Uxor invicti Iovis esse nescis. Mitte singultus, bene ferre magnam Disce fortunam; tua sectus orbis 75 Nomina ducet.'
XXVIII.
Festo quid potius die Neptuni faciam? Prome reconditum, Lyde strenua Caecubum, Munitaeque adhibe vim sapientiae. Inclinare meridiem 5 Sentis et, veluti stet volucris dies, Parcis deripere horreo Cessantem Bibuli consulis amphoram. Nos cantabimus invicem Neptunum et viridis Nereidum comas; 10 Tu curva recines lyra Latonam et celeris spicula Cynthiae: Summo carmine quae Cnidon Fulgentisque tenet Cycladas, et Paphum Iunctis visit oloribus; 15 Dicetur merita Nox quoque nenia.
XXIX.
Tyrrhena regum progenies, tibi Non ante verso lene merum cado Cum flore, Maecenas, rosarum et Pressa tuis balanus capillis
Iamdudum apud mest: eripe te morae, 5 Ne semper udum Tibur et Aefulae Declive contempleris arvum et Telegoni iuga parricidae.
Fastidiosam desere copiam et Molem propinquam nubibus arduis, 10 Omitte mirari beatae Fumum et opes strepitumque Romae.
Plerumque gratae divitibus vices Mundaeque parvo sub lare pauperum Cenae sine aulaeis et ostro 15 Sollicitam explicuere frontem.
Iam clarus occultum Andromedae pater Ostendit ignem, iam Procyon furit Et stella vesani Leonis, Sole dies referente siccos; 20
Iam pastor umbras cum grege languido Rivumque fessus quaerit et horridi Dumeta Silvani, caretque Ripa vagis taciturna ventis.
Tu civitatem quis deceat status 25 Curas et Urbi sollicitus times Quid Seres et regnata Cyro Bactra parent Tanaisque discors.
Prudens futuri temporis egitum Caliginosa nocte premit deus, 30 Ridetque si mortalis ultra Fas trepidat. Quod adest memento
Componere aequus; cetera fluminis Ritu feruntur, nunc medio alveo Cum pace delabentis Etruscum 35 In mare, nunc lapides adesos
Stirpisque raptas et pecus et domos Volventis una non sine montium Clamore vicinaeque silvae, Cum fera diluvies quietos 40
Irritat amnis. Ille potens sui Laetusque deget, cui licet in diem Digisse 'Vixi: cras vel atra Nube polum pater occupato
Vel sole puro; non tamen inritum 45 Quodcumque retrost efficiet, neque Diffinget infectumque reddet Quod fugiens semel hora vegit.'
Fortuna saevo laeta negotio et Ludum insolentem ludere pertinax 50 Transmutat incertos honores, Nunc mihi nunc alii benigna.
Laudo manentem; si celeres quatit Pennas, resigno quae dedit et mea Virtute me involvo probamque 55 Pauperiem sine dote quaero.
Non est meum, si mugiat Africis Malus procellis, ad miseras preces Decurrere et votis pacisci, Ne Cypriae Tyriaeque merces 60
Addant avaro divitias mari: Tunc me biremis praesidio scaphae Tutum per Aegaeos tumultus Aura feret geminusque Pollux.
XXX.
Exegi monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. 5 Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam: usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex. Dicar, qua violens obstrepit Aufidus 10 Et qua pauper aquae Daunus agrestium Regnavit populorum, ex humili potens Princeps Aeolium carmen ad Italos Deduxisse modos. Sume superbiam Quaesitam meritis et mihi Delphica 15 Lauro cinge volens, Melpomene, comam.
CARMINUM
LIBER QUARTUS.
I.
Intermissa, Venus, diu Rursus bella moves? Parce, precor, precor. Non sum qualis eram bonae Sub regno Cinarae. Desine, dulcium Mater saeva Cupidinum, 5 Circa lustra decem flectere mollibus Iam durum imperiis: abi, Quo blandae iuvenum te revocant preces. Tempestivius in domum Paulli, purpureis ales oloribus, 10 Comissabere Maximi, Si torrere iecur quaeris idoneum. Namque et nobilis et decens Et pro sollicitis non tacitus reis Et centum puer artium 15 Late signa feret militiae tuae, Et quandoque potentior Largi muneribus riserit aemuli, Albanos prope te lacus Ponet marmoream sub trabe citrea. 20 Illic plurima naribus Duces tura, lyraeque et Berecyntiae Delectabere tibiae Mixtis carminibus non sine fistula; Illic bis pueri die 25 Numen cum teneris virginibus tuum Laudantes pede candido In morem Salium ter quatient humum. Me nec femina nec puer Iam nec spes animi credula mutui, 30 Nec certare iuvat mero Nec vincire novis tempora floribus. Sed cur heu, Ligurine, cur Manat rara meas lacrima per genas? Cur facunda parum decoro 35 Inter verba cadit lingua silentio? Nocturnis ego somniis Iam captum teneo, iam volucrem sequor Te per gramina Martii Campi, te per aquas, dure, volubilis. 40
II.
Pindarum quisquis studet aemulari, Iulle, ceratis ope Daedalea Nititur pennis vitreo daturus Nomina ponto.
Monte decurrens velut amnis, imbres 5 Quem super notas aluere ripas, Fervet immensusque ruit profundo Pindarus ore,
Laurea donandus Apollinari, Seu per audacis nova dithyrambos 10 Verba devolvit numerisque fertur Lege solutis,
Seu deos regesve canit, deorum Sanguinem, per quos cecidere iusta Morte Centauri, cecidit tremendae 15 Flamma Chimaerae,
Sive quos Elea domum reducit Palma caelestis pugilemve equumve Dicit et centum potiore signis Munere donat, 20
Flebili sponsae iuvenemve raptum Plorat et viris animumque moresque Aureos educit in astra nigroque Invidet Orco.
Multa Dircaeum levat aura cycnum, 25 Tendit, Antoni, quotiens in altos Nubium tractus. Ego apis Matinae More modoque
Grata carpentis thyma per laborem Plurimum circa nemus uvidique 30 Tiburis ripas operosa parvus Carmina fingo.
Concines maiore poeta plectro Caesarem, quandoque trahet ferocis Per sacrum clivum merita decorus 35 Fronde Sygambros;
Quo nihil maius meliusve terris Fata donavere bonique divi Nec dabunt, quamvis redeant in aurum Tempora priscum. 40
Concines laetosque dies et urbis Publicum ludum super impetrato Fortis Augusti reditu forumque Litibus orbum.
Tum meae, si quid loquar audiendum, 45 Vocis accedet bona pars, et 'O Sol Pulcher, o laudande!' canam recepto Caesare felix.
Teque dum procedis, 'Io Triumphe!' Non semel dicemus, 'Io Triumphe!' 50 Civitas omnis dabimusque divis Tura benignis.
Te decem tauri totidemque vaccae, Me tener solvet vitulus, relicta Matre qui largis iuvenescit herbis 55 In mea vota,
Fronte curvatos imitatus ignis Tertium lunae referentis ortum, Qua notam duxit, niveus videri, Cetera fulvus. 60
III.
Quem tu, Melpomene, semel Nascentem placido lumine videris, Illum non labor Isthmius Clarabit pugilem, non equus impiger Curru ducet Achaico Victorem, neque res bellica Deliis Ornatmn foliis ducem, Quod regum tumidas contuderit minas, Ostendet Capitolio; Sed quae Tibur aquae fertile praefluunt, 10 Et spissae nemorum comae Fingent Aeolio carmine nobilem. Romae principis urbium Dignatur suboles inter amabilis Vatum ponere me choros, 15 Et iam dente minus mordeor invido. O testudinis aureae Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, O mutis quoque piscibus Donatura cycni, si libeat, sonum, 20 Totum muneris hoc tuist, Quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae Quod spiro et placeo, si placeo, tuumst.
IV.
Qualem ministrum fulminis alitem, Cui rex deorum regnum in avis vagas Permisit expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo,
Olim iuventas et patrius vigor 5 Nido laborum propulit inscium, Vernique iam nimbis remotis Insolitos docuere nisus
Venti paventem, mox in ovilia Demisit hostem vividus impetus, 10 Nunc in reluctantis dracones Egit amor dapis atque pugnae;
Qualemve laetis caprea pascuis Intenta fulvae matris ab ubere Iam lacte depulsum leonem 15 Dente novo peritura vidit:
Videre Raetis bella sub Alpibus Drusum gerentem Vindelici; (quibus Mos unde deductus per omne Tempus Amazonia securi 20
Dextras obarmet, quaerere distuli, Nec scire fas est omnia); sed diu Lateque victrices catervae Consiliis iuvenis revictae
Sensere quid mens rite, quid indoles 25 Nutrita faustis sub penetralibus Posset, quid Augusti paternus In pueros animus Nerones.
Fortes creantur fortibus et bonis; Est in iuvencis, est in equis patrum 30 Virtus, neque imbellem feroces Progenerant aquilae columbam;
Doctrina sed vim promovet insitam, Rectique cultus pectora roborant; Utcumque defecere mores, 35 Indecorant bene nata culpae.
Quid debeas, o Roma, Neronibus, Testis Metaurum flumen et Hasdrubal Devictus et pulcher fugatis Ille dies Latio tenebris, 40
Qui primus alma risit adorea, Dirus per urbis Afer ut Italas Ceu flamma per taedas vel Eurus Per Siculas equitavit undas.
Post hoc secundis usque laboribus 45 Romana pubes crevit, et impio Vastata Poenorum tumultu Fana deos habuere rectos,
Dixitque tandem perfidus Hannibal: 'Cervi luporum praeda rapacium, 50 Sectamur ultro, quos opimus Fallere et effugerest triumphus.
Gens quae cremato fortis ab Ilio Iactata Tuscis aequoribus sacra Natosque maturosque patres 55 Pertulit Ausonias ad urbis,
Duris ut ilex tonsa bipennibus Nigrae feraci frondis in Algido, Per damna, per caedis, ab ipso Ducit opes animumque ferro. 60
Non hydra secto corpore firmior Vinci dolentem crevit in Herculem, Monstrumve submisere Colchi Maius Echioniaeve Thebae.
Merses profundo, pulchrior evenit; 65 Luctere, multa proruet integrum Cum laude victorem geretque Proelia coniugibus loquenda.
Carthagini iam non ego nuntios Mittam superbos: occidit, occidit 70 Spes omnis et fortuna nostri Nominis Hasdrubale interempto.'
Nil Claudiae non perficient manus, Quas et benigno numine Iuppiter Defendit et curae sagaces 75 Expediunt per acuta belli.
V.
Divis orte bonis, optime Romulae Custos gentis, abes iam nimium diu; Maturum reditum pollicitus patrum Sancto concilio redi.
Lucem redde tuae, dux bone, patriae: 5 Instar veris enim voltus ubi tuus Adfulsit populo, gratior it dies Et soles melius nitent.
Ut mater iuvenem, quem Notus invido Flatu Carpathii trans maris aequora 10 Cunctantem spatio longius annuo Dulci distinet a domo,
Votis ominibusque et precibus vocat, Curvo nec faciem litore demovet, Sic desideriis icta fidelibus 15 Quaerit patria Caesarem.
Tutus bos etenim rura perambulat, Nutrit rura Ceres almaque Faustitas, Pacatum volitant per mare navitae, Culpari metuit fides, 20
Nullis polluitur casta domus stupris, Mos et lex maculosum edomuit nefas, Laudantur simili prole puerperae, Culpam poena premit comes.
Quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen, 25 Quis Germania quos horrida parturit Fetus incolumi Caesare? quis ferae Bellum curet Hiberiae?
Condit quisque diem collibus in suis, Et vitem viduas ducit ad arbores; 30 Hinc ad vina redit laetus et alteris Te mensis adhibet deum;
Te multa prece, te prosequitur mero Defuso pateris, et Laribus tuum Miscet numen, uti Graecia Castoris 35 Et magni memor Herculis.
'Longas o utinam, dux bone, ferias Praestes Hesperiae!' dicimus integro Sicci mane die, dicimus uvidi, Cum Sol Oceano subest. 40
VI.
Dive, quem proles Niobea magnae Vindicem linguae Tityosque raptor Sensit et Troiae prope victor altae Phthius Achilles,
Ceteris maior, tibi miles impar, 5 Filius quamvis Thetidis marinae Dardanas turris quateret tremenda Cuspide pugnax.
Ille mordaci velut icta ferro Pinus aut impulsa cupressus Euro, 10 Procidit late posuitque collum in Pulvere Teucro.
Ille non inclusus equo Minervae Sacra mentito male feriatos Troas et laetam Priami choreis 15 Falleret aulam;
Sed palam captis gravis, heu nefas, heu, Nescios fari pueros Achivis Ureret flammis, etiam latentem Matris in alvo, 20
Ni tuis victus Venerisque gratae Vocibus divum pater adnuisset Rebus Aeneae potiore ductos Alite muros.
Doctor Argivae fidicen Thaliae, 25 Phoebe, qui Xantho lavis amne crinis, Dauniae defende decus Camenae, Levis Agyieu.
Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem Carminis nomenque dedit poetae. 30 Virginum primae puerique claris Patribus orti,
Deliae tutela deae, fugacis Lyncas et cervos cohibentis arcu, Lesbium servate pedem meique 35 Pollicis ictum,
Rite Latonae puerum canentes, Rite crescentem face Noctilucam, Prosperam frugum celeremque pronos Volvere mensis. 40
Nupta iam dices 'Ego dis amicum, Saeculo festas referente luces, Reddidi carmen docilis modorum Vatis Horati.'
VII.
Diffugere nives, redeunt iam gramina campis Arboribusque comae; Mutat terra vices et decrescentia ripas Flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5 Ducere nuda choros. Immortalia ne speres, monet annus et almum Quae rapit hora diem. Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas Interitura simul 10 Pomifer autumnus fruges effuderit, et mox Bruma recurrit iners. Damna tamen celeres reparant caelestia lunae: Nos ubi decidimus Quo pater Aeneas, quo dives Tullus et Ancus, 15 Pulvis et umbra sumus. Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae Tempora di superi? Cuncta manus avidas fugient heredis, amico Quae dederis animo. 20 Cum semel occideris et de te splendida Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas. Infernis neque enim tenebris Diana pudicum 25 Liberat Hippolytum, Nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro Vincula Pirithoo.
VII.
Donarem pateras grataque commodus, Censorine, meis aera sodalibus, Donarem tripodas, praemia fortium Graiorum, neque tu pessima munerum Ferres, divite me scilicet artium, 5 Quas aut Parrhasius protulit aut Scopas, Hic saxo, liquidis ille coloribus Sollers nunc hominem ponere, nunc deum. Sed non haec mihi vis, nec tibi talium Res est aut animus deliciarum egens. 10 Gaudes carminibus; carmina possumus Donare et pretium dicere muneris. Non incisa notis marmora publicis, Per quae spiritus et vita redit bonis Post mortem ducibus, non celeres fugae 15 Reiectaeque retrorsum Hannibalis minae, Non incendia Carthaginis impiae Eius, qui domita nomen ab Africa Lucratus rediit, clarius indicant Laudes quam Calabrae Pierides; neque 20 Si chartae sileant quod bene feceris Mercedem tuleris. Quid foret Iliae Mavortisque puer, si taciturnitas Obstaret meritis invida Romuli? Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum 25 Virtus et favor et lingua potentium Vatum divitibus consecrat insulis. Dignum laude virum Musa vetat mori: Caelo Musa beat. Sic Iovis interest Optatis epulis impiger Hercules, 30 Clarum Tyndaridae sidus ab infimis Quassas eripiunt aequoribus ratis, Ornatus viridi tempora pampino Liber vota bonos ducit ad exitus.
IX.
Ne forte credas interitura quae Longe sonantem natus ad Aufidum Non ante volgatas per artis Verba loquor socianda chordis:
Non, si priores Maeonius tenet 5 Sedes Homerus, Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichorique graves Camenae;
Nec si quid olim lusit Anacreon Delevit aetas; spirat adhuc amor 10 Vivuntque commissi calores Aeoliae fidibus puellae.
Non sola comptos arsit adulteri Crinis et aurum vestibus illitum Mirata regalisque cultus 15 Et comites Helene Lacaena,
Primusve Teucer tela Cydonio Direxit arcu; non semel Ilios Vexata; non pugnavit ingens Idomeneus Sthenelusve solus 20
Dicenda Musis proelia; non ferox Hector vel acer Deiphobus gravis Excepit ictus pro pudicis Coniugibus puerisque primus.
Vixere fortes ante Agamemnona 25 Multi; sed omnes inlacrimabiles Urgentur ignotique longa Nocte, carent quia vate sacro.
Paullum sepultae distat inertiae Celata virtus. Non ego te meis 30 Chartis inornatum silebo, Totve tuos patiar labores
Impune, Lolli, carpere lividas Obliviones. Est animus tibi Rerumque prudens et secundis 35 Temporibus dubiisque rectus,
Vindex avarae fraudis et abstinens Ducentis ad se cuncta pecuniae, Consulque non unius anni, Sed quotiens bonus atque fidus 40
Iudex honestum praetulit utili, Reiecit alto dona nocentium Voltu, per obstantis catervas Explicuit sua victor arma.
Non possidentem multa vocaveris 45 Recte beatum; rectius occupat Nomen beati, qui deorum Muneribus sapienter uti
Duramque callet pauperiem pati Peiusque leto flagitium timet, 50 Non ille pro caris amicis Aut patria timidus perire.
X.
O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens, Insperata tuae cum veniet pluma superbiae Et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae, Nunc et qui color est puniceae flore prior rosae Mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam, 5 Dices 'Heu,' quotiens te speculo videris alterum, 'Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit, Vel cur his animis incolumes non redeunt genae?'
XI.
Est mihi nonum superantis annum Plenus Albani cadus; est in horto, Phylli, nectendis apium coronis; Est hederae vis
Multa, qua crinis religata fulges; 5 Ridet argento domus; ara castis Vincta verbenis avet immolato Spargier agno;
Cuncta festinat manus, huc et illuc Cursitant mixtae pueris puellae; 10 Sordidum flammae trepidant rotantes Vertice fumum.
Ut tamen noris quibus advoceris Gaudiis, Idus tibi sunt agendae, Qui dies mensem Veneris marinae 15 Findit Aprilem,
Iure sollemnis mihi sanctiorque Paene natali proprio, quod ex hac Luce Maecenas meus adfluentis Ordinat annos. 20
Telephum, quem tu petis, occupavit Non tuae sortis iuvenem puella Dives et lasciva, tenetque grata Compede vinctum.
Terret ambustus Phaethon avaras 25 Spes, et exemplum grave praebet ales Pegasus terrenum equitem gravatus Bellerophonten,
Semper ut te digna sequare et ultra Quam licet sperare nefas putando 30 Disparem vites. Age iam, meorum Finis amorum,
(Non enim posthac alia calebo Femina) condisce modos, amanda Voce quos reddas: minuentur atrae 35 Carmine curae.
XII.
Iam veris comites, quae mare temperant, Impellunt animae lintea Thraciae; Iam nec prata rigent nec fluvii strepunt Hiberna nive turgidi.
Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, 5 Infelix avis et Cecropiae domus Aeternum opprobrium, quod male barbaras Regumst ulta libidines.
Dicunt in tenero gramine pinguium Custodes ovium carmina fistula 10 Delectantque deum cui pecus et nigri Colles Arcadiae placent.
Adduxere sitim tempora, Vergili; Sed pressum Calibus ducere Liberum Si gestis, iuvenum nobilium cliens, 15 Nardo vina mereberis.
Nardi parvus onyx eliciet cadum, Qui nunc Sulpiciis accubat horreis, Spes donare novas largus amaraque Curarum eluere efficax. 20
Ad quae si properas gaudia, cum tua Velox merce veni: non ego te meis Immunem meditor tinguere poculis, Plena dives ut in domo.
Verum pone moras et studium lucri, 25 Nigrorumque memor, dum licet, ignium Misce stultitiam consiliis brevem: Dulcest desipere in loco.
XIII.
Audivere, Lyce, di mea vota, di Audivere, Lyce: fis anus, et tamen Vis formosa videri, Ludisque et bibis impudens
Et cantu tremulo pota Cupidinem 5 Lentum sollicitas. Ille virentis et Doctae psallere Chiae Pulchris excubat in genis.
Importunus enim transvolat aridas Quercus et refugit te, quia luridi 10 Dentes te, quia rugae Turpant et capitis nives.
Nec Coae referunt iam tibi purpurae Nec cari lapides tempora, quae semel Notis condita fastis 15 Inclusit volucris dies.
Quo fugit venus, heu, quove color? decens Quo motus? Quid habes illius, illius, Quae spirabat amores, Quae me surpuerat mihi, 20
Felix post Cinaram notaque et artium Gratarum facies? Sed Cinarae brevis Annos fata dederunt, Servatura diu parem
Cornicis vetulae temporibus Lycen, 25 Possent ut iuvenes visere fervidi Multo non sine risu Dilapsam in cineres facem.
XIV.
Quae cura patrum quaeve Quiritium Plenis honorum muneribus tuas, Auguste, virtutes in aevum Per titulos memoresque fastos
Aeternet, o qua sol habitabilis 5 Inlustrat oras, maxime principum? Quem legis expertes Latinae Vindelici didicere nuper
Quid marte posses. Milite nam tuo Drusus Genaunos, implacidum genus, 10 Breunosque velocis et arcis Alpibus impositas tremendis
Deiecit acer plus vice simplici; Maior Neronum mox grave proelium Commisit immanisque Raetos 15 Auspiciis pepulit secundis,
Spectandus in certamine Martio, Devota morti pectora liberae Quantis fatigaret ruinis, Indomitas prope qualis undas 20
Exercet Auster, Pleiadum choro Scindente nubis, impiger hostium Vexare turmas et frementem Mittere equum medios per ignis.
Sic tauriformis volvitur Aufidus, 25 Qui regna Dauni praefluit Apuli, Cum saevit horrendamque cultis Diluviem meditatur agris,
Ut barbarorum Claudius agmina Ferrata vasto diruit impetu 30 Primosque et extremos metendo Stravit humum sine clade victor,
Te copias, te consilium et tuos Praebente divos. Nam tibi, quo die Portus Alexandrea supplex 35 Et vacuam patefecit aulam,
Fortuna lustro prospera tertio Belli secundos reddidit exitus, Laudemque et optatum peractis Imperiis decus adrogavit. 40
Te Cantaber non ante domabilis Medusque et Indus, te profugus Scythes Miratur, o tutela praesens Italiae dominaeque Romae.
Te fontium qui celat origines 45 Nilusque et Hister, te rapidus Tigris, Te beluosus qui remotis Obstrepit Oceanus Britannis,
Te non paventis funera Galliae Duraeque tellus audit Hiberiae, 50 Te caede gaudentes Sygambri Compositis venerantur armis. |
|
댓글 없음:
댓글 쓰기