
    redierint, unde sellæ curules ortæ. Sed poeta expressit Liv. III,
    68; ≪præda parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriæque
    simul publicæ, simul privatæ, triumphantes domum ad Penates
    redibatis.≫ Præclare autem _parvos penates_ obposuit _currui_.

      613. _hirtæque togæ_ (vestitus incomtus) e Col. recepi cum Modio
      et Lefeb. qui bene laudant Tac. Dial. de Orat. c. 26, pr., inpr.
      Lucan. II, 386 ubi Cato dicitur _Hirtam membra super romani more
      Quiritis Induxisse togam_, et Propert. IV, i, 11. _Curia,
      prætexto quæ nunc nitet alta senatu, Pellitos_ (pellibus vestitos)
      _habuit rustica corda patres_. Add. Theogn. Sent. v. 55. Prudent.
      Psychom. 226, et Ernesti clav. Cic. vid. _pellitus_. Nec tamen
      spernenda est vulgata lectio, _hirtæque comæ_. Priscis enim
      temporibus Romani crinem et barbam alere solebant, nec seriori ævo
      deerant, qui hunc morem servarent, et tam intonsi quam barbati
      essent, v.c. Regulus, VI, 426 seq. Pompeius M. XIII, 861 seq. et
      ap. Lucan. VIII, 679 sq. Cato ap. Horat. Od. II, 15, 11, et Lucan.
      II, 372 seq. Curius ap. Horat. Od. I, 12, 41. Hinc _imagines
      hirsutas_, h. vetustas, dixit Martial. IX, 48, 2. cf. Ovid. Fast.
      II, 30; VI, 264, et Intpp. ad Tibull. II, i, 34, et Plin. VII, 59.
      614. _ad curvi capulos non segnis aratri_, vel _a curvi capulo non
      segnis aratri_, conj. N. Heins. Idem v. 618 _Captivæ exuviæ_
      scribendum putabat, ne _currus_ bis repeteretur. Sed quot poetarum
      loca sollicitanda essent, si ad hanc normam ea exigere liceret!
      v. a Drak. laudatus Barth. ad Stat. Th. X, 449.


    In foribus sacris, primoque in limine templi
  Captivi currus, belli decus, armaque rapta
  Pugnantum ducibus, sævæque in Marte secures,
  Perfossi clipei, et servantia tela cruorem,                      620
  Claustraque portarum pendent: hic Punica bella,
  Ægates cernas, fusaque per æquora classe
  Exactam ponto Libyen testantia rostra:

    617. In templis olim senatus haberi, legatique excipi solebant. Cf.
    Intpp. Virg. Æn. I, 505 sq. et VII, 192 seq. inf. VI, 454; XI, 72;
    Cic. Cat. I, 13; II, 6; III, 9. Legatis plerumque extra urbem, in
    æde Martis, seu Bellonæ, seu Apollinis senatus dabatur.
    --_templum_ etiam dicitur omnis locus inauguratus et sanctus, et
    proprio is, quem augures certo ritu capiunt: hinc tribunal, rostra
    et curia. Cf. Liv. I, 30; XXXVII, 52, 53; XLI, 15, et Ernesti clav.
    Cicer. voc. _templum_. Ceterum Silius h.l. ante oculos habuit Virg.
    Æn. VII, 170 sq. inpr. v. 183, 186, ubi vid. Cerda et Heyne. Conf.
    etiam Perizon. Anim. hist. c. 7.
    621. _Punica bella, Ægates_, spolia ex b. Punico I, pugna ad Ægates
    insulas finito; Cell. _Ægates Punica bella_ Drak. putabat esse
    _prœlium_ cum Pœnis ad Ægates commissum, cujus pictura in foribus
    templi dedicata fuerit. Sic _bellum_ et Gr. πόλεμος passim
    occurrunt. Vid. Ill. Harles. ad Ovid. Trist. V, 10, 26. Cort. ad
    Sallust. b. Cat. c. 9, et Casaub. ad Polyb. p. 147, ed. Gronov. Sed
    _bella_ etiam pro _bellum_, et hoc proprie adcipi potest, more
    poetarum, qui generali notione præmissa, specialem, quæ illam
    explicet, adjiciunt.
    --Verba _Punica bella_ et _Ægates_ non de pictura intellexerim,
    sed de tropæis et rostris navium, quorum adspectus victoriæ illius
    memoriam instauraverit; Ern. Recte opinor.
    623. _Exactam ponto Libyen_, Pœnos in mari profligatos, et omnibus
    insulis, quotquot inter Italiam et Siciliam sunt, excedere jussos.
    Conf. Polyb. I, 62 et 63, 624, 626. Historia notissima vel ex Liv.
    V, 34, 49, et Flor. I, 13; cf. IV, 150 sq.

      621. _vela_ pro _bella_ malebat N. Heins., h. vexilla navalia,
      quibus non minus, ac rostris, inter tropæa erat locus.

  Hic galeæ Senonum, pensatique inprobus auri
  Arbiter ensis inest, Gallisque ex arce fugatis                   625
  Arma revertentis pompa gestata Camilli:
  Hic spolia Æacidæ, hic Epirotica signa,
  Et Ligurum horrentes coni, parmæque relatæ
  Hispana de gente rudes, Alpinaque gæsa.

    624. _pensati inprobus Arbiter_, iniquo ponderi explendo adjectus.
    Conf. Liv. V, 48 ext.
    626. _pompa_, triumpho. Vid. Liv. V, 49.
    627. Hic versus ad _Pyrrhum_, Epiri regem, a Pyrrho, seu Neoptolemo,
    Achillis filio, _Æaci_ pronepote, et regni Epirotici conditore,
    genus paternum, ab Hercule maternum ducentem, (unde _Æacides_,
    dicitur Cic. de Div. II, 56; Off. I, 13. Ep. ad Div. IX, 25.)
    referendus videtur. Sed _Æacides_ etiam esse possit _Perses_, seu
    _Perseus_, ultimus Macedoniæ rex, a L. Æmilio Paulo, qui LXX urbes
    Epiri una die solo æquavit, in triumpho ductus, et ab eodem Achille,
    Æaci nepote, oriundus. Conf. ad XV, 291 seq. Prop. IV, II, 39, et
    inpr. Heyne ad Virg. Æn. VI, 840.
    628. _Liguria_ (nunc Genua et Lucca) varia cum Romanis bella, quæ
    Livius pluribus locis et Noris. Cenot. Pis. Diss. I, 1, copiose
    descripserunt, gessit, ut et _Hispania_; sed neutra ante b. Punici
    II tempora: unde Silius tempora turbasse, et forte Ligures cum
    Gallis Insubribus confudisse censendus est, æque ac Florus II, 3;
    cujus historia de rebus bellisque adversus Ligures non multo post
    belli Punici I finem gestis impeditissima est, et ad seriora tempora
    spectare videtur, quibus Fulvium, Bæbium et Postumium, quibus Floro,
    Livio aliisque testibus Ligures vicere, Consules fuisse constat.
    --_parmæ rudes_, informes, vel nulla pictura et cælatura ornatæ, ut
    _p. alba_ et _pura_, ap. Virg. Æn. IX, 548, et XI, 711, ad quæ loca
    vid. Heyne. An sunt scuta, ex coriis tantum, sine ferro, confecta,
    ut minoris essent ponderis, qualibus Numidæ utebantur? Vid. Sallust.
    b. Jug. c. 94 pr. et Suid. πάρμαι, δερμάτινοι θυρεοὶ παρά
    Καρχηδονίοις. Utrumque infra ad III, 234, jam laudavit Dausq. qui
    h.l. verba Strab. III, p. 106 (ubi ἀσπίδιον Lusitanorum, quod sine
    fibulis, aut ansis erat, describitur) adposuit et hæc notavit: ≪Ubi
    Romani hactenus Hispanos debellarunt? Suspicio est, Hispanos fuisse
    in auxiliis Pænorum b. Punico I, devictosque in Sicilia. Sed quomodo
    _rudes parmæ_? Suspicio est fuisse tectas corio ἀδεψήτω: nisi iis
    carere subsidiis est, parmam esse rudem, et erudito expertove
    bellatori sat commodam, quo inclino.≫
    629. _Alpina gæsa_ sumsit ex Virg. Æn. VIII, 661, 662, ubi v. Intpp.
    _Alpina_ Cell. putabat esse, ex arboribus Alpinis, ut durioribus,
    confecta; Dausq. erepta Senonibus in obsidione Capitolii, aut
    Celtis, quos b. Punico I, in Pœnorum castris stipendia fecisse,
    Appianus in Libycis tradit; Drak. erepta Gallis Insubribus, Alpium
    adcolis, et a Romanis tempore inter b. Punicum I, et II, devictis.
    Vid. Flor. II, 3 et 4.
    --_gæsa_ etiam Afris tribuuntur ap. Liv. XXVI, 6, et inf. II, 444
    (ubi Drak. notat, his locis vulgatam lect. Polluc. VII, 156,
    vindicari posse) sed plerumque Gallis, vel Hispanis. V. Barth. ad
    Stat. Th. IV, 64.

      628. _horrentes coni._ Col., h. galeæ, ut _cristæ capitum_ apud
      Virg. Æn. VII, 185. et _galeæ Senonum_ sup. v. 624. _horrentes
      tonsæ_, h. remi, Oxon. prob. N. Heins. ad h.l. et ad Claud. Cons.
      Honor. VI, 48, cui Drak. obponit, Romanos nunquam captarum navium
      remos in templis suspendisse, neque in toto bello Ligustico vel
      semel pugnam navalem commisisse. Vulgata lectio _horrentesque
      comæ_ ab h.l., ubi de spoliis et tropæis agitur, abhorret, nec
      juvatur Dausq. distinctione, _hic E. signa, Et Liguram_, (signa)
      _horrentesque comæ_.


    Sed postquam clades patefecit et horrida bella                 630
  Orantum squalor, præsens adstare Sagunti
  Ante oculos visa est extrema precantis imago.
  Tum senior mæsto Sicoris sic incipit ore:
  ≪Sacrata gens clara fide, quam rite fatentur
  Marte satam populi ferro parere subacti,                         635
  Ne crede emensos levia ob discrimina pontum.

    631. _Orantum squalor_, h. legati squalentes, seu squalidi.
    Squalorem et sordes tam reorum, quam lugentium et supplicantium, ad
    miserationem movendam pertinere, vel tironibus nota res est. Cf. v.
    673, 674.
    632. _extrema_, humillimis verbis, vel opem in extremis suis rebus.
    634. Oratio gravissima, et ad vim malorum declarandam mentesque
    miseratione permovendas aptissima.
    --_fide sacrata_, sacra et inviolata; vel templo Fidei publice
    sacrato.

      635. _subacti_, non _coacti_, Col. Put. Parm. Med. quod Drak.
      firmat ex XIII, 709; XVII, 576. Virg. Æn. III, 257; VII, 214, al.
      conf. Heins. ad Virg. Ge. IV, 85, ad Claud. in Rufin. II, 314, et
      Ovid. Met. VI, 497.
      636. _emensum_ Ox. Put. Parm. Med. passivo sensu, ut III, 648.
      Virg. Æ. II, 181. Appul. Met. VI, pr. Ita Drak. conf. Heins. ad
      Ovid. Met. XV, 226. Lefeb. id recepit, nec male, quoniam doctius
      est.

  Vidimus obsessam patriam, murosque trementes:
  Et, quem insana freta, aut cœtus genuere ferarum,
  Vidimus Hannibalem: procul his a mœnibus, oro,
  Arcete, o Superi, nostroque in Marte tenete                      640
  Fatiferæ juvenem dextræ: qua mole sonantes
  Exigit ille trabes? et quantus crescit in armis?

    638. Similiter Dido de Ænea ap. Virg. Æn. IV, 366 sq. Cf. sup.
    v. 569.
    --_insana_ vid. ad v. 101 et 252.
    640. Verba generosa, et ad benevolentiam adliciendam idonea!
    --_tenete_, h. detinete, ut XI, 450, ubi plura exempla congessit
    Drak.
    641. _Fatiferæ_, ut II, 116, et _fatalis_ II, 400, θανατηφόρου.
    Conveniunt fere verba Virg. Æn. XI, 283, 284.
    --_mole_, vi; vel quam magnas.
    642. _quantus crescit_ ut XII, 719.
    --_crescit in armis_, semper majora audet, Schmid. Sed poeta ad ea,
    quæ sup. v. 496 sqq. dixerat, respexit, vel sensus est: quanto major
    videtur in armis, si arma cepit, seu in bello. Cf. V.L.

      642. _Exigit_, h. jacit, emittit, Ox. Parm. et Med., quod multis
      exemplis illustrant N. Heins. et Drak. conf. not. ad v. 307.
      _Erigit_ Put. _Exycit_ Col. Vulgg. _Conjicit_, ex glossa, _in
      arma_ suspicari quis possit, ut _quantus In clypeum adsurgat_ ap.
      Virg. Æn. XI, 284 ubi v. Heyne.

  Trans juga Pyrenes, medium indignatus Hiberum,
  Excivit Calpen, et mersos Syrtis arenis
  Molitur populos, majoraque mœnia quærit.                         645
  Spumeus hic, medio qui surgit ab æquore, fluctus,
  Si prohibere piget, vestras effringet in urbes.

    643. Ferocissimas gentes sibi conciliavit: quod sortem nostram
    adgravat.
    --Iberum superavit, et extra terminos egressus est, _indignatus_,
    fluvium esse _medium_ inter Pœnorum et Rom. imperium, et utriusque
    finem. Conf. ad v. 294.
    [644.] _Excivit_ in bellum adversus Romanos _Calpen_, Hispanos,
    fretum Herculeum adcolentes.
    --_mersos_, obrutos, fortius quam habitantes.
    645. _Molitur_, parat, movet, excitat ad bellum. Nam _moliri_ de
    omni motu, opere, aut conatu usurpatur. Vid. Ind. et ad VII, 264.
    --_majora_, quam Saguntina, _mœnia quærit_, ad spem Romæ expugnandæ
    adspirat, et hujus rei occasionem quærit.
    646. Conf. Senec. Med. v. 393 sq.
    --_medio qui surgit ab æquore_, qualem poeta descripsit sup. v. 468
    sq.
    647. _effringet_ vid. ad v. 539. Æstuantis instar fluctus in Italiam
    inruet, nisi mature cœptis ejus obviam iveritis.

      647. _nostras_ Ox. _vestra se franget in urbe_ emend. et recepit
      Lefeb. forma loquendi vulgari, quam Ciceronianam vocat, poeticæ
      substituta. _vestras se franget in urbes_ malebat Barth. Adv. VII,
      15. _vestras se inpinget in u._ N. Heins.

  An tanti pretium motus, ruptique per enses
  Fœderis, hoc juveni, jurata in bella ruenti,
  Creditis, ut statuat superatæ jura Sagunto?                      650
  Ocius ite, viri, et nascentem exstinguite flammam,
  Ne seræ redeant post aucta pericula curæ.

    649. _jurata bella_ conf. sup. v. 118.
    650. _statuat jura_, leges det.
    652. Ne sero et frustra ad propulsandum periculum adnitamini, si
    nimis creverit.

      650. _superatæ_ Col. Vulgo _superata_, quod fraudi fuit Cellar.,
      hanc ex verbis, _ut jura statuat_, sententiam exsculpenti: ut quæ
      dudum rupit fœdera, deleta Sagunto, vobis custodiat sanctius et
      finem ponat potentiæ?

  Quamquam o! si nullus terror, non obruta jam nunc
  Semina fumarent belli: vestræne Sagunto
  Spernendum consanguineam protendere dextram?                     655
  Omnis Hiber, omnis rapidis fera Gallia turmis,
  Omnis ab æstifero sitiens Libys inminet axe.

    653. Quod si vobis quoque nihil metuendum esset, et si belli, vobis
    inminentis, flamma non jam erumpere quasi e cineribus inciperet:
    nonne fœderis religio originisque similitudo vos ad opem nobis
    ferendam incitare debet?
    --_Quamquam o!_ ut ap. Virg. Æn. V, 195, et XI, 415.
    656. Tota nunc Hispania, Gallia et Africa vestro imperio exitioque
    inminet.
    657. _sitiens_, commune epitheton populorum _æstifero axi_,
    h. calidiori cælo subjectorum: v.c. ap. Virg. Ecl. I, 65; et Ge. IV,
    425.

      656. Ita veteres scripti editique, prob. N. Heins., quoniam Ἰβὴρ
      posteriorem producit: præterea h.l. est cæsura. Plures, versui
      metuentes, ordinem verborum mutarunt: _Omnis H. rapidis, omnis
      f. G. t._

  Per vos culta diu Rutulæ primordia gentis,
  Laurentemque Larem, et genetricis pignora Trojæ,
  Conservate pios, qui permutare coacti                            660
  Acrisioneis Tirynthia culmina muris.

    658. _vos_ scil. oramus (quod in hac precum formula sæpius omitti,
    docent exempla, in V.L. laudata) per sacra communia, quæ diu
    coluistis, et nos Saguntum ex Italia nobiscum deduximus. Conf. mox
    v. 666 sqq.
    --_primordia_, communem originem, a Rutulis ductam.
    --_culta diu_, quæ diu vobis quasi sacra fuit et venerabilis. An
    _primordia_ sunt sacra arcana et antiqua, ut _initia_ et μυστήρια?
    Cf. Tac. German. c. 39.
    --_Rutulæ gentis_, cf. sup. v. 291 sq. Dausq. nota est hæc:
    ≪_culta_ sc. ab Ardeatibus, Saguntinorum patribus, qui templo
    Veneris, quod erat Latio commune, præfuerunt, teste Strab. V,
    p. 160.≫
    --_Primordia gentis Rutulæ_ de primis conditoribus, Ænea inprimis,
    unde et Rutuli, Ardeates, et ipsi Saguntini coloni; Ern. Sed quomodo
    Rutuli ab Ænea oriundi?
    659. Hæc ad Penates et Palladium, quæ Æneas Troja abstulisse
    credebatur, spectare videntur; nisi _pignora Trojæ_ æternum forte
    ignem Vestæ innuunt. Cf. Heyne Exc. IX ad Virg. Æn. II.
    --_Laurentemque_, Italum, _larem_, ut _Pergameum larem_ dixit Virg.
    Æ. V, 744, ubi vid. Heyne. Cf. sup. ad v. 110.
    --_pignora_ imperii æterni.
    --_genetricis_, unde originem ducitis.
    660. _Conservate_, adjuvate _pios_ et fideles socios vestros.
    --_qui permutare coacti_, etc. Cf. mox v. 667 et sup. ad v. 291 sq.
    661. _Acrisionei muri_, Ardea, Sagunti μητρόπολις (v. 291 sq.), quæ
    a Danae, Acrisii, regis Argivorum, filia vulgo condita putabatur.
    Vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 409-412 in V.L. et ibid. in Exc. VII.
    --_Tirynthia culmina_, mœnia Saguntina, ab Hercule exstructa.

      658. _Per vos culta_, non _Vos per culta_, scripti editique
      antiquiores, quod concinnius est et in obtestationibus usitatum.
      cf. V, 82; XII, 79, 80. Virg. Æn. IV, 314; V, 597. Lucan. X, 370.
      Plaut. Rud. III, 2, 13, et Bacchid. IV, 8, 64. Tibull. I, 5, 7,
      III, 1, 15; Ovid. Met. X, 29, et Epist. X, 73. Senec. Herc. fur.
      1183 in Medea 285 et Agam. 929. Val. Fl. VIII, 266. Stat. Th. VI,
      170. Liv. XXIII, 9. Curt. V, 8. Appul. Met. IV, p. 156. Præter hæc
      exempla, a N. Heins. ad h.l. et Drak. ad V, 82, congesta, vid.
      alia ap. Scalig. Catal. p. 71. Gronov. ad Liv. XXIX, 18, et Intpp.
      ad Virg. Æn. X, 369 et 903.

  Vos etiam Zanclen Siculi contra arma tyranni
  Juvisse egregium; vos et Campana tueri
  Mœnia, depulso Samnitum robore, dignum
  Sigeis duxistis avis. Vetus incola Dauni,                        665
  Testor vos, fontes et stagna arcana Numici,
  Quum felix nimium dimitteret Ardea pubem,
  Sacra domumque ferens, et avi penetralia Turni,
  Ultra Pyrenen Laurentia nomina duxi.
  Cur, ut decisa atque avulsa a corpore membra,                    670
  Despiciar, vesterque luat cur fœdera sanguis?≫

    662. _Zancle_, vetustissimum Siciliæ opp. (Herodot. VII, 164) a
    Messeniis ex Peloponneso, teste Strab. VI, p. 178 et 185 sqq.
    conditum, vel certe amplificatum, et ab Anaxila, Rheginorum tyranno,
    ex Messene oriundo, nova colonia auctum (Thucyd. VI, 1); unde
    _Messanæ_, hod. _Messinæ_, nomen adcepit. Seriori ævo Mamertini,
    populus Campaniæ, quam olim Opici, Opsci, seu Osci, vetus Ausonum
    gens, incoluere (de quo vid. Heyne in Exc. VIII ad Virg. Æn. VII,
    732), Messanam occuparunt, quocirca _civitas Mamertina_ vocatur Cic.
    Verr. II, 5. Conf. inf. XIV, 194 sqq. Priscum nomen a situ loci et
    curvitate litoris, seu portus, falcis formam referentis, (nam
    ζάγκλη, seu ζάγκλον, in lingua Siculorum τὸ δρέπανον, falcem
    significat) Thuc. VI, p. 413; Ovid. Fast. IV, 474, et alii repetunt,
    sed Silius XIV, 48 sq. inde, quod falx Saturni, qua Cæli patris
    pudenda amputasse fingitur, ibi abjecta et inventa fuerit. Cf.
    Macrob. Sat. I, 8, extr. Prior ratio hunc mythum peperisse videtur,
    qui propter Siciliæ fertilitatem facile priscorum hominum animis
    subnasci potuit. Saturnus enim, quem fabulæ antiquissimum Latii
    regem faciunt, ab initio nihil aliud, quam almæ naturæ vitæque
    mitioris, cujus initia agriculturæ, sationi messique debentur,
    symbolum fuit. Ceterum hæc urbs belli Punici I causa fuit, ope
    Romanorum a Mamertinis adversus Hieronem, _Siculum tyrannum_,
    et Pœnos, inplorata ac præstita. Vid. Polyb. I, 8-11.
    663. _egregium duxistis_; non tam egregium, quam utile potius et
    necessarium; de quo vid. Polyb. I, 10 sq.
    --_Campana mœnia_, h. Capuam, a _Samnitibus_ dolo occupatam. Vid.
    Liv. IV, 37; VII, 38 sqq.; Flor. I, 16.
    664, 665. _dignum Sigeis avis_, communi origine, a Trojanis ducta:
    nam Sigeum, Σίγειον, promont. Trojæ; unde Romanus etiam IX, 203,
    _Sigeus_ dicitur.
    665. Ego et ipse non peregrinus, sed, ut Mamertini et Campani,
    Italus origine, vel Rutulus, _vetus incola Dauni_, ab Ardea
    oriundus. Vid. ad v. 291. Sicoris, princeps legatorum, personam
    Saguntinorum sustinet, unde v. 669 non ita intelligendus est, quasi
    ipse coloniam Ardeatium Saguntum deduxerit. Cf. v. 671. Testatur
    _Numicum_, seu _Numicium_, Latii fl. inter Lavinium et Laurentum,
    quia in finibus _Rutulorum_ defluit, ejusque nomini religio aliqua
    inest.
    666. _fontes et stagna arcana Numici_, h. _sancta_, sacra ἱερὰ,
    quoniam Anna Perenna et Æneas in eo interiisse, et tanquam
    numina, habitare credebantur. Cf. ad VIII, 28 sqq. et inpr. Heyne in
    Exe. III, et in not. ad Virg. Æn. VII, 150, 242, 797, et ad Tibull.
    II, v, 43.
    667. Cf. sup. v. 291 sq.
    668. _Sacra_ videtur genus esse, cui, ut ap. Virg. Æn. II, 293 et
    320, species subjunguntur, _domus_ et _avi penetralia Turni_,
    h. sacra domestica et publica, Penates privati et publici. _Sacra
    ferens_, cf. II, 604, et Heyne ad Virg. Æn. VI, 810.
    --_avi_, prisci.
    --_Turni_, pro Ardea, ut _Dauni_, v. 665.
    --_penetralia_ signa, ut XIII, 62, h. penates, ut _dii penetrales_
    ap. Senec. Œd. 265, et Phœniss. 340.
    669. _Laurentia nomina_, Latinos.
    671. _vester sanguis_, Saguntini, consanguinei vestri (cf. v. 608 et
    655), vobis cognati et ejusdem originis, ut III, 97; VIII, 405; et
    XI, 177; ubi plura exempla desideranti suppeditabit Drak.
    --_luat fœdera_ ut ap. Virg. Æ. XII, 695... _me verius unum Pro
    vobis fœdus luere_, etc.
    --Sensus h.l. est: cur Saguntini (_vester sanguis_, v. not.), pœnas
    dent Pœnis, et deleantur propter fœdus vobiscum ictum? et cur id tam
    patienter feretis?
    --_vestrique tuam cur fœdera sanguis_, emend. vir doctus in
    N. Allgem. deutsch. Bibl. T. VIII, P. II, pag. 418. Sed quo sensu
    hæc ab eo capta sint verba, vel capi queant, vix habeo dicere.

      662. _Zanclen_, non _tandem_. Col. _Vos etiam tandem Siculos_
      emend. Scaliger ad oram libri sui. _Vos_ et _Mamertem_ conj.
      Baptista Pius.
      665. _Sigæis_ scripsere Drak. et Lefeb. Sed est Σιγείοις.
      667. _nimiam_ emend. N. Heins. ad h.l. et ad Val. Fl. VII, 21,
      idque recepit Lefeb. Parum interest. _Numidum_ Put.
      669. _nomina_ scripti. Vulgg. _numina_; non male. _duxi_ Col. et
      Ox. nam legatus in persona quasi urbis loquitur. _duxit_ Put.
      Vulgo _vexit_.
      670. _a corpore_, non _e c._, scripti.
      [671.] _Despiciat_ quidam libri. _vesterque luam_ corrig.
      N. Heins., quoniam ipsa urbs ore legatorum loquitur. _nosterque
      luat_ e libris quibusdam vett. recepit Lefeb. et _luat sua_ e
      R. 2. Sed vulgata ponderosior, et _cur_ ἐναργῶς repetitur; nec
      fœdus a Saguntinis, sed a Romanis ictum.


    Tandem, ut finitæ voces, miserabile visu!
  Submissi palmas, lacerato tegmine vestis,
  Adfigunt proni squalentia corpora terræ.
  Inde agitant consulta Patres, curasque fatigant.                 675

    673. _Submittere_, ut ἀνιέναι et ἀναπέμπειν, sursum mittere,
    emittere, tollere. Vid. Ind. et Burm. ad Petron. c. 127; et ad Val.
    Fl. III, 528; Passerat. ad Prop. I, ii, 9.
    --_Submissi palmas_, græce pro palmis submissis, h. sublatis.
    674. _squalentia corpora_, cf. ad v. 211 et 631.
    675. _curas fatigant_, h. _fatim_, crebro, _agunt_, agitant; ut
    μοχθεῖν ὕπνον, δεσμὸν, κήδεσι, etc. ap. Hom. Il. κ, 106, et al. cf.
    ad v. 63. Proprie curæ nos fatigant et vexant, vel curis nos
    fatigamus. Sed exquisitius nos curas fatigare dicimur, ut _exercere
    curas_, XI, 374, et _sitim_ supra 260.

      673. Hunc versum, a Marso aliisque, cum secutis, omissum agnoscunt
      Col. et Put. cum edd. Parm. Med. et aliis. _Submissis palmis_ Col.
      Vulgata doctior.
      674. _Adfligunt_ conj. Gifan. in Ind. Lucret. vid _adfigere_. Non
      male. Hæc verba a librarr. centies confusa esse, docent Gronov.
      Obss. IV, 8. Broukh. ad Prop. III, 5, 15. Bentl. ad Hor. Serm. I,
      i, 81, et Heins. ad Claud. in Eutrop. II, 171, et ad Ovid. Metam.
      XII, 139, ubi Gifanii emendat. probat, quam in not. ad h.l.
      damnavit, coll. Corippo Africano III, 259. _Adfigere corpora
      terræ_ est humi procumbere, eumque habitum aliquamdiu retinere:
      sed _adfligere c. t._ s. ad terram, cum vi et impetu
      humi prosternere, terræ adlidere, προσουδίζειν, vel οὔδει
      ἐρείδειν. Utrumque huic loco convenit, sed posterius forte
      nervosius, et propter verba, _miserabile visu et lacerato t. v._,
      aptius: nam in magno luctu, et vestes scindi, et terræ corpora
      adfligi, solumque capite et pectoribus tundi solet. Vide a Drak.
      cum reliquis jam laudatum Bentl. ad Hor. Sat. II, 2, 79, et cf.
      VII, 613; IX, 631; X, 181, 208; XI, 83. Lucan. II, 31, et Appian.
      de reb. Pun. c. 81, ubi legati Pœnorum ἔς τε γῆν σφῆς ἐῤῥίπτουν,
      καὶ χερσὶ καὶ κεφαλαῖς αὐτὴν ἔτυπτον.

  Lentulus, ut cernens adcensæ tecta Sagunti,
  Poscendum pœnæ juvenem, celerique negantis
  Exuri bello Carthaginis arva jubebat.

    676. Cf. Liv. XXI, 6. Nomina Patrum, qui diversarum sententiarum
    auctores fuerant, poeta addidit, et cum delectu posuit.
    --_ut cernens_, etc., præclare de ferventis animi viro.
    677. _Poscendum pœnæ_, ad pœnam, ut _petere pœnæ Hann._ II, 29, et
    alibi simpliciter _poscere_, _deposcere_, _exposcere_.
    --_negantis_, recusantis eum tradere.

  At Fabius, cauta speculator mente futuri,
  Nec lætus dubiis, parcusque lacessere Martem,                    680
  Et melior clauso bellum producere ferro,
  Prima super tantis rebus pensanda: ducisne
  Ceperit arma foror, Patres an signa moveri
  Censuerint; mittique viros, qui exacta reportent.

    679. Q. Fabii Maximi artem bellandi et cognomen Cunctatoris poeta
    variis modis expressit.
    680. _Non lætus dubiis_, periculo inminente.
    --_lacessere Martem_, ut _pugnam et bella_ ap. Virg. Æn. V, 429;
    X, 10, (ubi vid. Heyne) et XI, 254,
    681. _melior_, peritior belli caute gerendi.
    684. _Censuerint_ voc. propr. de Patribus, ut II, 375; VII, 513;
    XI, 565.
    --_exacta reportent_, ut _exacta referre_ apud Virgilium Æn.
    I, 309.

      679. _At_, non _Ast_, omnes scripti.
      680. _parcusque_, non _parvisque_ sc. ex causis, Col. conf. VIII,
      462. _pernixque_, repetita negatione, nec pernix, etc., conj.
      Dausq. coll. Hor. A. P. 165, quia vitiosum _pervisque_ in ed. Nut.
      invenerat.

  Providus hæc, ritu vatis, fundebat ab alto                       685
  Pectore præmeditans Fabius surgentia bella.
  Ut sæpe, e celsa grandævus puppe magister,
  Prospiciens signis venturum in carbasa Corum,
  Summo jamdudum substringit lintea malo.

    685. _ritu vatis_, Conferunt Liv. XXX, 28, ubi pariter de Fabio,
    ≪Locum nimirum, non periculum, mutatum, cujus tantæ dimicationis
    vatem, qui nuper decessisset, Q. Fabium haud frustra canere solitum,
    graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem, quam in alia
    fuisset.≫
    687 sqq. Fabius ingeniose cum perito et cauto navis gubernatore
    comparatur, ut Flaminius cum inperito inf. IV, 713 seq. Conf. II,
    289 seqq.
    --_grandævus_, adeoque usu peritus; epith. cum delectu positum.
    Hanc venustam comparationem infra etiam invenies lib. II, vers. 289:
    ≪Ut, qui stelligero speculatur sidera cælo, Venturam pelagi rabiem,
    Corique futura Prædicit miseris haud vanus flamina nautis.≫ Cf.
    etiam Quintil. Instit. Orat. lib. XII, c. XI, ≪Hos ille formabit
    tanquam eloquentiæ parens, et ut vetus gubernator litora et portus,
    et quæ tempestatum signa, quid secundis flatibus, quid adversis
    ratis poscat, docebit.≫
    688. _Corum_, vid. ad vers. 469.
    689. _substringit lintea malo_, ut ap. Martial. XII, 29, quo sensu
    _stricta carbasa deducere_ dixit Lucan. II, 697, et _contrahere
    vela_ Hor. Od. II, x, 23. Conf. supra ad vers. 358.

  Sed lacrimæ, atque ira mixtus dolor inpulit omnes                690
  Præcipitare latens fatum: lectique Senatu,
  Qui ductorem adeant: si perstet surdus in armis
  Pactorum, vertant inde ad Carthaginis arces;  Nec Divum oblitis indicere bella morentur.

댓글 없음: