Catulli Carmina
Author: C. Valerius Catullus Robinson Ellis
Recognouit Breuique Adnotatione Critica Instruxit
ROBINSON ELLIS
Litterarum Latinarum Professor Publicus apud Oxonienses
Oxonii E Typographeo Clarendoniano
_OXONII_
_Excudebat Joannes Johnson_ _Architypographus academicus_
First Published 1904 Reprinted 1910, 1919, 1923, 1928, 1937 Printed In Great Britain
PRAEFATIO
Catulli carminum, praeter unum LXII quod Epithalamion inscribitur incipitque _Vesper adest, iuuenes consurgite, Vesper Olympo_, seruatum est autem in Anthologia carminum Latinorum Thuanea (Bibl. Paris. 8071, saec. ix), perierat inter litteratos notitia donec ineunte demum saec. xiv inuentus est a _Compatriota_[1] quodam h.e. Veronensi, incertum quo anno, qua regione terrarum, codex qui fons uidetur esse eorum qui nunc extant omnium. Ex hoc codice non multo post creditur uersus aliquot intulisse in _Compendium_ suum _moralium notabilium_ Hieremias Iudex de Montagnone ciuis Patauinus; ex hoc is qui inter _Flores Moralium Auctoritatum_ (quem libellum Detlefsen inuenit, scriptus est autem a. 1329 Veronae) haec habet Catulli _De errore_. _Catullus ad Varum. Quem non in aliqua re_ (_uidere_ om.) _Suffenum possis suus cuique attributus est error. Sed non uidemus mantice quod in tergo est._ Etiam Mussato, poetae Patauino, innotuisse credo eum codicem, qui in Elegia qua gratias egit Academiae Patauinorum quod se laurea coronasset scripserit _Carmine sub nostro, cupidi lasciua Catulli Lesbia, dulce tibi nulla susurrat auis_, ut taceam alia quae in Mussati carminibus ex Catullo trahi poterant. Obiit autem Mussatus a. 1329 mense Maio[2]. Deinde duobus locis Catulli corpus carminum respexit, duobus ipsos uersus (i. 1, 2; i. 5-7) citauit in libro _de Originibus Rerum_, Gulielmus Pastrengicus (1295-1360) amicus Petrarcae. Iam ipse Petrarca non solum Catullum in carminibus et nominauit et paene ad uerbum imitatus est, uelut lxxvi. 23-26 sic expressit Sonnetti 1.50 ed. Mestica _Non prego gia, ne puote aver piu loco, Che mesuratamente il mio cor arda, Ma che sua parte abbia costei del foco_ (Schwabe, _Testimon._ p. xv, ed. 1886), sed duodecim fere locos attulit ex eius carminibus siue in opusculis post impressos, siue in Vergili codice quodam enotatos quem itinerum comitem secum habebat (De Nolhac _Petrarque et l’Humanisme_, p. 139), nec dubium est Catulli eum codice usum esse qui et priuus esset et semper ad manum lecturo. Huius aequalis Boccatius (†1375) de amatoriis poetis loquens sui temporis Catulli et Properti eos uolumina euoluere autumat (Schwabe, _Testimon._ p. xv). Ac notum iam Catulli librum fuisse ex tribus constat epistulis Coluci Salutati (†1406) scriptis anno 1374, quorum in una Beneuenutum de Imola, in duabus Casparam de Broaspinis implorat ut Catulli exemplar ad se transmittendum curet.
[Adnotatio 1: Extat epigramma siue _uersus domini Beneuenuti de Campexanis de Vicencia de resurrectione Catulli poetae Veronensis_
Ad patriam uenio longis de finibus exul, causa mei reditus compatriota fuit. scilicet a calamis tribuit cui Francia nomen, quique notat turbae praetereuntis iter. quo licet ingenio uestrum celebrate Catullum, cuius sub modio clausa papyrus erat.
Mortuus uidetur Beneuenutus de Campesanis anno 1323 (Schulze, Prolegg. Catulli Baehrensiani, p. viii).]
[Adnotatio 2: A. Gloria, _Documenti inediti intorno a Francesco Petrana e Albertino Mussato_ p. 18, Carducci p. 279 libri _Ecerinide_ a Ludouico Padrin editi Bononiae a. 1900. Ecerinis titulus est tragoediae latinae a Mussato conscriptae, propter quam meruit lauro et hedera quodannis coronari.]
Haec ex editione maiore attuli ut demonstrarem ab ineunte fere saec. xiv poetae nostri carmina saltem in Italia lecta fuisse. Sed miro casu nec satis explorato factum est ut quaecumque horum exemplaria colligimus uel fuisse in manibus Mussati, Pastrengici, Petrarcae uel praesto fuisse ceteris quos intra annos 1323-1375 Catullum legisse ueri simile est, omnia deperdita et ex hominum memoria ac cognitione sublata sint.
Anno 1375 exaratus est codex Sangermanensis (_G_), nunc Parisinus 14137, quo non habemus ueteriorem. De eo scriba haec dicit ‘Tu lector quicunque ad cuius manus hic libellus obuenerit, scriptori da ueniam si tibi coruptus uidebitur. Quoniam a corruptissimo exemplari transcripsit, non enim quodpiam aliud extabat, unde posset libelli huius habere copiam exemplandi.’ Credidit igitur id quod non debebat credere, unum tunc extare exemplar Catullianorum carminum, id unum se transcribere. At iam ante annum 1329 Catullus innotuerat Mussato, breui post laudatus fuerat a Pastrengico; Petrarcae integrum exemplar praesto fuit, ex quo hauriret quae uel imitatus sit in carminibus suis uel in codicem suum Vergili tamquam hunc explicaturus rettulerit; nec potest dubitari quae ante annum 1374 adeo peruulgarentur ut inde Boccati aequales traherent suis usibus idonea, Petrarca modo uersus citaret in Latinis opusculis, modo Maronianos uersus illustraret similia ex Catullo in Vergili codicem enotans, modo amoris sui sensus Italico sermone exprimeret Catulli imitatus carmina ad Lesbiam, non uno tantum codice tum extare, sed fusius legi, postquam codex ille quem initio fere saec. xiv compatriota Veronensis inuenerat Catullum popularibus suis quasi ex mortuis rediuiuum restituisset. Quis enim credat, Petrarcae praesertim aetate, adeo incuriosos Veronenses fuisse ut poetam suum quasi rursus sepultum sinerent latere? Quid? non uniuersis Italis μέλημα futurus erat? Itaque Germanensi non ideo praecipua danda fides est quod ex uno tum superstite exemplari descriptus fuerit (uix enim sciri id quidem potuit), sed quod aetate propius accessit ad codicem quem Veronensis circa initium saeculi xiv inuenerat quam ceteri quos nunc habemus codices.
Germanensem proxime aetate attingens Oxoniensis est Canonicianus Lat. 30, qui quamuis annum quo scriptus est prae se non ferat, aut eiusdem est aeui cum Germanensi, aut certe anno 1400 non recentior.
Hi duo codices _G_ et _O_ nonnullis locis contra ceteros codices ita conspirant ut maiorem antiquitatem testentur. XI 3 ut _GO_, ubi _plerique_; XXXVIII 2 male si me _GO_, male est si me _plerique_; LXI 169 hac tibi _GO_, ac tibi _plerique_; LXVII 12 istius _GO_, isti _plerique_; LXXVI 11 qui tui animo offirmas _GO_, qui tu animo affirmas _plerique_; CII 1 ab antiquo _GO_, ab amico _plerique_.
Praeterea LXIV 136 crudeles mentes _O et prius G_, crudelis mentis _plerique_; LXIV 145 adipisci _O, prius G_, apisci _plerique_; LXIV 249 tamen prospectans _O_, tamen p̶r̶aspectans _G_, tamen aspectans _plerique_.
Sunt alii loci in quibus cum _GO_ tertius codex _R_(_omanus_), Vat. Ottob. 1829, contra ceteros singularem lectionem praestat. LXVII 12 istius _GOR_, isti _plerique_; LXXVI 11 qui tui animo offirmas _GOR_, qui tu animo affirmas _plerique_; LXXVI 18 extremo _GOR_, extrema _plerique_; XXII 4 puto esse ego _GOR_, puto ego esse _plerique_; XXIII 2 nec cimex ał neque araneus _O_, nec cimex animal neque araneus _GR_; XLII 14 potes quid esse _GOR_, potest quid esse _plerique_; XLVI 3 aureis _GO_, aure̶is _R_; LV 18 tenens _GO_, teneṇs _R_; LXI 16 iunia _GOR_, uinia _uel_ iu(l)lia _reliqui_; 146 ni _GOR_, ne _plerique_; LXIV 227 obscurata _GO_, obscuraṭạ _R_; 392 certatum _GOR_, certatim _plerique_; 393 lacti _O, G m. pr._, lacti al. leti _R_, l(a)eti _plerique_.
Sunt alii loci ubi ex _R_ confirmatur lectio quam aut solus aut cum paucissimis praestat _O_; X 3 tunc _O et R m. pr._, tum _G_; LV 11 quedam _OR_, quendam _plerique_; LXIV 224 infulso _O_, infuḷso _R_, infuso _plerique_; 282 aurea _OR_, aura _plerique_.
Sunt alii ubi _R_ singulares lectiones solus habet. IV 4, 5 siue... siue _R_, sine... sine _ceteri_; 20 uocare{t}ura _R m. pr._, uocare cura _plerique_; X 13 non al. nec facerent _R_, non al. nec faceret _G_, nec faceret _O_; XLVII 4 preposuit _R solus_, proposuit _cett._; XLIX 7 omniums patronus (_ex_ patronum) _R_, omnium patronus _uel_ patronum _cett._; LXI 159 homine _R_, omine _cett._; LXVI 59 ne solum in mumine celi _R_, in numine _plerique_; 63 ad fḷạ̄ṃa _marg._ templa _R_, ad templa _cett._; LXXIII 4 ọḅstetque magisque magis _R_, obestque magisque magis _GO_, stetque magisque magis _plerique_; LXVIII 115 terẹretur _R_, terreretur _O_, tr̲e̲erretur _G_.
In uniuersum uere mihi uidetur de _R_ iudicasse qui eum anno 1896 primus in lucem protulit, Americanus, Gulielmus Gardner Hale. Censet enim huic codici siue propter aetatem (circa 1400) siue propter lectiones quae in eo reperiuntur optimae, primarium locum neque _G_ neque _O_ inferiorem attribuendum esse. Itaque in Catulli crisi praecipue semper considerandum erit quid hi tres (_GOR_), necdum correcti, praebeant. Sed in hac editione, quamquam, permittente ipso qui codicem _R_ primus inuenit, non dubitaui quae potiora uisa sunt inter ceterorum codicum lectiones proferre, non sum ausus omnia uulgare, ne inuenti sui gloriam auctori uiderer praeripere; cuius integra collatio ab ipso demum exspectanda erit.
Ad _R_ mira proximitate accedit _Venetus_ Sancti Marci (cod. Lat. xii. 80), ita tamen ut aliquanto recentius scriptus fuerit. Hunc codicem, ut Germanensem Chatelainius anno 1890, heliotypica arte expressum edidit Constantinus Nigra anno 1893.
Post _GOR_, aetate qui proximus est, _B_(_ononiensis_), cum finitus sit anno secundo Iohannis XXIII, h.e. 1411-12 A.D., ceteris posset haberi praestabilior, nisi tot tantasque passus esset correctiones ut non raro uix dinoscatur quid uetus scriba exararit, quid emendator intulerit. Qua in re fortuna tamen nos aliqua ex parte adiuuit: duo enim codices _Laurentianus I_ (Plut. xxxiii. 13) et Vaticanus 1630, tam arta cognatione cum _B_ cohaerent, ut ex eis saepe colligatur quid in _B_ fuerit. Et _La¹_ quidem non diu post _B_ uidetur descriptus; Vat. 1630 recentior, neque a me in hoc libello exhibetur. Ceterum non parui sunt quae peculiaria in _BLa¹_ extant; quorum partem hic pono. LXV 14 Dauilas _BLa¹_, Bauilla _O_, Bauilas _ex_ Bauila _G_, Daulias _Catullus_; LXVI 5 sublamia _B_, sublamina _O_, sublimia _G et plerique_, sub Latmia _Catullus_; LXIV 211 erectum _La¹_, errectum _B m. pr._, ereptum _plerique_, Erechtheum _Catullus_; LXVI 25 atque ego certe _BLa¹_, at ego certe _GOR et plerique_.
Quae quoniam ad ueritatem aut propius accedunt aut possunt accedere (uelut LXVI 25) quam _GOR_, ab alio fonte uidentur deriuata atque hi fuerunt. Hoc dico: codicis eius principalis siue archetypi quem Veronensis (siue carta ea siue papyrus fuit) ante 1323 inuenerat, nonaginta annis intercedentibus, ita uariasse apographa ut non semper in uetustissimis, sed interdum etiam in recentioribus, qualia sunt _BLa¹_, melius ac fidelius repraesentetur id quod in archetypo illo traditum fuerat. Hinc credo explicari tot alternantes lectiones quae in _G_ et _R_ reperiuntur; quae ut ab archetypon diuerse interpretantibus sine dubio ortae sunt, ita ex archetypo non ipso semper, sed apographis eius depromi poterant, qualia inter 1323 et 1375 quo anno descriptus est _G_, exarata esse credibile est. Non igitur mirum si et in _C_(_olbertino_) et in _A_(_mbrosiano_) atque adeo in _D_(_atano_), quamuis _CA_ medio fere saec. xv, _D_ non ante 1463 descriptus fuerit, interdum extant uestigia lectionum quae ceteris codicibus antiquiora et sinceriora sint. Duo exempla affero quae instar erunt omnium. LXXII 6 quod uulgo editur _Multo mi tamen es uilior et leuior_, codices sic tradiderunt, _Multo ita me nec uilior et leuior_. Solus _C_ habet, _multo “me” ita nec uilior et leuior_, quo significatur transponendum esse _me_: uidelicet post _ita_ rursus _me_ repetendum erat, _multo me ita me u. e. l._ Itaque non _multo mi tamen es_ sed _multo mei tamen es_ reponendum erit; _mei_ enim datiuus est LXXVII 3 _sicine subrepsti mei_, fortasse etiam XXXVII 11 _puella nam mei_, ubi codices habent _me_. Alterum exemplum est XXXIV 23 solitas es _A_, in quo latere antiquum morem scribendi _solita’s_ intellexit Lucianus Mueller: a quo non longe abest unicum illud quod habet _R_ XLIX 7 _omniums_ quod non immerito ad ipsum archetypon redire existimauit is qui codicem inuenit, Gulielmus Gardner Hale. Atque utinam huiusmodi essent plura quae in eo extant codice; haberemus certiorem ad archetypon redintegrandum uiam: quamquam ne sic quidem ad ipsius Catulli manum iretur.
De _Datano_ fusius dixi in ed. maiore Prolegg. pp. xxxi-xxxv. Is quia nonnulla habet quae ab Italis interpolata sint, uelut LXVIII 47 (qui uersus deest in sincerioribus), XCV 9 in fine uersus _laboris_, LXV 12 _canam_ ubi ceteri _tegam_, a nonnullis editoribus hodie repudiatur. Est tamen ea species in uniuersum Datani, quae non modo peculiaris dicenda sit, sed praesertim si orthographiam spectes, incorruptam uetustatem prae se ferens; qua re Lachmanno hic potissimum dignus habitus est quem cum uno altero totum exhiberet in ed. sua anni 1829, neque ego, qui Lachmanni crisin semper habuerim plurimi, umquam a me impetrare potui ut, Baehrensio potius et Munroni obsecutus propter pauca quae codex is habet uitia, uniuersum neglegerem abiceremque. Huius compar consimilisque codex est Musei Britannici, Add. 11,915, quem in ed. maiore littera _a_ signaui.
Ex his decem codicibus plerumque constabit quid in Veronensis archetypo scriptum fuerit, non ut hinc restitui putes ueram manum Catulli.
Fuerit enim diuersa carminum recensio, ut ex LXII patet, quod quemadmodum legitur in Thuaneo apographo saeculi ix, non semper consentit cum codicibus saec. xiv, xv.
His adiunxi alios quorum fides plerumque integra uisa est, in primis Laurentianum secundum (Plut. xxxiii cod. 12), Parisinum 7989, Harleianos duo, quorum alter 2574 (_h_) saepe consentit cum Oxoniensi (_O_), alter (4094) post Tibullum Propertiumque habet Catulli LXI, LXII, II, X, V-IX, XI-XVII 14, duo Phillippicos, alterum 9591, scriptum anno 1453 (nunc Bodl. Lat. Class. e. 17), alterum 3364 (nunc Bodl. Lat. Class. e. 15); praeterea, quamquam minoris aestimandos, Caesenatem saec. xv exeuntis, Carpentoractensem (_Carpentras_) 357, Brixianum _A_ vii. 7, Riccardianum 2242, Parmensem 716, Perusinum (_p_) qui idem Cuiacianus fuerat Scaligeri, nunc est inter libros Samuelis Allen, Dublinensis; praeterea codicem quendam Gualteri Ashburner, olim inter socios collegii Mertonensis apud Oxonienses, continentem Catull. I-LXI 127 et quaedam Tibulli. Hos rarius tantum excerpsi, praeter Laur. xxxiii. 12, Harleianos, Perusinum (_p_), et Bodl. Lat. Class. e. 15, hunc utpote peculiaria nonnulla praestantem quibus ueri species inesset, _p_ ut coniecturas, quae Catulli textum ex doctorum emendatione, praecipue Italorum, saec. xv occuparint. Ea quoniam ad Catullum explicandum non sunt sine pretio, ideo adieci, quamquam non diffiteor prolixiorem sic factam esse speciem apparatus critici quam aut libelli norma postulabat aut ipse susceperam uolueramque.
ADDENDA IN ADNOT. CRIT.
IV. 4, 5 Siue... siue _R, non_ sine... sine LXI. 226 _fort._ bene mutuo ex
SIGLA
_T_ = Thuaneus, Paris. 8071: habet Catulli c. lxii saec. ix _G_ = Sangermanensis, Paris. 14137 anni 1375 _O_ = Oxoniensis Bodl. Canon. Lat. 30 saec. xiv _R_ = Romanus (Vat. Ottob. 1829) saec. xiv exeuntis _Ven_ = Marcianus Class. xii. Cod. Lat. 80 saec. xv _B_ = Bononiensis (Bologna) 2621, Bibliothecae Vniuersitatis anni 141½ _La¹_ = Laurentianus primus (Bibl. Laurentiano-Mediceae Plut. xxxiii Cod. 13) saec. xv _A_ = Ambrosianus M. 38, Mediolani saec. xv _C_ = Colbertinus, Paris. 8234 saec. xv Ω = consensus codicum _GOR Ven BLa¹AC_ ubi omnes uel uno alteroue excepto conspirant _D_ = Datanus Bibl. Berolinensis (Diez. B. Santen. 37) anni 1463 _a_ = Brit. Mus. Add. 11,915 anni 1460 _h_ = Harleianus 2574 saec. xv _h²_ = Harleianus 4094 saec. xv _Phill._ = Phillippicus 9591, nunc Bodleianus Lat. Class. e. 17 saec. xv _Bodl. Lat. Class. e. 15_, olim Phillippicus 3364 saec. xv Paris. 7989 anni 1423 Laur. xxxiii. 12 saec. xv
_Qui secuntur rarius tantum adhibiti sunt_
Carpentoractensis (_Carpentras_) 357 saec. xv exeuntis Brixianus Bibl. Querinianae A vii. 7 saec. xv Parmensis 716 saec. xv Bononiensis (Bologna) 2744 saec. xv Perusinus = Cuiacianus Scaligeri (_p_) anni 1467 Ashburneri codex I-LXI 127 continens anni 1451
CATVLLI CARMINA
_Catulli_ (_-lis_ La²) _Veronensis liber incipit ad Cornelium_ BGR Ven Laur. 33.12: _Catulli Veronensis poetae liber incipit_ A et Santenianus: _Catulli Veronensis ad Cornelium_ La¹: _Catullus Veronensis poeta_ O: _Catuli Veronensis poete cla liber incipit_ a: _Q. Catuli Veronensis liber incipit ad Cornelium I_ D: Q. VALERI. CATVLLI. VERONENS. AD CORN. NEPOTEM. LIBER C
I
Qui dono lepidum nouum libellum arido modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas; iam tum cum ausus es unus Italorum 5 omne acuum tribus explicare cartis doctis, Iuppiter, et laboriosis. quare habe tibi quidquid hoc libelli qualecumque; quod, o patrona uirgo, plus uno maneat perenne saeclo. 10
1 _Qui_ ADh Gulielmus Pastrengicus (1295-1360 A.D.) de originibus rerum p. 88b: _cui_ GO[3] (non _qui_) RBCLa¹ 2 _arido_ codd.: _arida_ Pastrengicus, fortasse ex Serui adnotatione ad Aen. xii. 587 ubi tradit Catullum _pumicem_ dixisse feminino 5 _tum_ h: _tamen_ Ω || _es_ h: _est_ Ω 8 _tibi habe quicquid_ Ω || _haec_ O || _libelli al. mei_ G 9 _quod_] _quidem_ D, Bodl. Lat. Class. e. 15, marg. R || _o_ add. Perusinus (p): om. Ω || _patroni ut ergo_ Bergk 10 _perire_ O
[Adnotatio 3: Sic enim monstrantibus Elmero Merrill et E. B. Nicholson nunc lego quod in G et O scriptum est.]
II
Passer, deliciae meae puellae, quicum ludere, quem in sinu tenere, qui primum digitum dare atpetenti et acris solet incitare morsus, cum desiderio meo nitenti 5 carum nescio quid libet iocari, et solaciolum sui doloris, †credo ut cum grauis acquiescet ardor:† tecum ludere sicut ipsa possem et tristis animi leuare curas! 10 . . . . . . . . tam gratum est mihi quam ferunt puellae pernici aureolum fuisse malum, quod zonam soluit diu ligatam.
II _Fletus passeris Lesbie_ Ω: spatium unius uersus in O titulo tamen carens
3 _qui_ GODBLa¹ (m. pr.): _[C/Q]ui_ R: _cui_ ha, marg. O: _quoi_ C [littera “Q” erasa, “C” supra scripta] _at petenti_ O: _at petenti al. patenti_ Ven. et sic G prius, quamuis post in _parenti_ mutatum fuerit: _appetenti_ Ra 6 _karum_ GO || _libet_ GO sed _iubet_ marg. O: _lubet_ Baehrens 8 sic Ω sed _cum_ om. Ba || _credo, ut tum g. acquiescat a._ Baptista Guarinus: _credo, et cum_ (_quo_ Postgate) _grauis acquiescit_ (_-at_ Postgate) _ardor_ ego olim: _quaerit quo g. acquiescat a._ E. M. Thompson. Omittendum esse _credo_ ratus est Tartara tamquam additum ab eo qui dubitationem suam de scriptura sic declarauit 9 _ludere_ (suprascr. _al. luderem_) G: _luderem_ D Post 10 uidentur excidisse quaedam, uelut _tecum ludere, sic ut ipsa ludit_: sed interstitii uestigia non habent codices 11 _est_ omittebat Conington 13 _ligatam_ ACBLa¹Dah Priscianus: _negatam al. ligatam_ G: _negatam_ O: _ligatam_ marg. _negatam_ R, sed ut ante _ligatam_ uideatur aliquid erasum: cf. Carm. Epigr. 1504.49 Buech. _zonulam ut soluas diu ligatam_
III
Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum uenustiorum. passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae. quem plus illa oculis suis amabat: 5 nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem. nec sese a gremio illius mouebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipilabat. 10 qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quenquam. at uobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella deuoratis: tam bellum mihi passerem abstulistis. 15 uae factum male! uae miselle passer, tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.
III cum II continuatum habent Ω, nullo titulo nec spatio tituli
4 om. ABCLa¹a 7 _ipsa_ ABC 9 _circum siliens_ GR: _circum silens al. siliens_ O 10 _pipilabat_ Da: _piplabat_ Ω: _pipiabat_ marg. h Voss 11 _tenebricosum_ h²: _tenebrosum_ Ω 12 _illuc_ marg. O: _illud_ Ω Carm. Epigr. 1504.11 Buech. _Unde fata negant redire quemquam_ 14 _Orciquae_ R m. pr.: _Orcique al. quae_ G: _Orcique_ COVen || _bella al. pulcra_ G: _bella i. pulcra_ O 16 _uae... uae miselle_ scripsi ex eo quod habent Ω 16 _Bonum factum male bonus ille passer:_ correxerunt ex Att. xv.1.1 _o factum male, o miselle passer_: cf. Carm. Epigr. 1512.4.7 Buech. _o factum male Myia quod peristi: proh miselle passer_ Bapt. Guarinus: _pro f. m. pro pusille_ Froehlich: _io miselle p._ Lachmann 17 _tua_ (suprascr. _quia_) O 18 _turgidoli_ R m. pr.
IV
Phasellus ille, quem uidetis, hospites, ait fuisse nauium celerrimus, neque ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire, siue palmulis opus foret uolare siue linteo. 5 et hoc negat minacis Adriatici negare litus insulasue Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thraciam, Propontida trucemue Ponticum sinum, ubi iste post phasellus antea fuit 10 comata silua: nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima ait phasellus: ultima ex origine 15 tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia freta herum tulisse, laeua siue dextera uocaret aura, siue utrumque Iuppiter 20 simul secundus incidisset in pedem. neque ulla uota litoralibus deis sibi esse facta, cum ueniret a marei nouissimo hunc ad usque limpidum lacum. sed haec prius fuere: nunc recondita 25 senet quiete seque dedicat tibi, gemelle Castor et gemelle Castoris.
IV _DE PHASELLO_ (_-ELO_ VenR) Ω: spatium unius uersus in O
1 _Phaselus_ DaVen 2 _aiunt_ Ω 2 _celerrimum_ (_celerimum_ O) Ω 3 _illius_ Ω || _tradis_ h²: _tardis_ Ω 4 _neque esse_ Ω || _sine_ Ω: _siue_ R 5 _sine_ Ω: _siue_ R 6 _haec_ O || _negant_ R || _mina ei_ B m. pr., GOVenDah: _mina ci_ Cod. Vat. 1630: _mina|||_ dein _minacis_ R 7 _insula uegeladas_ O 8 _tractam_ Ω sed _traciam_ corr. R et corr. La¹ 11 _silua_ om. O, add. in marg. || _cit_(_th_ C)_eorio_ Ω sed _citeono_ Oh² 13 _citheri_ GO et R m. pr. 14 _cognitissima_ ah²: _cognotissima_ Ω 17 _tuo_ O: _tuas_ cett. 18 _inte_ R 19 _herum_ GOR 20 _uocare cura_ ABCGOh: _uocare{t} ura_ R m. pr.: _uocare{t} aura_ corr. R 22 _litoralibus_ GR _litt._ OBAC || _diis_ Ω sed _e_ iam superscripta in La¹ 23 _a marei_ Lachm.: _amaret_ Ω et, ut videtur, R ante quam in _amari_ mutatum erat: _amare_ ah² 24 _nouissimo_ a: _nouissime_ Ω, Munro 25 _hoc_ CGVen R m. pr. 27 _Castor_ D, Diomedes p. 344 Keil: _Castorum_ R m. pr. B et La¹ nondum mutati: _Castrum al. Castorum_ G: _Castrum_ O
V
Viuamus, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum seueriorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit breuis lux, 5 nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. dein, cum milia multa fecerimus, 10 conturbabimus illa, ne sciamus, aut ne quis malus inuidere possit, cum tantum sciat esse basiorum.
V _AD LESBIAM_ Ω: in O spatium unius uersus sine titulo
3 _extime_(_ne_ O)_mus_ Ω 5 _nobiscum_ Ω 8 _deinde mi//// altera da//// secunda centum_ G, et sic R, nisi quod _da_ post inlatum uidetur: _deinde mille altera deinde secunda centum_ Oh² 10 _deinde_ Ω 11 _conturbauimus_ Ω || _nesciamus_ Ω 13 _tantum_ corr. R, corr. La¹: _tantus_ CGOVen, R et La¹ nondum mutati || _sciet_ Buecheler ex Priap. lii. 12
VI
Flaui, delicias tuas Catullo, nei sint illepidae atque inelegantes, uelles dicere, nec tacere posses. uerum nescio quid febriculosi scorti diligis: hoc pudet fateri. 5 nam te non uiduas iacere noctes nequiquam tacitum cubile clamat Sertisque ac Syrio fraglans oliuo, puluinusque peraeque et hic et ille attritus, tremulique quassa lecti 10 argutatio inambulatioque. nam nil uerpa ualet, nihil tacere. cur? non tam latera ecfututa pandas, nei tu quid facias ineptiarum. quare, quidquid habes boni malique, 15 dic nobis. uolo te ac tuos amores ad caelum lepido uocare uersu.
VI cum V continuatur in O: _AD FLAVIVM_ cett.
2 _nei_ Lachmann: _ne_ Ω 3 _uelis_ et _possis_ Heinsius 5 _hic_ O 7 _nequiquam_ Haupt: _nequicquam_ GVen et R, sed hi duo diuise: _ne quid quam_ O 8 _Sertisque_ Da: _Sertis_ Ω nisi quod _Sectis_ BLa¹ _ac Syrio_ Auantius: _a sirio_ R m. pr.: _asirio_ GO || _fraglans_ scripsi: _flagrans_ GORVenBLa¹: _fragrans_ D et Laur. 33.12 9 _et haec et illo_ O: _et hec_ (suprascr. _hic_) _et illo_ (suprascr. _al. ille_) GRVen Correxerunt _et hic et illic_ (_illi), et heic et illei_ Fort. _et hoc (= huc) et illo_ 10 _cassa_ D, Froehner: _casa_ a (m. pr.) 12 _nil uerpa ualet_ scripsi: _inista preualet_ O: _ni ista preualet_ GRVen: _mi stupra ualet_ uir doctus in Ephem. Class. xxiv. p. 211 (_stupra_ iam Scaliger) _nil ista ualet_ Lachm.: _nil stupra u._ Haupt 13 sic Lachm.: _cur non tam latera et futura panda_ Ω: _et fututa_ h² || _pandas_ h 14 _nei_ Marcilius: _nec_ Ω: _ne_ a 15 _quid quid_ O: _quicquid_ Ω || _bonique malique_ O 17 _uersum_ O: _uersum̶_ (sic) R
VII
Quaeris, quot mihi basiationes tuae, Lesbia, sint satis superque. quam magnus numerus Libyssae harenae lasarpiciferis iacet Cyrenis, oraclum Iouis inter aestuosi 5 et Batti ueteris sacrum sepulcrum; aut quam sidera multa, cum tacet nox, furtiuos hominum uident amores; tam te basia multa basiare uesano satis et super Catullo est, 10 quae nec pernumerare curiosi possint nec mala fascinare lingua.
VII Spatium unius uersus in O titulo carens: _AD LESBIAM_ cett.
1 _quod_ GORLa¹ 3 _libisse_ ORVen: _lybisse_ G 4 _lasarpici feris al. fretis_ GRVen: _lasarpici fecis_ Oh² || _tyrenis al. cyrenis_ GRVen: _tyrenis_ OLa¹, B m. pr. 5 _oradum_ uel _ora dum_ Ω 6 _beati_ O; _beati al. beari_ GRVen: _brati_ a (m. pr.) 9 _basiei_ O, et R m. pr.: _basiei al. basia_ GVenC
VIII
Miser Catulle, desinas ineptire, et quod uides perisse perditum ducas. fulsere quondam candidi tibi soles, cum uentitabas quo puella ducebat amata nobis quantum amabitur nulla. 5 ibi illa multa tum iocosa fiebant, quae tu uolebas nec puella nolebat. fulsere uere candidi tibi soles. nunc iam illa non uolt: tu quoque inpotens noli, nec quae fugit sectare, nec miser uiue, 10 sed obstinata mente perfer, obdura. uale, puella. iam Catullus obdurat, nec te requiret nec rogabit inuitam. at te dolebis, cum rogaberis nulla. scelesta †ne te†. quae tibi manet uita! 15 quis nunc te adibit? cui uideberis bella? quem nunc amabis? cuius esse diceris? quem basiabis? cui labella mordebis? at tu, Catulle, destinatus obdura.
VIII Spatium unius uersus in O titulo carens: _AD SE IPSVM_ Ω
6 _cum_ O: _tam_ Scaliger 9 _impotens noli_ Auantius: _impote_ (_inpote_ O) Ω 12 om. La¹ 14 _nulla_ Ω 15 _ne ter tibi quae_ Bodl. Lat. Class. e. 15: _nec te_ Phil.: _nocte_ Statius || _nullam... noctem_ Voss 18 _cum labella_ O
IX
Verani, omnibus e meis amicis antistans mihi milibus trecentis, uenistine domum ad tuos Penates fratresque unanimos anumque matrem? uenisti. o mihi nuntii beati! 5 uisam te incolumem audiamque Hiberum narrantem loca, facta, nationes, ut mos est tuus, applicansque collum iucundum os oculosque suauiabor. o quantum est hominum beatiorum, 10 quid me laetius est beatiusue?
IX _AD VERAN(N)IVM_ Ω: spatium unius uersus in O
1 _Verani_ a: _Veranni_ BDGLa¹Ohh²: _Veramni_ AC || _e_ om. O 2 _antistans_ Auantius: _antistas_ Ω || _milibus_ O: _millibus_ GRVen. 4 _uno animo sanamque_ O: _uno animo suamque al. sanam_ GVen || _anumque_ Faernus: _senemque_ Auantius 9 _suauiabor_ D: _suabior_ Ω
X
Varus me meus ad suos amores uisum duxerat e foro otiosum, scortillum, ut mihi tum repente uisum est, non sane illepidum neque inuenustum. huc ut uenimus, incidere nobis 5 sermones uarii, in quibus, quid esset iam Bithynia, quo modo se haberet, et quonam mihi profuisset aere. respondi id quod erat, nihil neque ipsis nec praetoribus esse nec cohorti, 10 cur quisquam caput unctius referret, praesertim quibus esset irrumator praetor, non faceret pili cohortem. ‘at certe tamen,’ inquiunt ‘quod illic natum dicitur esse, comparasti 15 ad lecticam hominis.’ Ego, ut puellae unum me facerem beatiorem, ‘non’ inquam ‘mihi tam fuit maligne, ut, prouincia quod mala incidisset, non possem octo homines parare rectos.’ 20 at mi nullus erat neque hic neque illic, fractum qui ueteris pedem grabati in collo sibi collocare posset. hic illa, ut decuit cinaediorem, ‘quaeso’ inquit ‘mihi, mi Catulle, paulum 25 istos †commoda: nam† uolo ad Sarapim deferri.’ ‘mane’ inquii puellae, ‘istud quod modo dixeram me habere, fugit me ratio: meus sodalis Cinna est Gaius, is sibi parauit. 30 uerum, utrum illius an mei, quid ad me? utor tam bene quam mihi pararim. sed tu insulsa male et molesta uiuis, per quam non licet esse neglegentem.’
X cum IX continuant Ω nullo spatio relicto
1 _Varus_ C: _Varius_ GOR Ven La¹: _Verannius_ D 3 _tunc_ ORVen Laur. 33.12 4 _inlep._ Lachm. 7 _Iarbithinia_ O || _quomodo posse haberet_ Ω: corr. ed. pr. 8 _ecquonam_ Statius: _et quoniam al quonam_ GRVen: _et quoniam_ OACDah² || _aere_ a: _here_ GOLa¹ACD: _hēre (= habere_) Bh 9 _neque in ipsis_ (suprascr. _al. neque ipsis n_) G: _neque nec in ipsis_ OBCLa¹: _nec in ipsis al. neque ipsis_ R: _nihil in ipsis_ Conington: _nihil neque ipsi_ Traube 10 prius _nec_ om. RVenACa sed RVen addunt in marg. || _hic_ Giri || _hoc praetore fuisse_ Traube 11 _Cur q. c. u. referret?_ Munro 13 _non al. nec_ GRVen: _nec_ Oa: _ne_ h² || _facerent_ Da 15 _asse_ Statius 21 _nec hic neque illic_ GORVen 22 _fractumque_ Ω 24 _docuit_ Ω, corr. a || _sined._ O 25 _inquid_ O 26 _com(m)oda nam_ codd. praeter Oh²: _comodā nam_ O: _comenda nam_ h²: _commodum enim_ Hand: _Istos da modo: nam_ Munro: _commoda; eram_ (_heram_) uel _commoneam_ ego || _sarapim_ D: _sarapim_ (suprascr. _al. e_) G: _serapim_ (_ini_ O) RVenO 27 _deferri_ ACD: _deserti al. deferri_ GBRVen: _deserti_ OLa¹ || _mane inquii_ Statius: _mane me inquit_ (_-d_ O) Ω: _minime_ Ald. I.: _mi anime_ Bergk: _meminei_ Munro 30 _Cinna est Gaius_ Beroaldus: _Cuma est grauis_ Ω 31 _ad me_ Da et corr. R: _a me_ Ω 32 _paratis_ Statius 33 _tu insulsa_ h: _tu insula_ Ω: _tulsa_ O || _et_] _hac_ D: _ac_ a 34 _negligentem_ Ω
XI
Furi et Aureli, comites Catulli, siue in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, siue in Hyrcanos Arabesque molles, 5 seu Sacas sagittiferosue Parthos, siue quae septemgeminus colorat aequora Nilus, siue trans altas gradietur Alpes, Caesaris uisens monimenta magni, 10 Gallicum Rhenum †horribilesque ulti- mosque† Britannos, omnia haec, quaecunque feret uoluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae 15 non bona dicta. cum suis uiuat ualeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans uere, sed identidem omnium ilia rumpens: 20 nec meum respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit uelut prati ultimi flos, praetereunte postquam tactus aratro est. |
|
댓글 없음:
댓글 쓰기