2015년 1월 7일 수요일

Punicorum Libri Septemdecim 8

Punicorum Libri Septemdecim 8

96. _dimisit_ Put. et Parm. _divisit_ (h. jaculo transfixit, ut
      ἐδάϊξε Hom. Il. φ, 147, et βάλε μέσσην Il. ψ, 875) R. 3, et Med.
      quod probavit N. Heins. ad Claud. in Rufin. II, 25, et recepere
      Cell. et Drak. qui posterior _demittere_ de eo tantum dici posse
      existimabat, qui in loco superiori ipse est et in inferiorem
      mittit; quo sensu _fundæ_ VIII, 526, vel tela aliaque avem cælo
      demittere dicantur, non autem homo, qui tela jaculatur. Sed vid.
      Val. Fl. I, 94. Similiter _dejicere_ dixit Virg. Æn. V, 542 et
      XI, 580, unde _dejecit_ h.l. emend. N. Heins., quod ne ipsi quidem
      Drak. displicuit, cui nec Burm. conj. _defixit_ spernenda
      videbatur. Nos vulgatam lectionem servavimus cum Lefeb. et
      Schmidio, qui posterior monet, fundam et tela non semper ave esse
      superiora, et hominem semper aliquo instrumento uti, quo quid
      dejiciat, adeoque funda, seu telis avem demittere posse.
      98. _rueratque_, vel _ruere atque_, h. ruebat, maluerit N. Heins.
      99. _in cantu_ R. 2, unde _fera, incautus... arcus_, h. a quo non
      cavebatur, reposuit Lefeb. Non male, si _inopina s. i._ pro
      _inopino s. i._ dictum acceperis.

  Verum ut opum levior venatu extendere vitam
  Abnuit, atque artæ res exegere per æquor,
  Conjuge cum Meroe natisque inglorius hospes
  Intrarat miseram fato ducente Saguntum.                          105
  Coryti fratrum ex humeris calamique paterni
  Pendebant, volucerque chalybs, Minoia tela.

    102. _levior opum_, ut contra _largus opum_.
    103. _artæ res_, ut _angustæ_ ap. Hor. Od. II, x, 21.
    104. _inglorius_ ut ap. Virg. Æn. XI, 793 ubi v. Heyne.
    106. _Cozytus_ in Gloss. ap. Reines. Inscr. p. 106; θήκη δερματινὴ
    βέλων, adeoque pharetra, ut ubivis fere ap. poetas, etsi propr.
    arcuum, non sagittarum theca est, si fides habenda Schol. ad Hom.
    Od. φ, 54; Lutat. ad Stat. Th. IX, 730, et Serv. ad Virg. Æ. X, 169;
    ubi vid. Heyne in V.L.
    --_fratrum_, Dorylæ et Icari, filiorum Mopsi. Cf. v. 126 et 133
    sq.
    107. _tela_, arma, _Minoia_, Cretensia.

      103. _artæ_, non _arctæ_, semper in Col. et optimis quibusque
      codd. occurrit teste Drak. ad VII, 280, ubi laudat Pier. ad Virg.
      Æ. I, 293; II, 146; Castal. ad Rutil. Itin. II, 20; Lambin. ad
      Lucret. I, 71; Gronov. ad Senec. Œd. 277, et Broukh. ad Tibull.
      I, 5, 53; Add. Stœber. ad Manil. p. 525, et Ill. Harles. ad
      Cellar. Orthogr. p. 180.
      104. _Merone_ ed. Lefeb. vitiose. Nomen ab ius. Nili in Æthiopia
      ejusque urbe ductum.
      107. _chalybs_ et _calami_ sunt synonima, unde hic versus languet,
      et vel plane ejiciendus videtur, vel _validusqae chalybs_, aut
      simile quid legendum est, ut _chalybs_ sit ensis.

  Hic medius juvenum Massylæ gentis in agmen
  Crebra Cydoneo fundebat spicula cornu.
  Jam Garamum, audacemque Thyrum, pariterque ruentes               110
  Gisgonem, levemque Bagam, indignumque sagittæ,
  Inpubem malas, tam certæ obcurrere Lyxum
  Fuderat, et plena tractabat bella pharetra.

    108. _medius juvenum_, inter filios.
    --_Massylæ gentis_ conf. ad I, 101.
    [109.] _Cydoneo_ vid. ad v. 90, et conf. Virg. Ecl. X, 59, et Æ.,
    XII 858 ubi vid. Heyne.
    111. _levis_ penult. longa, propr. politus, λεῖος,
    non asper tactu; hinc mollis, tener, inberbis, inpubes. Cf. Tibull,
    I, viii, 31, et Hor. Od. II, ii, 6, ubi vid. Jani. Drak. putat,
    Bagam fingi inpilem, qui barbam sibi vellat exemplo mollium virorum,
    quod et Cæsarem aliosque fecisse constat.
    112. _et Lyxum_, _inpubem_ κατὰ malas, ideoque
    _indignum occurrere_ (græce pro, ut, vel qui occurreret) _sagittæ
    tam certæ_, cujus ictus tam certus erat, quæ non fallebat et
    aberrabat, adeoque digna erat, quæ virum fortiorem majoremque natu
    interimeret. Cf. Virg. Æn. XI, 767; Hor. Od. I, xii, 23 al. ἰοὺς
    ἀφύκτους adpellat Sophocl. Phil. 105. Vid. Valcknar. ad Eurip. Hipp.
    p. 317.
    113. _Fuderat_ humi, pro straverat, ut ap. Virg. Æ. I, 193, κέχυνται
    Hom. Il. ε, 141.

      109. Vulgg. _Cydonæo_.
      110. _Garamum_ scripti et Med., a Garamantibus sic dictum. Vulgo
      _Gravium_, prob. Dausq. Sed reliqua Afrorum nomina, Gravios vero
      Hispaniæ populum esse (vid. I, 235.), monet Drak. _Granium_ Parm.
      _Thyrum_, non _Tyrum_, scripti et priscæ edd.
      111. _Gisgonem_, non _Gisconem_, Put. et Med. _levemque_ a Gr.
      λεῖος, non _lævemque_, recte scribitur, judice Drak. _lævumque_
      scripti et Med. aliæque antt. edd., quæ lectio forte non
      deserenda, nec cum N. Heins. in _sævumque_ mutanda. _Lævus_ et Gr.
      σκαιὸς propr. est sinister, et deinde, vel tardus, inperitus,
      stupidus, ἀμαθὴς, vel infelix, ut III, 94, ubi vid. not. forte et
      perversus, pravus, et hinc malus, inprobus, ut σκαιὸς, et
      _sinister_.
      112. _Lyxum_ scripti et priscæ edd. Vulgg. _Lixum_, forte rectius
      a Lixo, Africæ urbe. Vid. III, 258; V, 401.

  Tum, vultum intendens telumque in virginis ora,
  Desertum non grata Jovem per vota vocabat.                       115
  Namque ut fatiferos converti prospicit arcus,
  Obposito procul insidiis Nasamonias Harpe
  Corpore præripuit letum, calamumque volantem,
  Dum clamat, patulo excipiens tramisit hiatu,
  Et primæ ferrum a tergo videre sorores.                          120

    114. _vultum intendens_, τιτυσκόμενος D. Heins.
    --_vultum intendens telumque_ ut ap. Virg. Æn. V, 508.
    115. _per vota vocabat_ ut _votis_, et _in vota_ ap. Virg. Ge.
    I, 42. et Æ. V, 234, ubi v. Heyne. Frustra invocabat opem Jovis, ab
    ipso contemti, quoniam Cretam, natale hujus Dei solum, deseruerat.
    Conf. v. 141. Ita Cell. et Dausq. quem... nescio quare... nihil h.l.
    vidisse pulabat N. Heins. ad Ov. Met. XIII, 707. Nil potius vidit
    Barth. Adv. VI, 25, ubi intelligit Jovem desertum Hannibali ejusque
    militiæ, ut sæpe _temeratus_ dicitur violato foedere; _per vota non
    grata_, quia puella erat Asbyte, et Jupiter magnus mulierum amator.
    116. _converti_ scil. in Asbyten.
    117. Cf. XIII, 657.
    --_insidiis_, ictui clandestino Mopsi.
    --_Nasamontas_, vid. V.L. et ad I, 408.
    118. _letum_ reginæ intentatum _præripuit_, telum suo corpore
    recipiens.

      117. _Nasamonias Harpe_ Col. et Parm. ne improb. quidem Dausq. Est
      græca forma, qua ab adjectivis gentilibus, in _ius_ desinentibus,
      alia et quidem feminina, in _ias_ exeuntia, deducuntur. Vid.
      exempla, a Drak. adlegata, inf. XIII, 494; XIV, 253, 270; Virg.
      Ge. IV, 463; Ovid. A. A. I, 556; II, 382; Senec. Herc. Œt. 192, et
      alia ap. Jani ad Horat. Od. I, 22, xiv, et Heins. ad Ovid. Epist.
      XV, 164, ubi _Arpe_ hic legendum monet, refrag. Drak. ob consensum
      codd. et quia _Harpe_ nomen virginis bellatricis est ap. Val. Fl.
      VI, 375, et equæ inf. XVI, 365. _Nasamonius Harpe_ Ox. Put. Med.
      proxime verum. Vulgg. _Nasamonia Serpe_.
      119. _hiatu. En_ tacite reposuit Lefeb. ut passim.

  At comitis frendens casu labentia virgo
  Membra levat, parvaque oculos jam luce natantes
  Inrorat lacrimis, totisque adnisa doloris
  Viribus intorquet letalem in mœnia cornum.
  Illa volans humerum rapido transverberat ictu                    125
  Conantis Dorylæ, junctis jam cornibus arcus,
  Et ducti spatium nervi complente sagitta,
  Excutere in ventos resoluto pollice ferrum.

    121. _virgo_, Asbyte.
    122. _oculos natantes_, dubio motu fluctuantes, modo labentes, modo
    iterum se aperientes, ut dormitantium ebriorum et moribundorum oculi
    esse solent. Cf. VV. DD. ad Virg. Ge. IV, 496, et Æn. IV, 691
    (_oculis errantibus Quæsivit lucem_); V, 856; Ov. Met. V, 71, et
    Fast. VI, 673; Stat. Th. II, 638.
    123. _totisque adnisa_, etc. Drak. Conf. inf. v. 627; V, 325; Virg.
    Æ. IX, 744, et Ovid. Met. V, 32, 33.
    124. _cornus_, hasta, ut alia quoque belli instrumenta ex corno, quæ
    arbor _bellis adcommoda_ dicitur: Claud. R. P. II, 107. Vid. Virg.
    Ge. II, 447.
    126. Conf. Virg. Æ. IX, 622 sq. et inpr. XI, 859 seq. Hom. Il. δ,
    122 seq.
    --_Conantis excutere in ventos_, h. qui in eo jam erat, ut
    sagittam emitteret. Similiter intento jam arcu occiditur Cleades
    VII, 659.
    127. _complere_ et _implere_ artis sagittatoriæ vocabula esse docent
    a Drak. laudati Savar. ad Sidon. Apollin. I, 2, eoque præeunte Cerda
    ad Virg. Æn. XI, 860.
    --_ducti_ vid. V.L.
    128. _resoluto_, sublato, _pollice_ relaxante nervum, quem
    adstrinxerat.

      121. _At c. f. casu_ e Col. Put. et R. 3, recepit Drak. Vulgo _At
      c. casum frendens_, quod exquisitius est. _Ad c. casum_ conjectura
      Scalig., quam amplexus est Cell.
      123. _annisa_, non _annixa_, Col. ut v. 629; IV, 290, 586; IX,
      379; X, 197, 257; XV, 578, probb. N. Heins. et Drak. conf. Serv.
      ad Virg. Æn. I, 144, 506. Intpp. ad Val. Fl. III, 193. Cel.
      Harles. ad Cellar. Orthogr. p. 298.
      125. _umerum_, ut _umens_, _umidus_, _umectare_, semper in c. Col.
      scribi monet Drak. qui laudat Quintil. Inst. Orat. I, 5, et
      Broukh. ad Tibull. I, 4, 44.
      127. _Educti_ Col. Put. Med. prob. Modio. _Adducti_ conj.
      N. Heins. qui tamen nec vulgatam lect. damnat, quam servavi, quia
      et doctior est, et verba sine particula et minus cohærent. Conf.
      ad I, 334.

  Tum subitum in vulnus præceps devolvitur altis
  Aggeribus muri, juxtaque cadentia membra                         130
  Effusi versa calami fluxere pharetra.
  Exclamat paribus frater vicinus in armis
  Icarus, ulciscique parat lacrimabile fatum:
  Atque illum, raptim promentem in prælia telum,
  Hannibal excussi prævertit turbine saxi.                         135
  Labuntur gelido torpentia frigore membra,
  Deficiensque manus pharetræ sua tela remisit.

    129. _in vulnus devolvitur_ conf. Virg. Æn. X, 488, ubi vid. Heyne.
    131. Sagittæ ex pharetra, quum de muro decideret, versa effluxere.
    --_fluere_ et _defluere_, decidere. Vid. si tanti est, N. Heins.
    et Ind.
    132. _paribus in armis_, pariter armatus, ut _in ferro_, _in
    Tyriis_, _in Cois_, _in hasta_, vel _in toga laxa esse_; Drak.
    laudat IV, 380; Virg. Æ. V, 550, Appul. Met, III, p. 46; Val. Flacc.
    I, 641; V, 463; Stat. Th. IV, 221; Salmas. ad Pollion. Tyrann.
    XXX, 32; Gronov. in Gustu ad Stat. Achill. I, 558; Broukh. ad Prop.
    IV, ii, 28, et ad Tibull. I, ix, 70, et II, iii, 78; ubi cf. Heyne.
    134. _Atque_ pro _atqui_ positum videtur, ut in periodorum initiis
    et transitionibus, ap. Cic. Arch. 7; Phil. III, 9, et Catil. III, 2;
    ap. Terent. Andr. I, iii, 20; v, 65; IV, i, 16, et ap. Plaut. Cas.
    II, vi, 12, et Bacch. I, i, 53; V, ii, 68; nisi potius his locis cum
    Cl. Schellero in Lex. _atqui_ legendum censeas, ut et ap. Virg. Æ.
    VI, 162.
    --_promentem_ ex pharetra.
    135. _turbine saxi_, ut ap. Virg. Æn. XII, 531. Vid. Heyne.
    137. _remisit_, reddidit _tela_, nondum depromta.

      131. _fluxere_ scripti et antt. edd. nisi quod _flexere_ exhibet
      Med. Vulgata lectio _fulsere_ debetur Marso, et, quum _fluendi_
      notio jam verbo _effusi_ expressa sit, præferenda videbatur
      Dausq., cui Drak. similia loca Senec. Herc. Œt. 1228 et Furii ap.
      Macrob. VI, 4, obponit.


    At pater in gemino natorum funere Mopsus
  Conreptos arcus ter moesta movit ab ira:
  Ter cecidit dextra, et notas dolor abstulit artes.               140
  Pœnitet heu! sero, dulces liquisse penates,
  Adreptoque avide, quo concidis, Icare, saxo,
  Postquam ævum senior percussaque pectora frustra
  Sentit, et, ut tantos compescat morte dolores,
  Nil opis in dextra, vastæ se culmine turris                      145
  Præcipitem jacit, et delapsus pondere prono
  Membra super nati moribundos explicat artus.

    138. Eximia suavitas et δεινότης horum versuum, qui summum amoris
    paterni adfectum animique perturbationem spirant. Sed præivit Virg.
    Æn. VI, 32 seq. ubi vid. Heyne.
    139. _ab ira_, ira motus. Vid. Ind. et si tanti est, Drak. ad
    XI, 246; ubi præter alios laudat Gronov. ad Liv. XXIV, 30; XXVI, 1.
      [“XI, 246” recte XI, 244]
    140. _notas artes_ v. sup. v. 96 sq.
    141. _penates_, patriam, Cretam.
    --Apta nunc patriæ cogitatio: si in patria mansissem, filios non
    perdidissem; sed absonum videtur, quemquam, ut sibi ipse mortem
    consciscat, saxum adhibere: ergo ad doloris perturbationem, et
    mortis adcelerandæ cupiditatem Mopsi consilium referendum est; Ern.
    147. _explicat_, extendit, in longum porrigit.

      138. _in g._ scripti cum R. 2, Ald. Junt. Nut. in deest in R. 1,
      aliisque antt. edd. Hinc, ut metro consuleret, _e_ inseruit
      Martinus Herbipol., quem secuti sunt alii.


    Dum cadit externo Gortynius advena bello,
  Jam nova molitus stimulato milite Theron,
  Alcidæ templi custos aræque sacerdos,                            150
  Non exspectatum Tyriis effuderat agmen,
  Et fera miscebat reserata prælia porta.

    148. Cf. Virg. Æn. X, 317 seq. (ubi vid. Heyne) et Hom. Il. η, 136
    sq. _Gortynius advena_ Mopsus Cretensis vid. ad v. 90.
    150. Sacerdotes pugnantibus quoque intersunt, ut V, 175 sq. et ap.
    Virg. Æn. X, 637, et XI, 768, ubi vid. Heyne.
    --_custos_, minister, antistes, sacra curans, ut v. 237, et ap.
    Virg. Æ. VIII, 270; coll. Macrob. Sat. III, 6.
    151. _Non exspectatum Tyriis_, (h. Pœnis) junge et conf. X, 301.
    --_effuderat_, catervatim emiserat, ut ap. Virg. Æn. VII, 522.
    Proprie agmina effundunt se, vel effunduntur, ἐκχύονται, ἐκχέονται,
    seu ἐπιχύονται Hom. Il. θ, 158; ubi v. Schol. π, 295; Od. θ, 515,
    al. h. instar fluvii et torrentis cum impetu ruunt, ut IV, 520 sq.
    et XII, 185. Conf. Ind. et loca a Drak. congesta. Sic et simpliciter
    _fundi_, seu _fundere se_ VI, 572, 648; Val. Fl. I, 610; II, 662.

      149. _Theron_ pro _Teron_ reposuere Dausq. Drak. et Villebr.,
      quoniam idem nomen ap. Virg. Æn. X, 312; Stat. Th. II, 304, 572,
      et alios occurrit. Sic et in c. Col. scribi infra sæpius testatur
      N. Heins. qui h.l. silet. _Thero_ Ox. inf. v. 192, et XVI, 501,
      quod pluribus exemplis defendit Gronov. ad Senec. Agam. v. 514, et
      ad Plin. XX, 21. Conf. a Drak. ad v. 192, et XVI, 335, citati
      Quintil. Inst. Orat. I, 5, et. Pier. ad Virg. Æn. X, 322.
      151. _Ante exspectatum_ forte præstiterit, ut et inf. X, 301. Vid.
      not. ad v. 31. _offuderat_ conj. N. Heins. Male!
       [“X, 300” recte X, 300]

  Atque illi non hasta manu, non vertice cassis,
  Sed fisus latis humeris et mole juventæ
  Agmina vastabat clava, nihil indigus ensis.                      155
  Exuviæ capiti inpositæ tegimenque leonis
  Terribilem adtollunt excelso vertice rictum.

    153. Imitat. Hom. Il. η, 140.
    154. _mole juventæ_, h. corporis juvenilis. Cf. Virg. Æ. V, 430 sq.
    155. Theron, qui Herculis sacerdos est, ejus quoque arma gerit, ut
    Aventinus, Herculis filius, ap. Virg. Æn. VII, 655 sqq. quem locum
    Silius imitatione expressit.
    155. _clava_ etiam omnino heroes utuntur, quibus poeta insignes et
    Herculeas vires tribuunt. Comparant Hom. Il. η, 141;
    Virg. Æ. X, 318; Stat. Th. XI, 45.
    156. Utebatur rictu leonis pro galea, ut alii aliarum ferarum
    exuviis. Cf. IV, 559; V, 132; VIII, 493; Stat. Th. VII., 276, et
    Virg. Æ. VII, 666 sq. ubi vid. Heyne. Pelle autem ferina cingebatur,
    more barbarorum et heroum. Conf. VII, 288; VIII, 523, 570; Virg. Æn.
    II, 722; V, 37; VIII, 553; Hom. Il. κ, 23, 29, 326, al. vid. ad
    I, 415, et Burm. ad Val. Fl. I, 34.
    --_tegimen leonis_ nihil differt ab exuviis. Conf. VV. DD. ad
    Virg. Æ. I, 275, 323; VII, 666.

      155. _nil_ Dausq. forte operarum errore.
      156. Vulgg. _tegmenque_. Vid. ad I, 402.

  Centum angues idem Lernæaque monstra gerebat
  In clipeo, et sectis geminam serpentibus Hydram.
  Ille Jubam, Thapsumque patrem, clarumque Micipsam                160
  Nomine avi, Maurumque Sacen, a mœnibus actos
  Palantesque fuga præceps ad litora cursu
  Egerat, atque una spumabant æquora dextra.

    158. Verba Virg. Æn. VII, 657, 658. De forma clipei v. ad I, 407. In
    numero autem anguium capitumque quæ tribuuntur hydræ L., quam Silius
    tribus loquendi formis designat, veteres variare, satis notum est.
    Vid. Heyne ad Virg. l.c. et ad Apoll. II, v, 2, p. 345; Heins. ad
    Ovid. Met. IX, 70; Schol. et VV. ad Hesiod. Theog. v. 312, et quos
    Drak. laudat, Tristan. Comment. hist. T. II, p. 301, et Spanhem. de
    V, et P. N. Diss. III, p. 233 sq.
    159. _geminam_, quia uno capite reciso duo renascebantur.
    162. _Palantes fuga Egerat_, ut IV, 571, et ap. Virg. Æ. V, 265;
    XI, 734.
    163. _æquora_, h.l. vel campus, vel mare.

      158. Ita scripti et Parm. Vulgo _idem cælatum insigne gerebat_. In
      ed. Med. totus deest versus. _Lerneia monstra_, per adpositionem,
      suspic. N. Heins., cui certe locus Virg. Æn. VII, 658, magis
      favet, quam., quod Drak. putat, adversatur. Vid. ibi Heyne.
      159. _exsectis_ Benessa, quem frustra secutus est Lefeb. coll.
      III, 32.
      160. Vulgg. _Tapsum_. Sed Θάψος est Africæ urbs,
      III, 261. Plin. V, 4. _patris_ sc. nomine clarum, non male conj.
      N. Heins., quod tacite recepit Lefeb.
      161. _Macen_, a Macis populo Africæ, (vid. sup. v. 60) suspic.
      Dausq. quum Saces in Asia sint. Sed _Sacen_ esse nomen propr.
      militis, ut ap. Virg. Æ. XII, 651, monet Drak. Miror tamen,
      neminem obfensum voce _actos_, quæ cum _egerat_ jungenda est.
      Forte leg. _altis_, vel _arctos_.
      163. _fumabant_ malebat N. Heins. Sed vid. ad I, 126, 129, et
      conf. VI, 12, 705; Virg. Æn. VI, 87, al.

  Nec contentus Idi leto, letoque Cothonis,
  Marmaridæ nec cæde Rothi, nec cæde Jugurthæ,                     165
  Asbytes currum et radiantis tegmina lænæ
  Poscebat votis, gemmataque lumina peltæ,
  Atque in belligera versabat virgine mentem.

    166. _læva radians_ est splendens auro intertexto, ut sup. v. 79
    _fulgens tegmine læva_, et ap. Val. Fl. III, 98 _stellantia
    tegmina_; Ern.
    --_lænæ_, χλαίνης, _radiantis_, purpureæ, ut _Tyrio ardebat murice
    læna_ ap. Virg. Æn. IV, 262.
    167. _lumina_, pulchritudinem et splendorem v.c. clipei ut mox
    v. 211 et ap. Claud. Cons. Prob. el Ol. v. 95; vel ferri ap. Val.
    Fl. III, 100; ubi vid. Burm.
    --_lumina peltæ_, splendidam, fulgentem peltam.
    --_gemmata lumina peltæ_, peltam gemmis fulgentem, in margine vel
    ὀμφαλῷ, umbilico.

      166. _lænæ_, scripti et Med. conf. ad XV, 424. Vulgg. t. _lævæ_,
     h. clipeum, seu peltam, gemmis ornatam, quam læva manu gerebat, ut
      sup. v. 79, unde retinerem, nisi mox peltæ mentio fieret. _lene_,
      et v. 167, _geminata_ quidam vett.  [“XV, 424” recte XV, 421]

  Quem ruere ut telo vidit regina cruento,
  Obliquos detorquet equos, lævumque per orbem                     170
  Fallaci gyro campum secat, ac, velut ales,
  Adverso rapitur sinuata per æquora curru.
  Dumque ea se ex oculis aufert, atque ocior Euro,
  Incita pulveream campo trahit ungula nubem,
  Adversum late stridens rota prolerit agmen,                      175
  Ingerit et crebras virgo trepidantibus hastas.

    170. Lævam in partem equos flectit, ut hoc _fallaci gyro_ ictum
    Theronis effugeret, simulque lævam pelta tectam, et dextram ad tela
    in hostem conjicienda expeditam haberet. Conf. Virg. Æn. X, 885
    ibique Heyne.
    171. _secare campum_, æthera, viam, τέμνειν ὁδὸν, τρίβον, κέλευθον,
    ἀέρα, θάλασσαν, formæ loquendi a sulcis agrorum petitæ.
    --_velut ales_, celeriter, _rapitur per æquora sinuata_, per
    campum, quem sinuosis flexibus percurrit. Ita _campus sinuatur_ ap.
    Tac. Ann. II, 16.
    174. _pulveream nubem_, ut et νέφος et ὁμίχλη κονίης ap. Hom. Conf.
    ad I, 311.

      173. Vulgo _ocius Euro_. Sed _ocior E._ scripti, quod doctius est,
      et ex I, 496; XIII, 242; XVI, 191; Virg. Æn. VIII, 2, 3; XII, 733,
      et Stat. Th. VI, 521, a Drak. firmatur.

  Hic cecidere Lycus, Thamyrisque, et nobile nomen
  Eurydamas, clari deductum stirpe parentis,
  Qui thalamos ausus quondam sperare superbos,
  Heu demens! Ithacique torum, sed enim arte pudica                180
  Fallacis toties revoluto stamine telæ
  Deceptus, mersum pelago jactarat Ulixem:

    178. _Eurydamas_ ille, a quo noster originem ducit, unus ex procis
    Penelopes erat, quorum principes Antinous et Eurymachus notiores
    sunt: unde Dausq. hunc Eurydamanta ex stirpe Eurymachi fuisse
    suspicatur. Sed Eurydamantis quoque mentionem facit Hom. Od. ς, 296
    et, quem locum a Drak. jam notatum video, Od. χ, 283; ubi Ulyssis
    manu periisse traditur.
    --_parentis_, cujusdam ex majoribus.
    180. _Ithaci_, Ithacii Ulyssis, ut ap. Virg. Æ. II, 104 et 128. Cf.
    ad I, 14, et App.
    --_arte_, quæ notissima est ex Hom. Od. β, 93 seqq. et
    τ, 149.
    --_pudica_, pudicæ Penelopes.
    181. _Fallacis toties telæ_, quæ toties procorum spes fallebat.
    --_revoluto_, retexto. Cf. ad I, 115; Heins. ad Ovid. Metam.
    II, 654, et VV. DD. ad Prop. IV, vii (al. 8.), 51.
    182. Id tamen non nisi de Eurymacho memoratur Homer. Od. β, 182 sqq.
    --Quum non sit credibile, lectionem bis depravatam fuisse,
    existimo Silium memoria lapsum Eurydamantem pro Eurymacho, de cuius
    cæde vid. Odyss. χ, 81 seqq., posuisse; Ern.

      178. _Eurymachus_ corrig. N. Heins., quum inter sponsos Penelopes
      nullus fuerit _Eurydamas_, et hic paulo post denuo interficiatur.
      Sed vid. not. ad h.l. et v. 185, ubi idem Heins. frustra conj.
      _Gens e. feri_, vel _austri_, vel etiam _G. e. virum c. delentur
      I. Eurydamæ Nomados dextra_.

  Ast Ithacus vero ficta pro morte loquacem
  Adfecit leto, tædæque ad funera versæ.
  Gens extrema viri campis deletur Iberis                          185
  Eurydamas Nomados dextra; superinstrepit ater,
  Et servat cursum perfractis ossibus axis.

    184. _tædæque ad funeta versæ_, faces nuptiales in sepulcrales
    mutatæ, h. in ipso nuptiarum adparatu occisus est. Conf. XIII, 547.
    185. _Gens extrema_, h. ultima proles, soboles, progenies, γένος
    (ut ap. Virg. Æn. X, 228; XI, 305 et aliis locis, quæ tam in Ind.
    quam a Drak. ad h.l. et a Gronov. ad Sen. Hippol. 900 laudantur)
    adeoque ultimus ex posteris _viri_, Eurydamantis illius, ab Ulysse
    interemti, _campis Iberis_, in Hispania.
    186. _Nomados_, Asbytes, Afræ.

      186. Post _Eurydamas_ quidam distinguunt. _Nomades_ Col. _ater_,
      h. atro sanguine infectus, scripti et R. 2. Conf. ad III, 463;
      V, 154, 619; VI, 107; IX, 365; XIII, 429. Vulgo _acer_, h.
      δεινὸς, vehemens, incitatus, celer; quod forte non spernendum.
      Conf. Virg. Ge. III, 141.


    Jamque aderat remeans virgo, inter prælia postquam
  Distringi Therona videt, sævamque bipennem
  Perlibrans mediæ fronti, spolium inde superbum                   190
  Herculeasque tibi exuvias, Dictynna, vovebat.
  Nec segnis Theron tantæ spe laudis in ipsos
  Adversus consurgit equos, villosaque fulvi
  Ingerit objectans trepidantibus ora leonis.

    189. _bipennem_, quam Camillæ etiam tribuit Virg. Æn. XI, 651.
    191. _Herculeasque exuvias_, h. leonis, quales gerebat Hercules.
    Conf. v. 150 et 156.
    --_Dictynna_ vid. ad v. 71.
    193. Conf. ad v. 157.  [recte 156]

      189. _Destringi_ reposuit Lefeb., ut sit artissime stringi, premi,
      quemadmodum _depugnare_, _devincere_, _decertare_, _depræliari_
      pro acerrime pugnare, etc. passim occurrunt. Sed cur pessime et
      sine ullo sensu _distringi_ legatur, non adsequor. Significat enim
      vel in diversas partes distrahi, ex utraque parte lacessi, ut ap.
      Liv. XXXV, 18; XLIV, 35; vel impediri, occupatum esse, premi v.c.
      _bellis_ ap. Nep. Hannib. 13, et _circa mala_ ap. Flor. IV, 12.
      Neutrum vero ab h.l. abhorret.
      190. _Prælibrans_ conj. N. Heins.

  Adtoniti terrore novo rictuque minaci                            195
  Quadrupedes jactant resupino pondere currum.
  Tum saltu Asbyten conantem linquere pugnas
  Occupat, incussa gemina inter tempora clava,
  Ferventesque rotas turbataque frena pavore
  Disjecto spargit conlisa per ossa cerebro,                       200
  Ac rapta properans cædem ostentare bipenni,
  Amputat e curru revolutæ virginis ora.
  Necdum iræ positæ: celsa nam figitur hasta
  Spectandum caput; id gestent ante agmina Pœnum
  Inperat, et propere currus ad mœnia vertant,                     205
  Hæc cæcus fati, divumque abeunte favore,
  Vicino Theron edebat prælia leto.

    198. _Occupat_, prævenit, antevertit, vel obprimit.
    199. _turbata frena_, frena equorum turbatorum, adtonitorum.
    206. _cæcus_, ignarus, _fati_, mortis sibi imminentis.
    --_divumque abeunte favore_: Comparant Virg. Æn. VII, 584, et
    Stat. Th. II, 540.
    207. _Vicino_, ipsi instante.

      192. _Thero_ Oxon. vid. ad v. 149.
      200. _spargit_, et mox _Ac rapta_ Col. et Ox. Vulgg. _sparsit_ et
      _At rapta_.
      205. _Temperat_ Oxon.
      206. _serus fati_ R. 2, ut _seri studiorum_ ap. Horat. Sat. I, 10,
      21, prop. Lefeb. qui et _serus voti_ tentat. Sed cave quidquam
      mutes. _Cæcus fati_ græce dicitur pro nescius f., ut ap. Lucan.
      II, 14, et _c. futuri_ ap. Claud. de R. P. I, 138; _cæcus fato_
      Tell. _adeunte_ quidam codd. teste Barth. ad Claud. Cons. Hon.
      IV, 166, et sic Cellar.

  Namque aderat toto ore ferens iramque minasque
  Hannibal, et cæsam Asbyten, fixique tropæum
  Infandum capitis furiata mente dolebat.                          210
  Ac simul ærati radiavit luminis umbo,
  Et concussa procul membris velocibus arma
  Letiferum intonuere, fugam perculsa repente
  Ad muros trepido convertunt agmina cursu:

    210. _furiata mente_, ut ap. Virg. Æ. II, 407.
    211. _umbo ærati luminis_, h. clipeus, bractea ærea inductus et
    fulgurans. Conf. ad v. 167.
    214. _agmina_ Saguntinorum, qui cum Therone eruperant.

      208. _Jamque_ conj. N. Heins. ad marg. Silii, coll. Virg. Æn.
      II, 662. Mox _iramque_ Col. et Ox. Vulgatum _irasque_ Lefeb.
      firmat ex I, 38, monetque in R. 2, esse _ira_, et _a_ in codd. pro
      _as_, _am_, _an_, _ar_ occurrere.
      213. _perculsa_, non _percussa_, scripti. Recte; nam _concussa_
      modo præcessit, et verbum _percelli_ de graviore re et adfectu, de
      torpore, terrore, metu, stupore, clade, ruina, _percuti_ vero de
      admiratione, probabilitate, inani cogitatione et leviore omnino
      adfectu adhiberi solet: etsi hoc discrimen, culpa forte
      librariorum, sæpe negligitur, et Gr. ἐκπλήσσεσθαι utroque certe
      sensu usurpatur. Grammaticis autem, qui _percuti_ ad corpus,
      _percelli_ ad animum referunt, fides non habenda. Vid. quos Drak.
      laudat, Lambin. ad Lucret. I, 13. Id. et Bentl. ad Horat. Epod.
      XI, 2; Heins. ad Ovid. Met. IV, 138. Id. et Pier. ad Virg. Ge.
      IV, 357, et Æn. I, 513; V, 372; VI, 475; IX, 292; Burm. ad Petron.
      c. cxi, p. 516; Græv. ad Cic. pro Dejot. c. 6. Conf. inf. ad
      VIII, 388.

  Sicut agit levibus per sera crepuscula pennis                    215
  E pastu volucres ad nota cubilia Vesper;
  Aut, ubi Cecropius formidine nubis aquosæ
  Sparsa super flores examina tollit Hymettos,
  Ad dulces ceras, et odori corticis antra
  Mellis apes gravidæ properant, densoque volatu                   220
  Raucum connexæ glomerant ad limina murmur.

    215. Conf. Virg. Ge. IV, 434.
    217. Comparant Hom. Il. β, 87 sqq. π, 259
    seq. Add. Virg. Æn. I, 430 sq. VI, 707 sq. et Apollon. I, 879 sq.
    --_Cecropius_, mons Atticæ, qui cum dilectu ponitur.
    217. _formidine nubis aquosæ_ conf. VV. DD. ad Virg. Ge. IV, 166 et
    191 seqq.
    218. _tollit_, propr. aves se tollunt ex monte.
    219. _corticis_ vid. Intpp. Virg. Ge. II, 453, et IV, 33.
    --_antra_, alvearia, caveas.
    221. Conf. Virg. Ge. IV, 257.

      216. Pro _vesper_ scripsi _Vesper_.
      221. _convexæ_ scripti. Sed innuuntur apes βοτρυδὸν, instar uvæ,
      conglobatæ, unde _apum nubes_ VII, 635, et _uva_ ap. Juven.
      XIII, 68, et Plin. XI, 17. Conf. Hom. Il. β, 89, et, quos
      N. Heins. et Drak. excitarunt, Senec. Œd. 602; Lucan. IX, 286;
      inpr. Virg. Ge. IV, 257, 558, et Æn. VII, 64 sqq.

  Præcipitat metus adtonitos, cæcique feruntur.
  Heu blandum cæli lumen! tantone cavetur
  Mors reditura metu, nascentique addita fata?

    222. _feruntur_, φέρονται, fugiunt.
    223. Poeta h.l. ex Stoicorum disciplina, qua imbutus mortem sibi
    ipse tædio vitæ adceleravit, de stulto vitæ amore et fato
    philosophatur. Cf. XIII, 883 seq. et Virg. Æn. XII, 646.
    --_Heu blandum cæli lumen_ ut XVI, 73, conf. Virg. Æn. III, 600;
    VI, 363.
    224. _reditura_, συνθετὸν ἀντὶ ἁπλοῦ, pro ventura, (quam metus et
    fuga non remorantur) D. Heins. refrag. Dausq. qui hæc habet: ≪Mors
    fugacium istarum oculis obversabatur, advenerat, jam fugitant: verum
    (certior paratiorque per fugam et metum) reventura est.≫
    --_fata_, fatum, μοῖρα, mors _addita nascenti_, cuivis homini, dum
    nascitur, jam destinata, ut III, 134, 135, et ap. Manil. IV, 16, a
    Barth. Adv. VI, 25 citatum: _Nascentes morimur, finisque ab origine
    pendet_. Conf. Clark. ad Hom. Odyss. δ, 208, et Spanhem. ad Callim.
    H. in Lav. Pall. v. 104.

      224. _Mors, reditura, metu, n. a. fato_, h. homini a fato
      destinata, emend. et edidit Lefeb. Non male, etsi vulgatum quoque
      ferri potest.

  Consilium damnant, portaque atque aggere tuto                    225
  Erupisse gemunt: retinet vix agmina Theron,
  Interdumque manu, interdum clamore minisque,
  ≪State, viri: meus ille hostis: mihi gloria magnæ,
  State, venit pugnæ! muro tectisque Sagunti
  Hac abigam Pœnos dextra: spectacula tantum                       230
  Ferte, viri: vel, si cunctos metas acer in urbem,
  Heu deforme! rapit, soli mihi claudite portas.≫

    228. Cum ipso animi fervore incalescit oratio, et homini conturbato
    auxiliumque præsentissimum efflagitanti egregie convenit. Cf. Val.
    Fl. VI, 29, et inf. V, 636 sq.

      225. _Consilium damnant_ Col. C. _clamant_ Ox. et Put. _portisque_
      Col. _portaque_ Ox. Put. et Med. Vulgo _Auxilium clamant, portis
      atque_, quod perperam tuetur Dausq. Conf. sup. v. 152, et ad
      v. 52.
      231. _Ferte_ Col. h. perferte, ut simili loco XI, 324; ad pugnam
      certe spectandam sufficite. Vulgo _spectacula t. Este_, h.
      spectatores. Vide not. ad III, 383, et conf. IV, 407, 408: _tanta_
      Ox. _spect. tanta Ferte_ conj. Barth.


    At Pœnus rapido præceps ad mœnia cursu,
  Dum pavitant trepidi rerum fessique salutis,
  Tendebat: stat primam urbem murosque patentes                    235
  Postposita cæde et dilata invadere pugna.
  Id postquam Herculeæ custos videt inpiger aræ,
  Emicat, et velox formidine prævenit hostem.
  Gliscit Elissæo violentior ira tyranno.

    234. _trepidi rerum_, ut ap. Liv. XXXVI, 31, et Virg. Æ. XII, 589;
    ubi vid. Heyne, et ad Æn. I, 178, 462, conf. inf. XII, 13. Similiter
    _fessi salutis_ sc. defendendæ causa.
    --_fessi rerum_ ap. Virg. Æ. I, 178.
    --_fessi bellique viæque_ ap. Stat. Th. III, 398.
    235. _stat_ scil. consilium, seu sententia, ut III, 68; VI, 510, et
    ap. Virg. Æn., II, 750; XII, 678.
    237. _Herculeæ custos aræ_, Theron. cf. v. 150.
    238. _Emicat_, prosilit, et subito se ostentat.
    239. _Gliscit_, crescit, augetur, _ira_, ut ap. Virg. Æn. XII, 9;
    ubi vid. Heyne, et Burm. ad Val. Fl. II, 278.
    --_Elissæo tyranno_ Hannibali, Pœnorum duci vid. ad I, 81.

      234. _fessi rerum trepidique salutis_ suspicari possis. Vid. not.
      235. Vulgg. _primum_. Sed _primam urbem_ scripti, R. 3. Parm.
      Med., h. non προάστειον, sed primum, præcipue, ante omnia, ut
      passim adjectiva, vel adverbiorum vicem explent, vel κατ᾽ ἔννοιαν
      ad aliud substant. sunt referenda. Vid. App. et Heins. ad Virg.
      Æn. VI, 811; XII, 103, ad Val. Fl. III, 257, et ad Claud. in
      Ruffin. I, 302; Gronov. Obss. I, 7; Heyne ad Virg. Æn. IV, 3.
      237. _aras_ Col. _arcis_ conj. N. Heins. Male! conf. sup. v. 150.
      239. Vulgg. _Elisæo_, vel _Eliseo_. Sed vid. ad I, 81.

  ≪Tu solve interea nobis, bone janitor urbis,                     240
  Supplicium, ut pandas, inquit, tua mœnia leto.≫
  Nec plura effari sinit ira, rotatque coruscum
  Mucronem: sed contortum prior impete vasto
  Daunius huic robur juvenis jacit; arma fragore
  Icta gravi raucum gemuere, alteque resultant                     245
  Ære inlisa cavo nodosæ pondera clavæ.

    240. _bone janitor_ ironice, ut ap. comicos _bone vir_, _bone
    custos_, _bona libertas_, Drak. qui conf. I, 342; VIII, 269;
    XI, 570; Stat. Th. II, 460; Add. Ter. Andr. III, v, 10; Cic. Rosc.
    Am. 2, et Verr. V, 6; Virg. Æn. XI, 344. Theron autem ad portam
    urbis stabat.  [“XI, 570” recte XI, 567]
    244. _Daunius juvenis_, Theron: nam Saguntini ab Ardeatibus, quorum
    rex olim Daunus fuisse dicitur, originem trahunt. Vid. ad I, 291
    seq.
    --_huic_, in hunc Hannibalem.
    --_robur_, clavam. conf. v. 155 et mox 246; Virg. Æn. VIII, 220.
    245. _alteque resultant_, etc. pro vulgari, clava resilit ab _ære
    cavo_, hoc est, clipeo, ut ap. Virgilium Æneid. lib. III, vers. 286.

      246. _pondera clavæ_ scripti et Med. Ald. Gryph. Nut., h. clava
      ponderosa, gravis, ut _p. conti_ VI, 277; XV, 687; _p. plumbi_
      I, 523; _p. pili_ IX, 335; _p. baltei_ ap. Virg. Æn. X, 496. Vulgo
      _pondere clavæ_.  [“XV, 687” recte XV, 684]

  At viduus teli, et frustrato proditus ictu,
  Pernici velox cursu rapit incita membra,
  Et celeri fugiens perlustrat mœnia planta.
  Instat atrox terga increpitans fugientia victor.                 250
  Conclamant matres, celsoque e culmine muri
  Lamentis vox mixta sonat: nunc nomine noto

    247. _viduus teli_ ut III, 601; XII, 370, et Lucret. V, 841.
    --_prodere_, decipere, deserere, rem sibi creditam destituere;
    unde _ictus prodit_, quum non perficit, quod intendebat is, qui
    inferebat. Ita N. Heins. et Drak. ad XVI, 621; ubi id firmant ex
    V, 571; XV, 712; XVI, 433; XVII, 138, 450; Virg. Æn. XII, 42, et al.
    conf. Heins. ad Ovid. Fast. III, 113; IV, 715, et. Met. XII, 596;
    Gronov. Obss. III, 20; Muncker ad Hygin. fab. CCL. et Gesner in
    Thess.  [“XV, 712” recte XV, 709]
    248. Luxuriantis ingenii verba.
    251. Cf. Virgilium Æneid. lib. XI, v. 877 sqq. 891 sq. Feminæ viros
    pugnantes e muris prospectant, prisco more, satis noto vel ex Homero
    Il. γ, 141 seq. 383. Confer Burmannum ad Valerium
    Flaccum, lib. VI, vers. 484.

      247. _et_, quod in Col. Ox. et R. 2 exstat, vulgo omittitur, prob.
      Lefeb., ut citatiore cursu feratur oratio.
      249. _ter lustrat_ conj. N. Heins. coll. v. 266. Sed simili loco
      III, 160 vulgatam tuetur Drak.

  Adpellant, seras fesso nunc pandere portas
  Posse volunt: quatit hortantum præcordia terror,
  Ne simul adcipiant ingentem mœnibus hostem.                      255
  Incutit umbonem fesso, adsultatque ruenti
  Pœnus, et ostentans spectantem e mœnibus urbem,
  ≪I, miseram Asbyten leto solare propinquo.≫
  Hæc dicens, jugulo optantis dimittere vitam
  Infestum condit mucronem, ac regia lætus                         260
  Quadrupedes spolia abreptos a mœnibus ipsis,
  Quis aditum portæ trepidantum sepserat agmen,
  Victor agit, curruque volat per ovantia castra.

    256. _umbo_, ὀμφαλὸς ἀσπίδος, quo hostes propellebantur.
    257. _urbem_, cives, ut πόλις, Ἄργος, Ἑλλὰς, etc. Conf. Cl. Facius
    ad Eurip. Orest. v. 46.
    258. _solare_, ejus cædem expia; vel eo, quod te tam cito visura sit
    in locis inferis.
    260. _regia Quadrupedes spolia_, equos currumque Asbytes, quos
    Theron ad urbem duci jusserat sup. v. 205.

      255. _urguentem_ malebat N. Heinsius. Sed vid. not. ad lib. I,
      vers. 499.
      257. _ostentans_, non _obtestens_, scripti et priscæ edd.


    At Nomadum furibunda cohors miserabile humandi
  Deproperat munus, tumulique adjungit honorem,                    265
  Et rapto cineres ter circum corpore lustrat.
  Hinc letale viri robur tegimenque tremendum
  In flammas jaciunt, ambustoque ore, genisque,
  Deforme alitibus liquere cadaver Iberis.

    264. _Nomadum_, Afrarum, cohors, exercitus Asbytes.
    265. _Deproperat_, σπεύδει, properanter perficit.
    --_honorem tumulique_ ut ap Virg. Æ. V, 58; X, 493.
    266. _rapto corpore_ Theronis _circum cineres_ Asbytes _ter_, ut ap.
    Hom. Iliad. ω, 14 sqq. et Virg. Æn. I, 483.
    --_lustrat_, circumit, ut in lustratione fieri solebat.
    267. De Theronis clava et exuviis leonis cf. v. 150, 155, 244.

      266. _lustrant_ Tell. R. 3; Parm. Med. Beness. probb. N. Heins. et
      Lefeb.


    Pœnorum interea quis rerum summa potestas,                     270
  Consultant bello super, et quæ dicta ferantur
  Ausoniæ a populis, oratorumque minaci
  Adventu trepidant: movet hinc fœdusque, fidesque,
  Et testes Superi, jurataque pacta parentum;
  Hinc popularis amor cœptantis magna juventæ;                     275
  Et sperare juvat belli meliora: sed olim
  Ductorem infestans odiis gentilibus Hannon,
  Sic adeo increpitat studia incautumque favorem:

    270. Confer Liv. XXI, 18.
    275. _juventæ_, Hannibalis.
    276. Hanno, qui jam _olim_ censuerat, Hannibalem militari disciplina
    non imbuendum, nedum in Hispaniam mittendum esse, nunc auctor est,
    ut Romanis dedatur. cf. Liv. XXI, 3 et 9 sqq. Idem odium in H.
    expromit inf. IV, 770 seqq. et XI, 542 sq. Duæ factiones, in quas
    senatus Carthag. divisus erat, Barcina et Hannonis, satis notæ sunt
    vel ex Livio, XXI, 2 sqq.
    278. Juvenes comparent Liv. XXI, 10, ut intelligant, quantum poeta
    ab historico scriptore differat.
    --_studia et favorem_, quo Barcina factio Hannibalem
    amplectebatur, ut v. 275 _amor c. m. j._

      272. _a_ in Col. A reliquis libris abest.
      273. _Movet_ Col. Ox. Put. et Med. _Monet_ Tell. et edd. vulgg.
      275. _cœptantis_, non _captantis_, Col. et Ox. ut IX, 320;
      X, 254, 259.
      276. _bello_, vel _bellis meliora_, sc. quam pace, conj. Burm.,
      non improb. Drak. qui tamen _meliora belli_ pro bellum felicius,
      ut _dura rerum_, _iniqua viarum_ et similia, dici posse monet.
      _Dapis meliora_ dixit Hor. Sat. II, 6, 89.
      277. _Hannon_, non _Anno_, vel _Hanno_, Col. ubivis et XVI, 675
      Put.
      278. _furorem_ duo scripti, teste Lefeb.

  ≪Cuncta quidem, Patres, (neque enim cohibere minantum
  Iræ se valuere) premunt formidine vocem.                         280
  Haud tamen abstiterim, mortem licet arma propinquent.
  Testabor Superos, et cælo nota relinquam,
  Quæ postrema salus rerum patriæque reposcit.
  Nec nunc obsessa demum et fumante Sagunto
  Hæc serus vates Hannon canit: anxia rupi                         285
  Pectora; ne castris innutriretur et armis
  Exitiale caput, monui, et, dum vita, monebo,
  Ingenitum noscens virus, flatusque paternos;

    279 sqq. Recte conferunt Virg. Æ. XI, 344, 350.
    281. _propinquent_ ut ap. Virg. Æn. X, 254; ubi vid. Heyne.
    282. _cælo_, diis, _nota reliniquam_, silentio prætermittam (ut ap.
    Cic. Verr. III, 44, et Provinc. 3.)
    283. _Quæ_, etc. Silius expressit Maroniana Æn. XI, 343 seq. ≪Rem
    nulli obscuram, nostræ nec vocis egentem... Quid fortuna ferat
    populi≫, etc.
    284. Cf. Liv. XXI, 3 et 10.
    288. _virus_, propr. vis odoris, seu saporis et vini, h.l. animi
    vis, æstus, vehementia. Conf. IX, 476 et XI, 560.
    --_flatus_, arrogantiam, elatos spiritus, ut _tumor_, (vid. Ind.
    hh. vv.) et φύσημα, φυσίωσις, (2 Cor. XII, 20; ubi vid. Intpp.)
    ὄγκος, οἴδημα, οἰδαίνειν, Apollon. III, 383; πνοαὶ Euripid. Phœniss.
    457. Conf. Burm. ad Val. Fl. III, 631, et Intpp. ad Virg. Æn.
    XI, 346.

      279. _Cuncti equidem_ non male corrig. Dausq. et N. Heins. ad
      marg. Silii, quod recepit Lefeb. ut sensus sit: omnes præ timore
      silent., ut ap. Virg. Æn. XI, 344 sq. Sed vulgatum quoque non
      spernendum videbatur Drak.
      282. _nota_, non _vota_, Col. et Nutii ed. Antwerp.

  Ut, qui stelligero speculatur sidera cælo,
  Venturam pelagi rabiem, Caurique futura                          290
  Prædicit miseris haud vanus flamina nautis.
  Consedit solio, rerumque invasit habenas.
  Ergo armis fœdus, fasque omne abrumpitur armis:
  Oppida quassantur, longeque in mœnia nostra
  Æneadum adrectæ mentes, disjectaque pax est.                     295
  Exagitant Manes juvenem furiæque paternæ,
  Ac funesta sacra, et conversi fœdere rupto
  In caput infidum Superi, Massylaque vates.

    289. Præclara comparatio, cui fere similem legimus I, 687 sq. Sed
    ab adfectu et indole æstuantis animi, qui impetum suum sequi, neque
    ornatum sectari solet, aliena videri potest.
    292. Invidiam Hannibali conciliaturus, regiam dicit potestatem
    adfectare; Cellar.
    293. _fasque omne abrumpitur armis_ ut ap. Virg. Æ. III, 55; ubi vid. Heyne.

댓글 없음: