2014년 12월 14일 일요일

Germania and Agricola 2

Germania and Agricola 2

XIV. Cum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe comitatui,
virtutem principis non adaequare. Jam vero infame in omnem vitam ac
probrosum, superstitem principi suo ex acie recessisse. Illum defendere,
tueri, sua quoque fortia facta gloriae ejus assignare, praecipuum
sacramentum est. Principes pro victoria pugnant; comites pro principe. Si
civitas, in qua orti sunt, longa pace et otio torpeat plerique nobilium
adolescentium petunt ultro eas nationes, quae tum bellum aliquod gerunt;
quia et ingrata genti quies, et facilius inter ancipitia clarescunt,
magnumque comitatum non nisi vi belloque tuentur: exigunt enim principis
sui liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victricemque
frameam. Nam epulae et, quanquam incompti, largi tamen apparatus pro
stipendio cedunt: materia munificentiae per bella et raptus. Nec arare
terram, aut expectare annum, tam facile persuaseris, quam vocare hostes
et vulnera mereri. Pigrum quinimmo et iners videtur, sudore acquirere,
quod possis sanguine parare.

XV. Quotiens bella non ineunt, non multum venatibus, plus per otium
transigunt, dediti somno ciboque, fortissimus quisque ac bellicosissimus
nihil agens, delegata domus et penatium et agrorum cura feminis
senibusque et infirmissimo cuique ex familia: ipsi hebent; mira
diversitate naturae, cum iidem homines sic ament inertiam et oderint
quietem. Mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel
armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum, etiam necessitatibus
subvenit. Gaudent praecipue finitimarum gentium donis, quae non modo a
singulis, sed publice mittuntur: electi equi, magna arma, phalerae,
torquesque. Jam et pecuniam accipere docuimus.

XVI. Nullas Germanorum populis urbes habitari, satis notum est: ne pati
quidem inter se junctas sedes. Colunt discreti ac diversi, ut fons, ut
campus, ut nemus placuit. Vicos locant, non in nostrum morem, connexis et
cohaerentibus aedificiis: suam quisque domum spatio circumdat, sive
adversus casus ignis remedium, sive inscitia aedificandi. Ne caementorum
quidem apud illos aut tegularum usus: materia ad omnia utuntur informi et
citra speciem aut delectationem. Quaedam loca diligentius illinunt terra
ita pura ac splendente, ut picturam ac lineamenta colorum imitetur.
Solent et subterraneos specus aperire, eosque multo insuper fimo onerant,
suffugium hiemi et receptaculum frugibus: quia rigorem frigorum ejusmodi
locis molliunt: et, si quando hostis advenit, aperta populatur, abdita
autem et defossa aut ignorantur, aut eo ipso fallunt, quod quaerenda
sunt.

XVII. Tegumen omnibus sagum, fibula, aut, si desit, spina consertum:
cetera intecti totos dies juxta focum atque ignem agunt. Locupletissimi
veste distinguuntur, non fluitante, sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta
et singulos artus exprimente. Gerunt et ferarum pelles, proximi ripae
negligenter, ulteriores exquisitius, ut quibus nullus per commercia
cultus. Eligunt feras, et detracta velamina spargunt maculis pellibusque
belluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare gignit. Nec alius
feminis quam viris habitus, nisi quod feminae saepius lineis amictibus
velantur, eosque purpura variant, partemque vestitus superioris in
manicas non extendunt, nudae brachia ac lacertos: sed et proxima pars
pectoris patet.

XVIII. Quanquam severa illic matrimonia; nec ullam morum partem magis
laudaveris: nam prope soli barbarorum singulis uxoribus contenti sunt,
exceptis admodum paucis, qui non libidine, sed ob nobilitatem, plurimis
nuptiis ambiuntur, Dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert.
Intersunt parentes et propinqui, ac munera probant: munera non ad
delicias muliebres quaesita, nec quibus nova nupta comatur: sed boves et
frenatum equum et scutum cum framea gladioque. In haec munera uxor
accipitur: atque invicem ipsa armorum aliquid viro affert: hoc maximum
vinculum, haec arcana sacra, hos conjugales deos arbitrantur. Ne se
mulier extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis
incipientis matrimonii auspiciis admonetur, venire se laborum
periculorumque sociam, idem in pace, idem in proelio passuram ausuramque:
hoc juncti boves, hoc paratus equus, hoc data arma denuntiant; sic
vivendum, sic pereundum: accipere se, quae liberis inviolata ac digna
reddat, quae nurus accipiant rursus, quae ad nepotes referantur.

XIX. Ergo septa pudicitia agunt, nullis spectaculorum illecebris, nullis
conviviorum irritationibus corruptae. Litterarum secreta viri pariter ac
feminae ignorant. Paucissima in tam numerosa gente adulteria; quorum
poena praesens et maritis permissa. Accisis crinibus, nudatam, coram
propinquis, expellit domo maritus, ac per omnem vicum verbere agit:
publicatae enim pudicitiae nulla venia: non forma, non aetate, non opibus
maritum invenerit. Neme enim illic vitia ridet: nec corrumpere et
corrumpi saeculum vocatur. Melius quidem adhuc eae civitates, in quibus
tantum virgines nubunt, et cum spe votoque uxoris semel transigitur. Sic
unum accipiunt maritum, quo modo unum corpus unamque vitam, ne ulla
cogitatio ultra, ne longior cupiditas, ne tanquam maritum, sed tanquam
matrimonium ament. Numerum liberorum finire, aut quenquam ex agnatis
necare, flagitium habetur: plusque ibi boni mores valent, quam alibi
bonae leges.

XX. In omni domo nudi ac sordidi, in hos artus, in haec corpora, quae
miramur, excrescunt. Sua quemque mater uberibus alit, nec ancillis ac
nutricibus delegantur. Dominum ac servum nullis educationis deliciis
dignoscas: inter eadem pecora, in eadem humo degunt; donec aetas separet
ingenuos, virtus agnoscat. Sera juvenum Venus; eoque inexhausta pubertas:
nec virgines festinantur; eadem juventa, similis proceritas: pares
validaeque miscentur; ac robora parentum liberi referunt. Sororum filiis
idem apud avunculum, qui ad patrem honor. Quidam sanctiorem arctioremque
hunc nexum sanguinis arbitrantur, et in accipiendis obsidibus magis
exigunt; tanquam et in animum firmius, et domum latius teneant. Heredes
tamen successoresque sui cuique liberi: et nullum testamentum. Si liberi
non sunt, proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi.
Quanto plus propinquorum, quo major affinium numerus, tanto gratiosior
senectus, nec ulla orbitatis pretia.

XXI. Suscipere tam inimicitias, seu patris, seu propinqui, quam
amicitias, necesse est: nec implacabiles durant. Luitur enim etiam
homicidium certo armentorum ac pecorum numero, recipitque satisfactionem
universa domus: utiliter in publicum; quia periculosiores sunt
inimicitiae juxta libertatem. Convictibus et hospitiis non alia gens
effusius indulget. Quemcunque mortalium arcere tecto, nefas habetur: pro
fortuna quisque apparatis epulis excipit. Cum defecere, qui modo hospes
fuerat, monstrator hospitii et comes: proximam domum non invitati adeunt:
nec interest; pari humanitate accipiuntur. Notum ignotumque, quantum ad
jus hospitis, nemo discernit. Abeunti, si quid poposcerit, concedere
moris: et poscendi invicem eadem facilitas. Gaudent muneribus: sed nec
data imputant, nec acceptis obligantur. Victus inter hospites comis.

XXII. Statim e somno, quem plerumque in diem extrahunt, lavantur, saepius
calida, ut apud quos plurimum hiems occupat. Lauti cibum capiunt:
separatae singulis sedes et sua cuique mensa: tum ad negotia, nec minus
saepe ad convivia, procedunt armati. Diem noctemque continuare potando,
nulli probrum. Crebrae, ut inter vinolentos, rixae, raro conviciis,
saepius caede et vulneribus transiguntur. Sed et de reconciliandis
invicem inimicis et jungendis affinitatibus et asciscendis principibus,
de pace denique ac bello plerumque in conviviis consultant: tanquam nullo
magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat animus, aut ad magnas
incalescat. Gens non astuta nec callida aperit adhuc secreta pectoris
licentia joci. Ergo detecta et nuda omnium mens postera die retractatur,
et salva utriusque temporis ratio est: deliberant, dum fingere nesciunt;
constituunt, dum errare non possunt.

XXIII. Potui humor ex hordeo aut frumento, in quandam similitudinem vini
corruptus. Proximi ripae et vinum mercantur. Cibi simplices; agrestia
poma, recens fera, aut lac concretum. Sine apparatu, sine blandimentis,
expellunt famem. Adversus sitim non eadem temperantia. Si indulseris
ebrietati suggerendo quantum concupiscunt, haud minus facile vitiis, quam
armis vincentur.

XXIV. Genus spectaculorum unum atque in omni coetu idem. Nudi juvenes,
quibus id ludicrum est, inter gladios se atque infestas frameas saltu
jaciunt. Exercitatio artem paravit, ars decorem: non in quaestum tamen
aut mercedem; quamvis audacis lasciviae pretium est voluptas spectantium.
Aleam, quod mirere, sobrii inter seria exercent tanta lucrandi perdendive
temeritate, ut, cum omnia defecerunt, extremo ac novissimo jactu de
libertate ac de corpore contendant. Victus voluntariam servitutem adit:
quamvis juvenior, quamvis robustior, alligari se ac venire patitur: ea
est in re prava pervicacia: ipsi fidem vocant. Servos conditionis hujus
per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae exsolvant.

XXV. Ceteris servis, non in nostrum morem descriptis per familiam
ministeriis, utuntur. Suam quisque sedem, suos penates regit. Frumenti
modum dominus, aut pecoris aut vestis, ut colono, injungit: et servus
hactenus paret; cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur.
Verberare servum ac vinculis et opere coercere, rarum. Occidere solent,
non disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi quod
impune. Liberti non multum supra servos sunt, raro aliquod momentum in
domo, nunquam in civitate; exceptis duntaxat iis gentibus, quae
regnantur: ibi enim et super ingenuos et super nobiles ascendunt: apud
ceteros impares libertini libertatis argumentum sunt.

XXVI. Fenus agitare et in usuras extendere, igno tum: ideoque magis
servatur, quam si vetitum esset. Agri pro numero cultorum ab universis in
vices occupantur, quos mox inter se secundum dignationem partiuntur:
facilitatem partiendi camporum spatia praestant. Arva per annos mutant:
et superest ager; nec enim cum ubertate et amplitudine soli labore
contendunt, ut pomaria conserant et prata separent et hortos rigent: sola
terrae seges imperatur. Unde annum quoque ipsum non in totidem digerunt
species hiems et ver et aestas intellectum ac vocabula habent autumni
perinde nomen ac bona ignorantur.

XXVII. Funerum nulla ambitio; id solum observatur, ut corpora clarorum
virorum certis lignis crementur. Struem rogi nec vestibus nec odoribus
cumulant: sua cuique arma, quorundam igni et equus adjicitur. Sepulcrum
caespes erigit; monumentorum arduum et operosum honorem, ut gravem
defunctis, aspernantur. Lamenta ac lacrimas cito, dolorem et tristitiam
tarde ponunt. Feminis lugere honestum est; viris meminisse. Haec in
commune de omnium Germanorum origine ac moribus accepimus: nunc
singularum gentium instituta ritusque, quatenus differant, quae nationes
e Germania in Gallias commigraverint, expediam.

XXVIII. Validiores olim Gallorum res fuisse, summus auctorum divus Julius
tradit: eoque credibile est etiam Gallos in Germaniam transgressos.
Quantulum enim amnis obstabat, quo minus, ut quaeque gens evaluerat,
occuparet permutaretque sedes, promiscuas adhuc et nulla regnorum
potentia divisas? Igitur inter Hercyniam sylvam Rhenumque et Moenum amnes
Helvetii, ulteriora Boii, Gallica utraque gens, tenuere. Manet adhuc
_Boihemi_ nomen, signatque loci veterem memoriam, quamvis mutatis
cultoribus. Sed utrum Aravisci in Pannoniam ab Osis, Germanorum natione,
an Osi ab Araviscis in Germaniam commigraverint, cum eodem adhuc sermone,
institutis, moribus utantur, incertum est: quia, pari olim inopia ac
libertate, eadem utriusque ripae bona malaque erant. Treveri et Nervii
circa affectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt, tanquam per
hanc gloriam sanguinis a similitudine et inertia Gallorum separentur.
Ipsam Rheni ripam haud dubie Germanorum populi colunt, Vangiones,
Triboci, Nemetes. Ne Ubii quidem, quanquam Romana colonia esse meruerint
ac libentius Agrippinenses conditoris sui nomine vocentur, origine
erubescunt, transgressi olim et experimento fidei super ipsam Rheni ripam
collocati, ut arcerent, non ut custodirentur.

XXIX. Omnium harum gentium virtute praecipui Batavi, non multum ex ripa,
sed insulam Rheni amnis colunt, Chattorum quondam populus et seditione
domestica in eas sedes transgressus, in quibus pars Romani imperii
fierent. Manet honos et antiquae societatis insigne: nam nec tributis
contemnuntur, nec publicanis atterit: exempti oneribus et collationibus
et tantum in usum proeliorum sepositi, velut tela atque arma, bellis
reservantur. Est in eodem obsequio et Mattiacorum gens; protulit enim
magnitudo populi Romani ultra Rhenum, ultraque veteres terminos, imperii
reverentiam. Ita sede finibusque in sua ripa, mente animoque nobiscum
agunt, cetera similes Batavis, nisi quod ipso adhuc terrae suae solo et
coelo acrius animantur. Non numeraverim inter Germaniae populos, quanquam
trans Rhenum Danubiumque consederint, eos, qui Decumates agros exercent.
Levissimus quisque Gallorum et inopia audax, dubiae possessionis solum
occupavere. Mox limite acto promotisque praesidiis, sinus imperii et pars
provinciae habentur.

XXX. Ultra hos Chatti initium sedis ab Hercynio saltu inchoant, non ita
effusis ac palustribus locis ut ceterae civitates, in quas Germania
patescit; durant siquidem colles, paulatim rarescunt, et Chattos suos
saltus Hercynius prosequitur simul atque deponit. Duriora genti corpora,
stricti artus, minax vultus et major animi vigor. Multum, ut inter
Germanos, rationis ac solertiae: praeponere electos, audire praepositos,
nosse ordines, intelligere occasiones, differre impetus, disponere diem,
vallare noctem, fortunam inter dubia, virtutem inter certa numerare:
quodque rarissimum nec nisi ratione disciplinae concessum, plus reponere
in duce, quam exercitu. Omne robur in pedite, quem, super arma,
ferramentis quoque et copiis onerant. Alios ad proelium ire videas,
Chattos ad bellum. Rari excursus et fortuita pugna; equestrium sane
virium id proprium, cito parare victoriam, cito cedere: velocitas juxta
formidinem, cunctatio propior constantiae est.

XXXI. Et aliis Germanorum populis usurpatum rara et privata cujusque
audentia apud Chattos in consensum vertit, ut primum adoleverint, crinem
barbamque submittere, nec, nisi hoste caeso, exuere votivum obligatumque
virtuti oris habitum. Super sanguinem et spolia revelant frontem, seque
tum demum pretia nascendi retulisse, dignosque patria ac parentibus
ferunt. Ignavis et imbellibus manet squalor. Fortissimus quisque ferreum
insuper annulum (ignominiosum id genti) velut vinculum gestat, donec se
caede hostis absolvat. Plurimis Chattorum hic placet habitus. Jamque
canent insignes, et hostibus simul suisque monstrati. Omnium penes hos
initia pugnarum: haec prima semper acies, visu nova; nam ne in pace
quidem vultu mitiore mansuescunt. Nulli domus aut ager aut aliqua cura:
prout ad quemque venere, aluntur: prodigi alieni, contemptores sui donec
exsanguis senectus tam durae virtuti impares faciat.

XXXII. Proximi Chattis certum jam alveo Rhenum, quique terminus esse
sufficiat, Usipii ac Tencteri colunt. Tencteri, super solitum bellorum
decus, equestris disciplinae arte praecellunt: nec major apud Chattos
peditum laus, quam Tencteris equitum. Sic instituere majores, posteri
imitantur; hi lusus infantium, haec juvenum aemulatio, perseverant senes
inter familiam et penates et jura successionum equi traduntur; excipit
filius, non, ut cetera, maximus natu, sed prout ferox bello et melior.

XXXIII. Juxta Tencteros Bructeri olim occurrebant: nunc Chamavos et
Angrivarios immigrasse narratur, pulsis Bructeris ac penitus excisis
vicinarum consensu nationum, seu superbiae odio, seu praedae dulcedine,
seu favore quodam erga nos deorum: nam ne spectaculo quidem proelii
invidere: super sexaginta millia, non armis telisque Romanis, sed, quod
magnificentius est, oblectationi oculisque ceciderunt. Maneat, quaeso,
duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui: quando,
urgentibus imperii fatis, nihil jam praestare fortuna majus potest, quam
hostium discordiam.

XXXIV. Angrivarios et Chamavos a tergo Dulgibini et Chasuarii cludunt
aliaeque gentes, haud perinde memoratae. A fronte Frisii excipiunt.
Majoribus minoribusque Frisiis vocabulum est ex modo virium: utraeque
nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur, ambiuntque immensos insuper
lacus et Romanis classibus navigatos. Ipsum quin etiam Oceanum illa
tentavimus: et superesse adhuc Herculis columnas fama vulgavit; sive
adiit Hercules, seu, quicquid ubique magnificum est, in claritatem ejus
referre consensimus. Nec defuit audentia Druso Germanico: sed obstitit
Oceanus in se simul atque in Herculem inquiri. Mox nemo tentavit;
sanctiusque ac reverentius visum, de actis deorum credere, quam scire.

XXXV. Hactenus in Occidentem Germaniam novimus. In Septentrionem ingenti
flexu redit. Ac primo statim Chaucorum gens, quanquam incipiat a Frisiis
ac partem littoris occupet, omnium, quas exposui, gentium lateribus
obtenditur, donec in Chattos usque sinuetur. Tam immensum terrarum
spatium non tenent tantum Chauci, sed et implent: populus inter Germanos
nobilissimus, quique magnitudinem suam malit justitia tueri: sine
cupiditate, sine impotentia, quieti secretique, nulla provocant bella,
nullis raptibus aut latrociniis populantur. Id praecipuum virtutis ac
virium argumentum est, quod, ut superiores agant, non per injurias
assequuntur. Prompta tamen omnibus arma, ac, si res poscat, exercitus,
plurimum virorum equorumque: et quiescentibus eadem fama.

XXXVI. In latere Chaucorum Chattorumque Cherusci nimiam ac marcentem diu
pacem illacessiti nutrierunt; idque jucundius, quam tutius, fuit: quia
inter impotentes et validos falso quiescas; ubi manu agitur, modestia ac
probitas nomina superioris sunt. Ita, qui olim boni aequique Cherusci,
nunc inertes ac stulti vocantur: Chattis victoribus fortuna in sapientiam
cessit. Tracti ruina Cheruscorum et Fosi, contermina gens, adversarum
rerum ex aequo socii, cum in secundis minores fuissent.

XXXVII. Eundem Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenent, parva nunc
civitas, sed gloria ingens; veterisque famae lata vestigia manent,
utraque ripa castra ac spatia, quorum ambitu nunc quoque metiaris molem
manusque gentis et tam magni exitus fidem. Sexcentesimum et quadragesimum
annum urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita sunt arma, Caecilio
Metello et Papirio Carbone consulibus. Ex quo si ad alterum Imperatoris
Trajani consulatum computemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur;
tamdiu Germania vincitur. Medio tam longi aevi spatio, multa invicem
damna: non Samnis, non Poeni, non Hispaniae Galliaeve, ne Parthi quidem
saepius admonuere: quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas.
Quid enim aliud nobis, quam caedem Crassi, amisso et ipse Pacoro, infra
Ventidium dejectus Oriens objecerit? At Germani, Carbone et Cassio et
Scauro Aurelio et Servilio Caepione, M. quoque Manlio fusis vel captis,
quinque simul consulares exercitus Populo Romano, Varum, tresque cum eo
legiones, etiam Caesari abstulerunt: nec impune C. Marius in Italia,
divus Julius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus
perculerunt. Mox ingentes C. Caesaris minae in ludibrium versae. Inde
otium, donec occasione discordiae nostrae et civilium armorum, expugnatis
legionum hibernis, etiam Gallias affectavere: ac rursus pulsi, inde
proximis temporibus triumphati magis quam victi sunt.

XXXVIII. Nunc de Suevis dicendum est, quorum non una, ut Chattorum
Tencterorumve, gens: majorem enim Germaniae partem obtinent, propriis
adhuc nationibus nominibusque discreti, quanquam in commune Suevi
vocentur. Insigne gentis obliquare crinem nodoque substringere: sic Suevi
a ceteris Germanis, sic Suevorum ingenui a servis separantur in aliis
gentibus, seu cognatione aliqua Suevorum, seu quod saepe accidit,
imitatione, rarum et intra juventae spatium; apud Suevos, usque ad
canitiem, horrentem capillum retro sequuntur, ac saepe in ipso solo
vertice religant. Principes et ornatiorem habent: ea cura formae, sed
innoxiae: neque enim ut ament amenturve; in altitudinem quandam et
terrorem, adituri bella, compti, ut hostium oculis, ornantur.

XXXIX. Vetustissimos se nobilissimosque Suevorum Semnones memorant.
Fides antiquitatis religione firmatur. Stato tempore in silvam auguriis
patrum et prisca formidine sacram, omnes ejusdem sanguinis populi
legationibus coeunt, caesoque publice homine celebrant barbari ritus
horrenda primordia. Est et alia luco reverentia. Nemo nisi vinculo
ligatus ingreditur, ut minor et potestatem numinis prae se ferens, Si
forte prolapsus est, attolli et insurgere haud licitum: per humum
evolvuntur: eoque omnis superstitio respicit, tanquam inde initia gentis,
ibi regnator omnium deus, cetera subjecta atque parentia. Adjicit
auctoritatem fortuna Semnonum: centum pagis habitantur; magnoque corpore
efficitur, ut se Suevorum caput credant.

XL. Contra Langobardos paucitas nobilitat: plurimis ac valentissimis
nationibus cincti, non per obsequium, sed proeliis et periclitando tuti
sunt. Reudigni deinde et Aviones et Anglii et Varini et Eudoses et
Suardones et Nuithones fluminibus aut silvis muniuntur: nec quidquam
notabile in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est Terram matrem
colunt, eamque intervenire rebus hominum, invehi populis arbitrantur. Est
in insula Oceani castum nemus, dicatumque in eo vehiculum, veste
contectum attingere uni sacerdoti concessum. Is adesse penetrali deam
intelligit, vectamque bubus feminis multa cum veneratione prosequitur.
Laeti tunc dies, festa loca, quaecumque adventu hospitioque dignatur. Non
bella ineunt, non arma sumunt; clausum omne ferrum: pax et quies tunc
tantum nota, tunc tantum amata, donec idem sacerdos satiatam
conversatione mortalium deam templo reddat. Mox vehiculum et vestes, et,
si credere velis, numen ipsum secreto lacu abluitur. Servi ministrant,
quos statim idem lacus haurit; arcanus hinc terror sanctaque ignorantia,
quid sit illud, quod tantum perituri vident.

XLI. Et haec quidem pars Suevorum in secretiora Germaniae porrigitur.
Propior, ut quo modo paulo ante Rhenum, sic nunc Danubium sequar,
Hermundurorum civitas, fida Romanis, eoque solis Germanorum non in ripa
commercium, sed penitus, atque in splendidissima Rhaetiae provinciae
colonia. Passim et sine custode transeunt: et, cum ceteris gentibus arma
modo castraque nostra ostendamus, his domos villasque patefecimus non
concupiscentibus. In Hermunduris Albis oritur, flumen inclitum et notum
olim; nunc tantum auditur.

XLII. Juxta Hermunduros Narisci, ac deinde Marcomanni et Quadi agunt.
Praecipua Marcomannorum gloria viresque, atque ipsa etiam sedes, pulsis
olim Boiis, virtute parta. Nec Narisci Quadive degenerant. Eaque
Germaniae velut frons est, quatenus Danubio peragitur. Marcomannis
Quadisque usque ad nostram memoriam reges manserunt ex gente ipsorum,
nobile Marobodui et Tudri genus: jam et externos patiuntur. Sed vis et
potentia regibus ex auctoritate Romana: raro armis nostris, saepius
pecunia juvantur, nec minus valent.

XLIII. Retro Marsigni, Gothini, Osi, Burii, terga Marcomannorum
Quadorumque claudunt: e quibus Marsigni et Burii sermone cultuque Suevos
referunt Gothinos Gallica, Osos Pannonica lingua coarguit non esse
Germanos, et quod tributa patiuntur. Partem tributorum Sarmatae, partem
Quadi, ut alienigenis, imponunt. Gothini, quo magis pudeat, et ferrum
effodiunt. Omnesque hi populi pauca campestrium, ceterum saltus et
vertices montium jugumque insederunt. Dirimit enim scinditque Sueviam
continuum montium jugum, ultra quod plurimae gentes agunt: ex quibus
latissime patet Lygiorum nomen in plures civitates diffusum.
Valentissimas nominasse sufficiet, Arios, Helveconas, Manimos, Elysios,
Naharvalos. Apud Naharvalos antiquae religionis lucus ostenditur.
Praesidet sacerdos muliebri ornatu: sed deos, interpretatione Romana,
Castorem Pollucemque memorant: ea vis numini; nomen Alcis. Nulla
simulacra, nullum peregrinae superstitionis vestigium: ut fratres tamen,
ut juvenes, venerantur. Ceterum Arii super vires, quibus enumeratos paulo
ante populos antecedunt, truces, insitae feritati arte ac tempore
lenocinantur. Nigra scuta, tincta corpora: atras ad proelia noctes
legunt: ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem
inferant, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum aspectum: nam
primi in omnibus proeliis oculi vincuntur. Trans Lygios Gothones
regnantur, paulo jam adductius, quam ceterae Germanorum gentes, nondum
tamen supra libertatem. Protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii
omniumque harum gentium insigne, rotunda scuta, breves gladii, et erga
reges obsequium.

XLIV. Suionum hinc civitates, ipso in Oceano, praeter viros armaque
classibus valent: forma navium eo differt, quod utrimque prora paratam
semper appulsui frontem agit: nec velis ministrantur, nec remos in
ordinem lateribus adjungunt. Solutum, ut in quibusdam fluminum, et
mutabile, ut res poscit, hinc vel illinc remigium. Est apud illos et
opibus honos; eoque unus imperitat, nullis jam exceptionibus, non
precario jure parendi. Nec arma, ut apud ceteros Germanos, in promiscuo,
sed clausa sub custode et quidem servo: quia subitos hostium incursus
prohibet Oceanus, otiosa porro armatorum manus facile lasciviunt:
enimvero neque nobilem neque ingenuum ne libertinum quidem, armis
praeponere regia utilitas est.

XLV. Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope immotum, quo cingi
cludique terrarum orbem hinc fides, quod extremus cadentis jam solis
fulgor in ortus edurat adeo clarus, ut sidera hebetet; sonum insuper
audiri, formasque deorum et radios capitis aspici persuasio adjicit.
Illuc usque, et fama vera, tantum natura. Ergo jam dextro Suevici maris
littore Aestyorum gentes alluuntur: quibus ritus habitusque Suevorum;
lingua Britannicae propior. Matrem deum venerantur: insigne
superstitionis, formas aprorum gestant; id pro armis omnique tutela:
securum deae cultorem etiam inter hostes praestat. Rarus ferri, frequens
fustium usus. Frumenta ceterosque fructus patientius, quam pro solita
Germanorum inertia, laborant. Sed et mare scrutantur, ac soli omnium
succinum, quod ipsi glesum vocant inter vada atque in ipso littore
legunt. Nec, quae natura quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum
compertumve. Diu quin etiam inter cetera ejectamenta maris jacebat, donec
luxuria nostra dedit nomen: ipsis in nullo usu: rude legitur, informe
perfertur, pretiumque mirantes accipiunt. Succum tamen arborum esse
intelligas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque
interlucent, quae implicata humore, mox, durescente materia, cluduntur.
Fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi thura
balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse, crediderim;
quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare
labuntur, ac vi tempestatum in adversa littora exundant. Si naturam
succini admoto igne tentes, in modum taedae accenditur, alitque flammam
pinguem et olentem: mox ut in picem resinamve lentescit. Suionibus
Sitonum gentes continuantur. Cetera similes, uno differunt, quod femina
dominatur: in tantum non modo a libertate, sed etiam a servitute
degenerant.

XLVI. Hic Sueviae finis. Peucinorum Vene dorumque et Fennorum nationes
Germanis an Sarmatis ascribam, dubito: quanquam Peucini, quos quidam
Bastarnas vocant, sermone, cultu, sede ac domiciliis, ut Germani, agunt.
Sordes omnium ac torpor procerum: connubiis mixtis, nonnihil in
Sarmatarum habitum foedantur. Venedi multum ex moribus traxerunt. Nam
quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigitur,
latrociniis pererrant. Hi tamen inter Germanos potius referuntur, quia et
domos figunt et scuta gestant et pedum usu ac pernicitate gaudent; quae
omnia diversa Sarmatis sunt, in plaustro equoque viventibus. Fennis mira
feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, non penates: victui herba,
vestitui pelles, cubile humus: sola in sagittis spes, quas, inopia ferri,
ossibus asperant. Idemque venatus viros pariter ac feminas alit. Passim
enim comitantur, partemque praedae petunt. Nec aliud infantibus ferarum
imbriumque suffugium, quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur: huc
redeunt juvenes, hoc senum receptaculum. Sed beatius arbitrantur, quam
ingemere agris, illaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque
versare. Securi adversus homines, securi adversus deos, rem difficillimam
assecuti sunt, ut illis ne vote quidem opus esset. Cetera jam fabulosa:
Hellusios et Oxionas ora hominum vultusque, corpora atque artus ferarum,
gerere: quod ego, ut incompertum, in medium relinquam.






CN. JULII AGRICOLAE VITA.




BREVIARIUM.


Cap. 1. Scribendi clarorum virorum vitam mos antiquus, 2. sub malis
principibus periculosus, 3. sub Trajano in honorem Agricolae repetitus a
Tacito, qui non eloquentiam, at pietatem pollicetur. 4. Agricolae stirps,
educatio, studia. 5. Positis in Britannia primis castrorum rudimentis, 6.
uxorem ducit: fit quaestor, tribunus, praetor: recognoscendis templorum
donis praefectus. 7. Othoniano bello matrem partemque patrimonii amittit.
8. In Vespasiani partes transgressus, legioni vicesimae in Britannia
praepositus, alienae famae cura promovet suam. 9. Redux inter patricios
ascitus Aquitaniam regit. Consul factus Tacito filiam despondet.
Britanniae praeficitur.

10. Britanniae descriptio. Thule cognita: mare pigrum. 11. Britannorum
origo, habitus, sacra, sermo, mores, 12. militia, regimen, rarus
conventus: coelum, solum, metalla, margarita. 13. Victae gentis ingenium.
Caesarum in Britanniam expeditiones. 14. Consularium legatorum res
gestae. 15. Britanniae rebellio, 16. Boadicea duce coepta, a Suet.
Paullino compressa. Huic succedunt ignavi. 17. Rem restituunt Petilius
Cerialis et Julius Frontinus; hic Silures, ille Brigantes vincit; 18.
Agricola Ordovices et Monam. Totam provinciam pacat, et 19, 20.
moderatione, prudentia, abstinentia, aequitate in obsequio retinet, 21.
animosque artibus et voluptatibus mollit.

22, 23. Nova expeditio novas gentes aperit, quae praesidio firmantur.
Agricolae candor in communicanda gloria. 24. Consilium de occupanda
Hibernia. 25-27. Civitates trans Bodotriam sitae explorantur. Caledonii,
Romanos aggressi, consilio ductuque Agricolae pulsi, sacrificiis
conspirationem civitatum sanciunt. 28. Usipiorum cohors miro casu
Britanniam circumvecta. Agricolae filius obit. 29. Bellum Britanni
reparant Calgaco duce, cujus 30-32. oratio ad suos. 33, 34. Romanos
quoque hortatur Agricola. 35-37. Atrox et cruentum proelium. 38. Penes
Romanos victoria. Agricola Britanniam circumvehi praecipit.

39. Domitianus, fronte laetus, pectore anxius, nuntium victoriae excipit.
40. Honores tamen Agricolae decerni jubet, condito odio, donec provincia
decedat Agricola. Is redux modeste agit. 41. Periculum ab accusatoribus
et laudatoribus. 42. Excusat se, ne provinciam sortiatur proconsul. 43.
Obit non sine veneni suspicione, a Domitiano dati. 44. Ejus aetas,
habitus, honores, opes. 45. Mortis opportunitas ante Domitiani
atrocitates. 46. Questus auctoris et ex virtute solatia. Fama Agricolae
ad posteros transmissa.




I. Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum,
ne nostris quidem temporibus quanquam incuriosa suorum aetas omisit,
quotiens magna aliqua ac nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium
parvis magnisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam. Sed
apud priores, ut agere digna memoratu pronum magisque in aperto erat, ita
celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam, sine gratia
aut ambitione, bonae tantum conscientiae pretio ducebatur. Ac plerique
suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum, quam arrogantiam arbitrati
sunt: nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit: adeo
virtutes iisdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime
gignuntur. At nunc narraturo mihi vitam defuncti hominis, venia opus
fuit: quam non petissem incursaturus tam saeva et infesta virtutibus
tempora.

II. Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni
Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse: neque in ipsos modo
auctores, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato triumviris
ministerio, ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro
urerentur. Scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus
et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper
sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid
usquam honestum occurreret. Dedimus profecto grande patientiae
documentum: et sicut vetus aetas vidit, quid ultimum in libertate esset,
ita nos, quid in servitute, adempto per inquisitiones et loquendi
audiendique commercio. Memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si
tam in nostra potestate esset oblivisci, quam tacere.

III. Nunc demum redit animus: et quanquam primo statim beatissimi saeculi
ortu Nerva Caesar res olim dissociabiles miscuerit, principatum ac
libertatem, augeatque quotidie felicitatem imperii Nerva Trajanus, nec
spem modo ac votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur
assumpserit; natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia,
quam mala; et, ut corpora nostra lente augescunt, cito exstinguuntur, sic
ingenia studiaque oppresseris facilius, quam revocaveris. Subit quippe
etiam ipsius inertiae dulcedo: et invisa primo desidia postremo amatur.
Quid, si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi
fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis
interciderunt? Pauci, et, ut ita dixerim, non modo aliorum, sed etiam
nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus juvenes
ad senectutem, senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per
silentium venimus. Non tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam
prioris servitutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse. Hic
interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione
pietatis aut laudatus erit aut excusatus.

IV. Cnaeus Julius Agricola, veteri et illustri Forojuliensium colonia
ortus, utrumque avum procuratorem Caesarum habuit: quae equestris
nobilitas est. Pater Julius Graecinus, senatorii ordinis, studio
eloquentiae sapientiaeque notus, iisque ipsis virtutibus iram Caii
Caesaris meritus: namque M. Silanum accusare jussus et, quia abnuerat,
interfectus est. Mater Julia Procilla fuit, rarae castitatis: in hujus
sinu indulgentiaque educatus, per omnem honestarum artium cultum
pueritiam adolescentiamque transegit. Arcebat eum ab illecebris
peccantium, praeter ipsius bonam integramque naturam, quod statim
parvulus sedem ac magistram studiorum Massiliam habuit, locum Graeca
comitate et provinciali parsimonia mistum ac bene compositum. Memoria
teneo solitum ipsum narrare, se in prima juventa studium philosophiae
acrius, ultra quam concessum Romano ac senatori, hausisse, ni prudentia
matris incensum ac flagrantem animum coercuisset. Scilicet sublime et
erectum ingenium pulchritudinem ac speciem excelsae magnaeque gloriae
vehementius, quam caute, appetebat: mox mitigavit ratio et aetas:
retinuitque, quod est difficillimum, ex sapientia modum.

V. Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paullino, diligenti ac
moderato duci, approbavit, electus, quem contubernio aestimaret. Nec
Agricola licenter more juvenum, qui militiam in lasciviam vertunt, neque
segniter ad voluptates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam
retulit: sed noscere provinciam, nosci exercitui, discere a peritis,
sequi optimos, nihil appetere jactatione, nihil ob formidinem recusare,
simulque et anxius et intentus agere. Non sane alias exercitatior
magisque in ambiguo Britannia fuit: trucidati veterani, incensae
coloniae, intercepti exercitus; tum de salute, mox de victoria,
certavere. Quae cuncta, etsi consiliis ductuque alterius agebantur ac
summa rerum et recuperatae provinciae gloria in ducem cessit, artem et
usum et stimulos addidere juveni; intravitque animum militaris gloriae
cupido ingrata temporibus, quibus sinistra erga eminentes interpretatio,
nec minus periculum ex magna fama, quam ex mala.

VI. Hinc ad capessendos magistratus in urbem digressus, Domitiam
Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi junxit; idque matrimonium ad
majora nitenti decus ac robur fuit; vixeruntque mira concordia, per
mutuam caritatem et invicem se anteponendo: nisi quod in bona uxore tanto
major laus, quanto in mala plus culpae est. Sors quaesturae provinciam
Asiam, proconsulem Salvium Titianum dedit: quorum neutro corruptus est;
quanquam et provincia dives ac parata peccantibus, et proconsul in omnem
aviditatem pronus, quantalibet facilitate redempturus esset mutuam
dissimulationem mali. Auctus est ibi filia, in subsidium simul et
solatium: nam filium ante sublatum brevi amisit. Mox inter quaesturam ac
tribunatum plebis atque etiam ipsum tribunatus annum quiete et otio
transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit.
Idem praeturae tenor et silentium; nec enim jurisdictio obvenerat: ludos
et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a
luxuria, ita famae propior. Tum electus a Galba ad dona templorum
recognoscenda, diligentissima conquisitione fecit, ne cujus alterius
sacrilegium respublica, quam Neronis sensisset.

VII. Sequens annus gravi vulnere animum domumque ejus afflixit: nam
classis Othoniana, licenter vaga, dum Intemelios (Liguriae pars est)
hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit:
praediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuit, quae causa caedis
fuerat. Igitur ad solemnia pietatis profectus Agricola, nuntio affectati
a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partes transgressus est.
Initia principatus ac statim urbis Mucianus regebat, juvene admodum
Domitiano et ex paterna fortuna tantum licentiam usurpante. Is missum ad
delectus agendos Agricolam integreque ac strenue versatum, vicesimae
legioni, tarde ad sacramentum transgressae; praeposuit, ubi decessor
seditiose agere narrabatur: quippe legatis quoque consularibus nimia ac
formidolosa erat. Nec legatus praetorius ad cohibendum potens, incertum,
suo an militum ingenio: ita successor simul et ultor electus, rarissima
moderatione maluit videri invenisse bonos, quam fecisse.

VIII. Praeerat tunc Britanniae Vettius Bolanus placidius, quam feroci
provincia dignum est: temperavit Agricola vim suam ardoremque compescuit,
ne incresceret; peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere.
Brevi deinde Britannia consularem Petilium Cerialem accepit. Habuerunt
virtutes spatium exemplorum. Sed primo Cerialis labores modo et
discrimina, mox et gloriam communicabat: saepe parti exercitus in
experimentum, aliquando majoribus copiis ex eventu praefecit: nec
Agricola unquam in suam famam gestis exsultavit; ad auctorem et ducem, ut
minister, fortunam referebat: ita virtute in obsequendo, verecundia in
praedicando, extra invidiam, nec extra gloriam erat.

IX. Revertentem ab legatione legionis divus Vespasianus inter patricios
ascivit, ac deinde provinciae Aquitaniae praeposuit, splendidae in primis
dignitatis, administratione ac spe consulatus, cui destinarat. Credunt
plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis
jurisdictio secura et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non
exerceat. Agricola naturali prudentia, quamvis inter togatos, facile
justeque agebat. Jam vero tempora curarum remissionumque divisa: ubi
conventus ac judicia poscerent, gravis, intentus, severus, et saepius
misericors; ubi officio satisfactum, nulla ultra potestatis persona:
tristitiam et arrogantiam et avaritiam exuerat: nec illi, quod est
rarissimum, aut facilitas auctoritatem aut severitas amorem deminuit.
Integritatem atque abstinentiam in tanto viro referre, injuria virtutum
fuerit. Ne famam quidem, cui etiam saepe boni indulgent, ostentanda
virtute, aut per artem quaesivit: procul ab aemulatione adversus
collegas, procul a contentione adversus procuratores, et vincere
inglorium, et atteri sordidum arbitrabatur. Minus triennium in ea
legatione detentus ac statim ad spem consulatus revocatus est, comitante
opinione Britanniam ei provinciam dari nullis in hoc suis sermonibus sed
quia par videbatur. Haud semper errat fama, aliquando et elegit. Consul
egregiae tum spei filiam juveni mihi despondit ac post Consulatum
collocavit, et statim Britanniae praepositus est, adjecto pontificatus
sacerdotio.

X. Britanniae situm populosque, multis scriptoribus memoratos non in
comparationem curae ingeniive referam; sed quia tum primum perdomita est.
Ita quae priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide
tradentur. Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur, maxima,
spatio ac coelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae
obtenditur: Gallis in meridiem etiam inspicitur: septemtrionalia ejus,
nullis contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur. Formam totius
Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi
auctores, oblongae scutulae vel bipenni assimulavere: et est ea facies
citra Caledoniam, unde et in universum fama est transgressa: sed
immensunt et enorme spatium procurrentium extremo jam littore terrarum,
velut in cuneum tenuatur. Hanc oram novissimi maris tunc primum Romana
classis circumvecta insulam esse Britanniam affirmavit, ac simul
incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque.
Dispecta est et Thule, nam hactenus jussum, et hiems appetebat; sed mare
pigrum et grave remigantibus; perhibent ne ventis quidem perinde attolli:
credo, quod rariores terrae montesque, causa ac materia tempestatum, et
profunda moles continui maris tardius impellitur. Naturam Oceani atque
aestus neque quaerere hujus operis est, ac multi retulere; unum
addiderim: nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc
ferre, nec littore tenus accrescere aut resorberi, sed influere penitus
atque ambire, et jugis etiam atque montibus inseri velut in suo.

XI. Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an
advecti, ut inter barbaros, parum compertum. Habitus corporum varii:
atque ex eo argumenta; namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni
artus, Germanicam originem asseverant. Silurum colorati vultus et torti
plerumque crines et posita contra Hispania Iberos veteres trajecisse
easque sedes occupasse fidem faciunt. Proximi Gallis et similes sunt; seu
durante originis vi, seu, procurrentibus in diversa terris, positio coeli
corporibus habitum dedit: in universum tamen aestimanti, Gallos vicinam
insulam occupasse credibile est. Eorum sacra deprehendas superstitionum
persuasione: sermo haud multum diversus; in deposcendis periculis eadem
audacia et, ubi advenere, in detrectandis eadem formido. Plus tamen
ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emollierit: nam
Gallos quoque in bellis floruisse accepimus: mox segnitia cum otio
intravit, amissa virtute pariter ac libertate; quod Britannorum olim
victis evenit: ceteri manent, quales Galli fuerunt.

XII. In pedite robur: quaedam nationes et curru proeliantur: honestior
auriga, clientes propugnant. Olim regibus parebant, nunc per principes
factionibus et studiis trahuntur: nec aliud adversus validissimas gentes
pro nobis utilius, quam quod in commune non consulunt. Rarus duabus
tribusve civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus: ita,
dum singuli pugnant, universi vincuntur. Coelum crebris imbribus ac
nebulis foedum: asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri
orbis mensuram, et nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem
atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quod si nubes non
officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere,
sed transire affirmant. Scilicet extrema et plana terrarum, humili umbra,
non erigunt tenebras, infraque coelum et sidera nox cadit. Solum, praeter
oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum,
fecundum. Tarde mitescunt, cito proveniunt: eadem utriusque rei causa,
multus humor terrarum coelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia
metalla, pretium victoriae: gignit et Oceanus margarita, sed subfusca ac
liventia. Quidam artem abesse legentibus arbitrantur: nam in Rubro mari
viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint,
colligi: ego facilius crediderim naturam margaritis deesse, quam nobis
avaritiam.

XIII. Ipsi Britanni delectum ac tributa et injuncta imperii munera
impigre obeunt, si injuriae absint: has aegre tolerant, jam domiti ut
pareant, nondum ut serviant. Igitur primus omnium Romanorum divus Julius
cum exercitu Britanniam ingressus, quanquam prospera pugna terruerit
incolas ac littore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non
tradidisse. Mox bella civilia et in rempublicam versa principum arma, ac
longa oblivio Britanniae etiam in pace. Consilium id divus Augustus
vocabat, Tiberius praeceptum. Agitasse C. Caesarem de intranda Britannia
satis, constat, ni velox ingenio, mobilis poenitentiae, et ingentes
adversus Germaniam conatus frustra fuissent. Divus Claudius auctor
operis, transvectis legionibus auxiliisque et assumpto in partem rerum
Vespasiano: quod initium venturae mox fortunae fuit: domitae gentes,
capti reges, et monstratus fatis Vespasianus.

XIV. Consularium primus Aulus Plautius praepositus, ac subinde Ostorius
Scapula, uterque bello egregius: redactaque paulatim in formam provinciae
proxima pars Britanniae: addita insuper veteranorum colonia: quaedam
civitates Cogiduno regi donatae (is id nostram usque memoriam fidissimus
mansit) ut vetere ac jam pridem recepta populi Romani consuetudine,
haberet instrumenta servitutis et reges. Mox Didius Gallus parta a
prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per
quae fama aucti officii quaereretur. Didium Veranius excepit, isque intra
annum exstinctus est. Suetonius hinc Paullinus biennio prosperas res
habuit, subactis nationibus firmatisque praesidiis: quorum fiducia Monara
insulam, ut vires rebellibus ministrantem, aggressus, terga occasioni
patefecit.

XV. Namque absentia legati remoto metu, Britanni agitare inter se mala
servitutis, conferre injurias et interpretando accendere: nihil profici
patientia, nisi ut graviora, tanquam ex facili toleratibus, imperentur:
singulos sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi: e quibus legatus in
sanguinem, procurator in bona saeviret. Aeque discordiam praepositorum,
aeque concordiam, subjectis exitiosam: alterius manus centuriones,
alterius servos vim et contumelias miscere. Nihil jam cupiditati, nihil
libidini exceptum: in proelio fortiorem esse, qui spoliet; nunc ab
ignavis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, injungi
delectus, tanquam mori tantum pro patria nescientibus: quantulum enim
transisse militum, si sese Britanni numerent? sic Germanias excussisse
jugum: et flumine, non Oceano, defendi: sibi patriam, conjuges, parentes,
illis avaritiam et luxuriam causas belli esse. Recessuros, ut divus
Julius recessisset, modo virtutes majorum suorum aemularentur. Neve
proelii unius aut alterius eventu pavescerent: plus impetus, majorem
constantiam, penes miseros esse. Jam Britannorum etiam deos misereri, qui
Romanum ducem absentem, qui relegatum in alia insula exercitum
detinerent: jam ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare: porro in
ejusmodi consiliis periculosius esse deprehendi, quam audere.

XVI. His atque talibus invicem instincti, Boudicea, generis regii femina,
duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere universi bellum:
ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis, ipsam
coloniam invasere, ut sedem servitutis: nec ullum in barbaris saevitiae
genus omisit ira et victoria. Quod nisi Paullinus, cognito provinciae
motu, propere subvenisset, amissa Britannia foret: quam unius proelii
fortuna veteri patientiae restituit, tenentibus arma plerisque, quos
conscientia defectionis et propius ex legato timor agitabat, ne, quanquam
egregius cetera, arroganter in deditos et, ut suae quoque injuriae
ultor, durius consuleret. Missus igitur Petronius Turpilianus, tanquam
exorabilior: et delictis hostium novus, eoque poenitentiae mitior,
compositis prioribus, nihil ultra ausus, Trebellio Maximo provinciam
tradidit. Trebellius segnior, et nullis castrorum experimentis, comitate
quadam curandi provinciam tenuit. Didicere jam barbari quoque ignoscere
vitiis blandientibus: et interventus civilium armorum praebuit justam
segnitiae excusationem: sed discordia laboratum, cum assuetus
expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius fuga ac latebris vitata
exercitus ira, indecorus atque humilis, precario mox praefuit: ac velut
pacti, exercitus licentiam, dux salutem; et seditio sine sanguina stetit.
Nec Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis, agitavit
Britanniam disciplina: eadem inertia erga hostes, similis petulantia
castrorum: nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus,
caritatem paraverat loco auctoritatis.

XVII. Sed, ubi cum cetero orbe Vespasianus et Britanniam recuperavit,
magni duces, egregii exercitus, minuta hostium spes. Et terrorem statira
intulit Petilius Cerialis, Brigantum civitatem, quae numerosissima
provinciae totius perhibetur, aggressus. Multa proelia, et aliquando non
incruenta magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est aut bello.
Et, cum Cerialis quidem alterius successoris curam famamque obruisset,
sustinuit quoque molem Julius Frontinus, vir magnus quantum licebat,
validamque et pugnacem Silurum gentem armis subegit, super virtutem
hostium, locorum quoque difficultates eluctatus.

XVIII. Hunc Britanniae statum, has bellorum vices media jam aestate
transgressus Agricola invenit, cum et milites, velut omissa expeditione,
ad securitatem, et hostes ad occasionem verterentur. Ordovicum civitas,
haud multo ante adventum ejus, alam, in finibus suis agentem, prope
universam obtriverat eoque initio erecta provincia: et, quibus bellum
volentibus erat, probare exemplum, ac recentis legati animum opperiri,
cum Agricola, quanquam transvecta aestas, sparsi per provinciam numeri,
praesumpta apud militem illius anni quies, tarda et contraria bellum
inchoaturo, et plerisque custodiri suspecta potius videbatur, ire obviam
discrimini statuit: contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum
manu, quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante agmen, quo
ceteris par animus simili periculo esset, erexit aciem: caesaque prope
universa gente, non ignarus instandum famae, ac, prout prima cessissent,
terrorem ceteris fore, Monam insulam, cujus possessione revocatum
Paullinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in
potestatem animo intendit. Sed, ut in dubiis consiliis, naves deerant:
ratio et constantia ducis transvexit. Depositis omnibus sarcinis,
lectissimos auxiliarium, quibus nota vada et patrius nandi usus, quo
simul seque et arma et equos regunt, ita repente immisit, ut obstupefacti
hostes, qui classem, qui naves, qui mare expectabant, nihil arduum aut
invictum crediderint sic ad bellum venientibus. Ita petita pace ac dedita
insula, clarus ac magnus haberi Agricola: quippe cui ingredienti
provinciam, quod tempus alii per ostentationem aut officiorum ambitum
transigunt, labor et periculum placuisset. Nec Agricola, prosperitate
rerum in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos
continuisse: ne laureatis quidem gesta prosecutus est: sed ipsa
dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus, quanta futuri spe tam magna tacuisset.

댓글 없음: